Immagini della pagina
PDF
ePub

rotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare 2 illud adiacent. Quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. Quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae 3 eique deae pulvinar sit institutum. Cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque daret. Sic iuxta posita recens filii veterem patris renovavit memoriam.

1

III. Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desiisset, bello Athenienses undique premi sunt coepti. Defecerat Samus, descierat Hellespontus, Philippus, iam tum valens, multa moliebatur: cui oppositus Chares cum esset, non satis in eo 2 praesidii putabatur. Fit Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei, et, ut ad bellum proficiscatur, decernitur. Huic in consilium dantur duo usu sapientiaque praestantes, [quorum consilio uteretur] pater et socer, quod in his tanta erat aucto3 ritas, ut magna spes esset per eos amissa posse recuperari. Ii cum Samum profecti essent et eodem Chares illorum adventu cognito cum suis copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum videretur, accidit, cum ad insulam appropinquarent, ut magna

dell'Epiro. Mare. È retto dalla prep. ad nel verbo; cfr. anche Front., III, 9, 5: « ab ea parte murorum quae mare adiacebat ». Regolarmente però usasi o il dat. o l'accus. con ad. 2. De diutina contentione. Del primato sul mare, che gli Ateniesi avevano perduto per l'infelice esito della guerra del Peloponneso. Quae victoria. Riportata presso Leucade in Acarnania. Pulvinar. Un guanciale su cui ponevasi nelle solennità la statua della dea e le offerte. 3. Laudis. Fatto degno di lode, menemini unquam ante hunc. Recens. Sottint. statua.

-

rito. Huic uni ante id tempus Contigit. ut. Cfr. Thrasyb., 1, 2.

III.

[ocr errors]

[ocr errors]

--

1. Magno natu. Cfr. Paus., 5, 3. Tuttavia è più usato grandis. Sunt coepti. Cfr. Sch., § 146 n. Samus. L'isola di Samo era stata sottomessa da Pericle ad Atene. Hellespontus. Ora Stretto dei Dardanelli. Qui significa principalmente la città di Bisanzio. Philippus. Filippo il Macedone, padre di Alessandro Magno. Moliebatur. Questo verbo è molto proprio ad esprimere disegni ardui e di difficile esecuzione. Cui. Non a Filippo, ma ai confederati: cfr. Chabr., 3, 4. — 2. Praetor. Cfr. Miltiad., 4, 4. In consilium. Accus. di scopo; traduci: per conUsu. Pratica, esperienza.

siglieri.

-

3. Suppresserunt. Fecero fermare.

tempestas oreretur: quam evitare duo veteres imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt. At ille temeraria usus 4 ratione non cessit maiorum natu auctoritati, velut in sua manu esset fortuna. Quo contenderat, pervenit, eodemque ut sequerentur, ad Timotheum et Iphicraten nuntium misit. Hinc male re gesta, compluribus amissis navibus eo, unde erat profectus, se recepit litterasque Athenas publice misit, sibi proclive fuisse Samum capere, nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset. Po- 5 pulus acer, suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus domum revocat: accusantur proditionis. Hoc iudicio damnatur Timotheus lisque eius aestimatur centum talentis. Ille odio ingratae civitatis coactus Chalcidem se contulit.

IV. Huius post mortem cum populum iudicii sui paeni- 1 teret, multae novem partes detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri quandam partem reficiendam iussit dare. In quo fortunae varietas est animadversa. Nam quos avus Conon muros ex hostium praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est. Timothei autem moderatae sapientisque vitae cum pleraque 2 possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit. Cum Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici privatique hospites ad eum defendendum convenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium potentissimus.`. Hic cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, 3 Athenas sine ullo praesidio venit tantique hospitem fecit, ut

4. Ille. Carete. Eodem. Costruisci: et nuntium misit ad Timotheum et Iphicraten, ut eodem sequerentur. Male re gesta. Cfr. Miltiad., 3, 3. Proclive. Facile. 5. Acer. Pronto alla collera. Adversarius. Avverso ai cittadini potenti, che potevano per ciò esser di danno alla repubblica. Invidus. Che vedeva di mal occhio coloro che si segnalavano sopra gli altri. Accusantur. Timoteo ed Ificrate. Aestimatur. Cfr. Miltiad., 7, 6. Chalcidem. Città dell'Eubea, oggi Negroponte. Coactus. Per evitare la stessa sorte di Milziade.

[ocr errors]

[ocr errors]

IV. 1. Mortem. Av. Cr. 354. Detraxit. Sottint. populus. Multae. Dativo. Quos. Cfr. Conon.. 4, 5. Varietas. Cfr. Cic. De divin., 2: « varietas est propria fortunae ». Trad.: volubilità. 2. Pleraque. Cfr. Praef., 1. Causam diceret. Mentre difendevasi in giudizio. Iason. Tiranno di Fere in Tessaglia. 3. Tanti fecit. Cfr. Sch., § 218.

4

5

mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse. Hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit: patriae sanctiora iura quam hospitii esse duxit.

Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriae, Timothei: neque post illorum obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria.

Venio nunc ad fortissimum virum maximique consilii omnium barbarum, exceptis duobus Carthaginiensibus, Hamilcare et Han6 nibale. De quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes superabat, acciderunt: quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.

XIV. DATAMES.

1 I. Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, primum militum in numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. Pater eius Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit provinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam

Deesse. Vocabolo tolto dal foro e significa non prendere la difesa di qualcheduno ed opponesi a adesse: cfr. Attic., 4: « Et si qua res maior acta est, non defuit ». 4. Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium = hi fuerunt extremi Atheniensium imperatores. Però dopo di essi venne Focione che cacciò Filippo dall'Eubea. Quisquam. Parlandosi di persone è meglio usare quisquam e nemo, che ullus e nullus. 6. Hoc. Ablativo di causa. Quae prospere ei cesserunt = eius feliciter gesta. Nisi ratio explicata fuerit. Senza una ragionata esposizione.

I.

[ocr errors]

1. Care. Di Caria nell'Asia Minore. È opposiz. di Camisare. Scythissa. Di Scizia. Eorum. Erano detti owuaτoqúλaкeç e il loro capo xiliapxos: cfr. Conon, 3. Artaxerxen. Mnemone. Av. Cr. 405-359. Locis. Cfr. Pausan., 4, 3. Fidelis erat repertus. Aveva dato prove di fedeltà. Provinciam Ciliciae. Nell'Asia Minore, tra il mare e i monti Tauro ed Amano. Iuxta Cappadociam. Al nord della Cilicia ed

[ocr errors]

-

incolunt Leucosyri. Datames militare munus fungens primum, 2 qualis esset, aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios gessit. Namque hic, multis milibus regiorum interfectis, magni fuit eius opera. Quo factum est, cum in eo bello cecidisset Camisares, ut paterna ei traderetur provincia.

II. Pari se virtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu 1 regis bello persequeretur eos, qui defecerant. Namque huius opera hostes, cum castra iam intrassent, profligati sunt exercitusque reliquus conservatus regis est: qua ex re maioribus rebus praeesse coepit. Erat eo tempore Thuys, dynastes Paphlagoniae, 2 antiquo genere ortus a Pylaemene illo, quem Homerus Troico. bello a Patroclo interfectum ait. Is regi dicto audiens non erat. 3 Quam ob causam bello eum persequi constituit eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: namque ex fratre et sorore erant nati. Quam ob causam Datames primum experiri voluit, ut sine armis propinquum ad officium reduceret. Ad quem cum venisset sine praesidio, quod ab amico nullas vereretur insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere voluit. 4 Erat mater cum Datame, amita Paphlagonis. Ea, quid ageretur, 5 .resciit filiumque monuit. Ille fuga periculum evitavit bellumque indixit Thuyni. In quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phrygiae, desertus esset, nihilo segnius perseveravit vivumque Thuyn cepit cum uxore et liberis.

III. Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perve- 1

estendevasi fino all'Armenia.

[ocr errors]

Leucosyri. I Leuco-sirii o Sirii bianchi. 2. Munus fungens. Regolarmente si usa l'ablativo. Però nei tempi più antichi, in ispecie presso i comici, adoperavasi l'accusativo. dusios. Popoli sulle rive del mar Caspio. Av. Cr. 382. Conon, 1. Ut. Cfr. Miltiad., 6, 3.

-

[ocr errors]

Ca

Magni. Cfr.

II. 1. Autophrodates. Satrapo della Lidia. 2. Thuys. Ateneo lo chiama Oûç. Dynastes. Principe; dal gr. duvάoτns, cfr. Šúvauaι Paphlagoniae. Provincia nell'Asia Minore. Antiquo genere. Cfr. Sch., § 220, 3°. Patroclo. Secondo Omero (Iliad. II, 851, V, 576-79) Pilemene, fu ucciso da Menelao, non da Patroclo. 3. Dicto audiens. Ob-. bediente. Paphlagonis. Di Tio. Propinquum. Cugino, perchè figli di fratello e sorella. Paene interiit. Poco mancò che non vi lasciasse la vita. 4. Resciit. Cfr. Pausan., 3. Ariobarzane. Cfr. Timoth., 1,`

3. La Lidia e la Ionia erano invece di Autofrodate.

[blocks in formation]

· 1. Cuius facti. Cfr. Quinto Curzio, III, 7, 7; << Idem et auctor

niret, dedit operam. Itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa, optima veste texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornavit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu:/ 2 ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra manu clavam, sinistra copulam, qua vinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram 3 bestiam captam duceret. Quem cum omnes conspicerent propter novitatem ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo, qui agnosceret Thuyn regique 4 nuntiaret. Primo non accredidit: itaque Pharnabazum misit exploratum. A quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magno opere delectatus cum facto tum ornatu, in primis 5 quod nobilis rex in potestatem inopinanti venerat. Itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit. Postea vero quam Pharnabazum rex revocavit, illi summa imperii tradita est. ·

1

[ocr errors]

IV. Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens acet 2 supra Ciliciam, confinis Cappadociae. Namque Aspis, saltuosam regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio

-

[ocr errors]
[ocr errors]

et nuntius venit ». Maximi corporis terribilique facie. Anche presso altri autori si trovano esempi che presentano una simile varietà di costruzione: cfr. Sallustio, Fragm. « Homo oris probi animo inverecundo »; cfr. Sch., § 211, 225. Niger. Adusto. Optima veste. Era di porpora, epperò codesti governatori di provincia venivan detti purpurati. 2. Ipse. Datame. Duplici. Grosso. Copulam. Guinzaglio. 3. Nonnemo. Alcuno. 4. Accredidit. Verbo di raro uso, e serve a indicare ciò che altri non crede con tutta facilità. Admittit. Sott. eos. Rex Dynastes. Nobilis. Rinomato. 5. Parique eum atque illos imperio. Volle che avesse lo stesso comando di quelli: cfr. Sch., § 170, 2o. Postea vero quam = postquam vero.

IV.

[ocr errors]

=

1. Maximo studio. Con grandissimo impegno. — Aegyptum. Notisi la mancanza della prepos. in: cfr. Chabr., 3. Cataoniam. Paese

dell'Asia Minore al sud della Cappadocia verso l'Eufrate, oggi Caramania. 2. Saltuosam. Perchè attraversata Quae gens. Cfr. Miltiad. 4. 3.

dal monte Amano, che è una ramificazione del Tauro, e nella parte op

« IndietroContinua »