Immagini della pagina
PDF
ePub

corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. 2 postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli 5 habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurumum ingenium posse. 3 quodsi regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque con- 10 stantius sese res humanae haberent, neque aliud adalio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. 4 nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus 5 initio partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia 15 invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. 6 ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.

7 Quae homines arant navigant aedificant, virtuti 8 omnia parent. sed multi mortales dediti ventri 20 atque somno indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. eorum ego

vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utra9 que siletur. verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio inten

8 est after compertum is omitted in Jordan's text by mistake

13 his for eis Kvíčala

22 transiere C Priscianus Nonius (Dietsch) transegere PC Donatus Servius (Meusel Schmalz) transire and over the line vel transegere P1

25

5

tus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. pulchrum est bene facere rei publicae, 3 etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel

bello clarum fieri licet. et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. ac mihi qui-: dem, tametsi haud quaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod 10 facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta 15 pro falsis ducit.

2

Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique 3 studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vige20 bant. quae tametsi animus aspernabatur insolens 4 malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur: ac me cum ab 5 reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invi25 dia vexabat. igitur ubi animus ex multis miseriis 4

8 auctorem PC Charisius Gellius (4. 15) actorem C (Dietsch) auctorem et actorem Schmidt

14 ea om. Gellius l. c.

23 reliquis is altered to relicuorum P reliquorum C reliquis C(?)z

24 eadem qua C eadem quae PC eadem eademque Kortte (Dietsch) some MSS have eademque ceteros (?)

atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando 2 servilibus officiis intentum aetatem agere; sed a s quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, par3 tibus rei publicae animus liber erat. igitur de 10 Catilinae coniuratione quam verissume potero pau4 cis absolvam: nam id facinus in primis ego memo5 rabile existumo sceleris atque periculi novitate. de cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

5

L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis sed ingenio malo pravoque. 2 huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae,

15

discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem 3 suam exercuit. corpus patiens inediae, algoris, vi- 20 4 giliae supra quam cuiquam credibile est. animus audax subdolus varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae 5 parum. vastus animus inmoderata, incredibilia, 25 6 nimis alta semper cupiebat. hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur,

22 cuius rei libet PC Nonius cuius libet rei C

24 eloquentiae PC Priscianus Fronto loquentiae Probus (in Gellius)

dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. agitabatur magis magisque in dies animus ferox 7 inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. 5 incitabant praeterea conrupti civitatis mores, quos 8 pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. res ipsa hortari videtur, quo- 9 niam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiae10 que, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherrima atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

2

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere at- 6 15 que habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. hi postquam in una moenia convenere, dispari genere dissimili lingua, alii alio 20 more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. sed postquam 3 res eorum civibus moribus agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mor25 talium habentur, invidia ex opulentia orta est. 11 ut PC et ut C | pulcherrima with an i here but in 20. 3, 52. 20 with a u P with an i twice in V

12 atque optuma z Augustine, is omitted by PC

19 alii C alius PC

21 ita...facta erat (or est) z Augustine (Ep. 138, 10 apud eos (auctores Romanos) enim ita legitur: breui... facta erat) omitted by PC (Dietsch)—see notes

23 ciuibus PC legibus z Augustine (in another place)

[ocr errors]

4 igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a 5 periculis aberant. at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque 5 armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis benificiis amicitias parabant. 6 imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel curae similitudine patres 7 appellabantur. post ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se 15 convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum huma

num.

ΙΟ

Sed ea tempestate coepere se quisque magis ex- 20 tollere magisque ingenium in promptu habere. 2 nam regibus boni quam mali suspectiores sunt sem3 perque eis aliena virtus formidulosa est. sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. 25 iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque

15 se om. z

27 per laborem usu militiae P per laborem usu (or usum) militiam pC per laboris usum militiam z—per laborem usu militiam Dietsch Schmalz simul laboris ac belli patiens erat, in castris usu militiam discebat Gründel.

« IndietroContinua »