Immagini della pagina
PDF
ePub

tia, mæsta tanto malo, nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse, rem atrocem incidisse. Spurius Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit, cum quo 5 forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem mæstam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrima obortæ: quærentique viro, "satin' salve?" "Minime," inquit; "quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitia; vestigia viri alieni, Collatine, in 10 lecto sunt tuo. Ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque, haud impune adultero fore; Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite, priore nocte vi, armatus, mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant 15 ordine omnes fidem; consolantur ægram animi, avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti; mentem peccare, non corpus, et, unde consilium abfuerit, culpam abesse. "Vos," inquit, "videritis, quid illi debeatur; ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde im- 20 pudica Lucretiæ exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus moribunda cecidit. Conclamat vir paterque.

66

LIX. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex vulnere Lucretia extractum, manantem cruore præ se tenens, 25 "per hunc," inquit, "castissimum ante regiam injuriam sanguinem juro, vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata conjuge et omni liberorum stirpe ferro igni, quacumque dehinc vi possim, exsecuturum, nec illos, nec alium quemquam regnare Romæ 30 passurum." Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut præceptum erat, jurant, totique ab luctu versi in iram, Brutum, jam inde ad expugnandum regnum vocantem, sequuntur ducem. Elatum 35 domo Lucretia corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novæ atque indignitate homines. Pro

se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet quum patris mæstitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querelarum auctorque, quod viros quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Fero5 cissimus quisque juvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera juventus. Inde, pari præsidio relicto Collatiæ ad portas, custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati, duce Bruto, Romam profecti. Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata 10 multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romæ tam atrox res facit, quam Collatiæ fecerat: ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, præco ad 15 tribunum Celerum-in quo tum magistratu forte Brutus erat-populum advocavit; ibi oratio habita, nequaquam ejus pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretia et miserabili cæde, de orbitate Tricipitini, cui 20 morte filiæ causa mortis indignior ac miserabilior esset; addita superbia ipsius regis miseriæque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersæ; Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos; indigna Servii Tullii 25 regis memorata cædes, et invecta corpore patris nefandoque vehiculo filia, invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quæ præsens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subjicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi 30 abrogaret exsulesque esse juberet L. Tarquinium cum conjuge ac liberis. Ipse, junioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, præfecto urbis jam ante ab rege instituto, 35 relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, quum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus-senserat enim adventum-ne obvius fieret, eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio 5 clausæ portæ exsiliumque indictum; liberatorem urbis læta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Cære in Etruscos ierunt. Sextus Tarquinius, Gabios, tamquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi 10 ipse cædibus rapinisque concierat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romæ ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis centuriatis a præfecto urbis ex commentariis Servii Tullii creati sunt, L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

U. C. 245. 15

A. C. 507.

LIBRI SECUNDI

U. C. 245.

5 A. c. 507.

CAP. I-X, XII, XIII, XXXIV-XL.

I. LIBERI jam hinc populi Romani res pace belloquo gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum, peragam. Quæ libertas ut lætior esset, proximi regis superbia fecerat: nam priores ita regnarunt, ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctæ multitudinis addiderunt, numerentur; neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriæ Superbo exacto rege meruit, pessimo publico 10 id facturus fuerit, si libertatis immaturæ cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari 15 cœpta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera conjugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatæ res nondum adultæ discordia forent, quas fovit tranquilla mo20 deratio imperii eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis jam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod diminutum quidquam sit ex regia potestate, numeres; omnia jura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est, ne, si ambo

fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior concedente collega fasces habuit, qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novæ libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, jurejurando adegit, 5 neminem Romæ passuros regnare. Deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, cædibus regis diminutum patrum numerum, primoribus equestris gradus electis, ad trecentorum summum explevit; traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui patres, 10 quique conscripti essent; conscriptos, videlicet, in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis, jungendosque patribus plebis animos.

II. Rerum deinde divinarum habita cura: et, quia 15 quædam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant; id sacerdotium pontifici subjecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cujus tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo 20 modum excesserint: consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit; nimium Tarquinios regno assuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium, velut heredita- 25 tem gentis, scelere ac vi repetisse; pulso Superbo, penes Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere; non placere nomen, periculosum libertati esse. Hinc primo sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Bru- 30 tus ad concionem vocat. Ibi omnium primum jusjurandum populi recitat, neminem regnare passuros nec esse Romæ, unde periculum libertati foret; id summa ope tuendum esse neque ullam rem, quæ eo pertineat, contemnendam ; invitum se dicere hominis causa, nec dicturum 35 fuisse, ni caritas rei publicæ vinceret; non credere populum Romanum solidam libertatem recuperatam esse; re

« IndietroContinua »