Immagini della pagina
PDF
ePub

nus-quadringenti, et Numidæ Maurique accola Oceani ad mille octingenti, et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites, et, ne quid terrestris deesset auxilii genus, elephanti quattuordecim. Classis præterea data ad tuendam maritimam oram, quia, qua parte belli vicerant, ea 5 tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque ; sed aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant et triremes quinque.

15

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit. 10 Atque inde profectus præter Etovissam urbem ad Iberum maritimamque oram ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo juvenem divina specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur, neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum, deinde cura ingenii humani, quum, quidnam id esset quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse eum; vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post inse- 20 qui cum fragore cæli nimbum. Tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse, vastitatem Italiæ esse; pergeret porro ire, nec ultra inquireret, sineretque fata in occulto esse.

XXIII. Hoc visu lætus tripartito Iberum copias tra- 25 jecit, præmissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Iberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quæ subjecta Pyrenæis montibus 30 est, subegit, oræque huic omni præfecit Hannonem, ut fauces, quæ Hispanias Galliis jungunt, in potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad præsidium obtinendæ regionis data et mille equites. Postquam per Pyrenæum saltum traduci exercitus est cœptus, rumorque per bar- 35 baros manavit (certior de bello Romano, tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat non

tam bello motos quam longinquitate viæ insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum domos remisit, quos 5 et ipse gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.

XXIV. Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur et ad oppidum Iliberri castra locat. Galli quamquam Italiæ bellum in10 ferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat præsidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati, Ruscinonem aliquot populi conveniunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum 15 misit, colloqui semet ipsum cum iis velle, et vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et accepturum eos in castra sua se lætum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum; hospitem enim se Galliæ, non hostem advenisse, 20 nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. Et per nuntios quidem hæc. Ut vero reguli Gallorum, castris ad Iliberrim extemplo motis, haud gravanter ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum 25 transmiserunt.

XXV. In Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, quum, perinde ac si Alpes jam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres 30 in populum Romanum iras, quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas ægre patiebantur. Itaque armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto, tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo sed ipsi 35 triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum, diffisi Placentiæ manibus Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Servilius, M. Annius, Lutatii nomen haud du

LIBER XXI. CAP. XXV, XXVI.

127

bium est: pro C. Servilio et M. Annio Q. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantes impetus sit factus. Mutinæ 5 quum obsiderentur, et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis assideret muris, simulari cœptum de pace agi; evocatique ab Gallorum principibus legati ad colloquium non contra jus modo gentium sed violata etiam, quæ data 10 in id tempus erat, fide, comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Quum hæc de legatis nuntiata essent, et Mutina præsidiumque in periculo esset, L. Manlius prætor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvæ tunc circa viam erant, 15 plerisque incultis; ibi/inexplorato profectus, in insidias præcipitatus, multaque cum cæde suorum ægre in apertos campos emersit. Ibi castra communita; et, quia Gallis ad tentanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat. Iter 20 deinde de integro cœptum, nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis ; ubi rursus silvæ intratæ,tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis, 25 ut e saltu invio atque impedito evasere. Inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere. Ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium 30 tutabantur.

XXVI. Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium prætorem cum una legione Romana et quinque millibus sociorum, delectu novo a consule con- 35 scriptis, auxilium ferre Manlio jubent, qui sine ullo certamine, abscesserant enim metu hostes, Tannetum pervenit.

128

waring that P. could not be defit from the hear

TITI LIVII

shove I

Et P. Cornelius, in locum ejus, quæ missa cum prætore erat, transcripta legione nova, profectus ab urbe sexaginta longis navibus, præter oram Etruria Ligurumque et inde Saluvium montes pervenit Massiliam, et ad proximum 5 ostium Rhodani-pluribus enim divisus amnis in mare decurrit-castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenæos montes. Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab jactatione maritima 10 militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes præmittit. Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, jam in Volcarum pervenerat agrum, gentis valida; colunt autem circa utramque ripam 15 Rhodani; sed, diffisi citeriore agro arceri Pœnum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum trajectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes suæ tenuerant, simul pellicit donis ad 20 naves undique contrahendas fabricandasque; simul et ipsi trajici exercitum levarique quamprimum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli inchoantes 25 cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites, simul copia materiæ simul facilitate operis inducti, alveos informes, nihil, dummodo innare aquæ et capere onera possent, curantes, raptim, quibus se suaque transveherent, faciebant.

30 XXVII. Jamque omnibus satis comparatis ad trajiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equites virique obtinentes; quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet, 35 et, ubi primum possit, quam occultissime trajecto amni, circumducere agmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent, inde

millia quinque et viginti ferme supra parvæ insulæ circumfusum amnem latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. Ibi raptim cæsa materia ratesque fabricatæ, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani sine ulla mole, in utres vestimen- 5 tis conjectis, ipsi cætris superpositis incubantes flumen tranavere. Et alius exercitus ratibus junctis trajectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die profecti 10 ex loco prodito fumo significant, transisse et haud procul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad trajiciendum. Jam paratas aptatasque habebat pedes lintres. Equites fere propter equos nantes navium agmen, ad excipiendum adversi impetum fluminis, 15 parte superiore transmittens, tranquillitatem infra trajicientibus lintribus præbebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, præter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.

20

XXVIII. Galli occursant in ripam cum variis ululatıbus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita vibrantesque dexteris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum et militum, et qui nitebantur perrumpere 25 impetum fluminis, et qui ex altera ripa trajicientes suos hortabantur. Jam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis; mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente, et ab 30 tergo improvisa premente acie. Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium trajectis, spernens jam Gallicos tumultus, castra locat.

Elephantorum trajiciendorum varia consilia fuisse credo; certe variata memoria actæ rei. Quidam congregatis

35

« IndietroContinua »