Immagini della pagina
PDF
ePub

equitum L. Valerium a Veiis abducere exercitum jubet, parat instruitque, quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod 5 auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque jam non solum cibo deficiente, et, quum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se quacumque pactione possent jussit; jactantibus non obscure Gallis, haud magna mercede se adduci 10 posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. 15 Rei fœdissimæ per se adjecta indignitas est; pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox "væ victis esse."

XLIX. Sed diique et homines prohibuere redemptos 20 vivere Romanos. Nam forte quadam, prius quam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoveri jubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quæ, 25 postquam ipse dictator creatus esset, injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad prælium expediant. Suos in acervum conjicere sarcinas, et arma aptare, ferroque non auro recuperare patriam jubet, in conspectu habentes fana deûm, et con- 30 juges, et liberos, et solum patriæ deforme belli malis et omnia, quæ defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutæ solo urbis, et natura inæquali, et omnia, quæ arte belli secunda suis eligi præpararive poterant, providit. Galli, nova re 35 trepidi, arma capiunt, iraque magis, quam consilio, in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam deorum opes

humanaque consilia rem Romanam adjuvabant. Igitur primo concursu haud majore momento fusi Galli sunt quam ad Aliam vicerant. Justiore altero deinde prælio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, ejus5 dem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit, interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ conditorque 10 alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.

[merged small][merged small][ocr errors]

kt dew complete & aret-22.c. egime dec.20, 1897

B

Finished

LIBER VICESIMUS PRIMUS.

I. IN parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quæ unquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opi- 5 bus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello; et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui 10 vicerunt; odiis etiam prope majoribus certarunt quam vi- ¿ ribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Pœnis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Ha- 15 milcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adaotum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ: nam et Siciliam 20 nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africa fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, 25 ut appareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in

a

animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos arma Italiæ illaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem 5 ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore ætatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi et, quia gener erat, ascitus factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, 10 in imperio positus. (Is, plura consilio quam vi gerėns, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo 15 domini obtruncat; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperio20 que suo jungendis fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin 25 prærogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis 30 nitentibus, ut assuesceret militia Hannibal atque in paternas succederet opes; Hanno, alterius factionis princeps, "et æquum postulare videtur," inquit, "Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum." Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, 35 "florem ætatis," inquit, "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet, juventutem nostram pro

[ocr errors]

militari rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego, istum juvenem domi 5 tenendum, sub legibus, sub magistratibus, docendum vivere æquo jure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet."

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni assentiebantur: sed, ut plerumque fit, major pars meliorem 10 vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri; dein brevi effecit, ut pater in se minimum 15 momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac 20 strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter pericula erat; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non 25 voluntate, mcdus finitus. Vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio arcessita. Multi sæpe militari sagulo opertum humi jacentem inter custodias stationesque militum conspexeVestitus nihil inter æquales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in prælium ibat, ultimus conserto prælio éxcedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Puni- 35 ca, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum

runt.

30

« IndietroContinua »