Le sei commedie di Terenzio, Volume 2

Copertina anteriore
Per l'erede Merlo, 1816
 

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 8 - Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles Hunc ad iu tare assidueque una scribere ; Quod illi maledictum vehemens esse existumant, Eam laudem hie ducit maxumam, quom illis placet Qui vobis univorsis et populo placent, Quorum opera in bello, in otio, in negotio Suo quisque tempore usus est sine superbia.
Pagina 19 - Non est flagitium, mihi crede, adulescentulum Scortari neque potare, non est, neque fores Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus, Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi Id laudi ducis quod tum fecisti inopia?
Pagina 121 - Odium; ille alter sine labore patria potitur commoda. Illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia, Illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertus sum; Illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet.
Pagina 269 - Lex est, ut orbae qui sint genere proxumi, lis nubant, et illos ducere eadem haec lex jubet. Ego te cognatum dicam , et tibi scribam dicam ; Paternum amicum me assimulabo virginis; Ad judices veniemus; qui fuerit pater, Quae mater, quî cognata tibi sit, omnia haec Confingam; quod erit mihi bonum atque commodum.
Pagina 14 - Ille quem beneficio adiungas ex animo facit, Studet par referre, praesens absensque idem erit. Hoc patrium est, potius consuefacere filium Sua sponte recte facere quam alieno metu: Hoc pater ac dominus interest; hoc qui nequit, Fateatur nescire imperare liberis.
Pagina 119 - Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi, Aliquid moneat : ut ilia, quae te scire credas, nescias ; Et, quae tibi putaris prima, in experiundo ut repudies.
Pagina 262 - Quanto labore partum : porro autem Geta Ferietur alio munere, ubi hera pepererit; Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies, Ubi initiabunt : omne hoc mater auferet. Puer causa erit mittundi : sed videon
Pagina 189 - Omnibus nobis ut res dant sese, ita magni atque humiles sumus. Hanc habere orationem mecum principio institit : « O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit, causam vides : Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo. Nunc hue confugit, te atque alios partum ut celaret suum.
Pagina 142 - Hecyra quom datast novae novom intervenit vitium et calamitas, ut neque spectari neque cognosci potuerit: ita populus studio stupidus in funambulo animum occuparat. nunc haec planest pro nova, et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit iterum referre, ut iterum posset vendere. alias cognostis eius: quaeso hanc noscite. FIRST PROLOGUE This play is styled The Mother-in-law.
Pagina 389 - Chremeti, quibus est commodum ire, jam tempus est. Sic dabo :age, age, nunc Phormionem, qui volet, lacessito. Faxo tali eum mactatum, atque hic est, infortunio. Redeat sane in gratiam : jam supplicii satis est mihi : Habet haec, ei quod, dum vivat usque, ad aurem obganniat.

Informazioni bibliografiche