Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 12.

T. Tatii

mors.

rent.

inposuit. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus major hoc mulierum fuerit, ætate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectæ sint, quæ nomina curiis daEodem tempore et centuriæ tres equitum conscriptæ sunt, 96 Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Titienses adpellati. Lucerum nominis et originis caussa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus fuit.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos A. C. 740. Laurentium pulsant. quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum pœnam in se vertit. nam Lavinii, quum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto, interficitur. Eam rem minus ægre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt. seu 97 ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria cæsum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen 98 expiarentur legatorum injuriæ regisque cædes, fœdus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Fidecum Fide- nates, nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum adparebat, occupant bellum facere. juventute armata inmissa, vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad lævam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in urbem inlatus, pro nuncio fuit. Excitus Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exerci

Bellum

natibus.

sus tribum in decem curias partitus
est. Singulis curiis sua sacra attribuit,
assignatis diis et heroibus, quos cole-
rent; locis, in quæ convenirent; sum-
ptibus in sacra, quos e publico præberi
jussit. His autem curiis nomina Sabi-
narum mulierum imposita negant Var-
ro apud Dion. 1. 11. et Plut. in Romulo.
96 Ramnenses. . . Titienses. . . Lu-
cerum] Fuerunt hæc tribuum nomina,
e quibus desumptæ sunt equitum cen-
turiæ tribubus ipsis cognomines. Hoc
testantur et Plut. in Romulo, et ipse
Livius, qui x. 6. Ramnes, Titienses,
Luceres antiquas tribus appellat. Por-
ro Dionysius, et supra diximus, initio
statim ab Romulo divisum in tribus
populum tradit: quas tamen hoc tem-
pore institutas fuisse Titiensium ap-
pellatio probare videtur. Sed hæc
recte conciliaveris, si dixeris, duplica-
to per Sabinorum adjectionem popu-
lo, novam institutam esse divisionem,

novisque his tribubus nova indita nomina. Illud quidem satis constat, in Ramnensem tribum conjectos eos, qui secuti Romulum ex Albanis fuerant, pastoresque aliquot Græcanici generis, qui ante conditam urbem ea loca incolebant: in Titiensem, Sabinos: in Lucerensem, advenas omnes, sive eos qui in lucum confugerant, sive e finitimis populis in civitatem adscitos tum, aut qui postea adsciti fuere.

97 Ob infidam societatem regni] Quia Tatius infidus regni socius fuerat. Itaque quod supra dicitur concors duobus regibus regnum fuisse, id eo seusu intelligendum est, ut res nullam ad apertam discordiam proruperint, licet occulta subessent inter eos suspiciones.

98 Expiarentur] Expiatione civili : i. e. ut satisfieret et Laurentibus, et Romanis. GRONOVIUS.

tum educit: castra a Fidenis 99 mille passuum locat. ibi modico præsidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, id quod quærebat, tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit; fugæ quoque, quæ simulanda erat, eadem equestris pugna caussam minus mirabilem dedit. et quum, velut inter pugnæ fugæque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius pene quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt multoque effusius, (quippe vera fuga) à qui simulantes paullo ante secuti erant oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti: hærens in terga Romanus, prius quam fores portarum objicerentur, velut agmine uno inrumpit.

2

XV. Belli Fidenatis contagione irritati3 Veientium animi Bellum et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt) cum Veienet quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus in- tibus. festa finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis, quam justi more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris prædam portantes, Veios rediere: Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimæ instructus intentusque, Tiberim transit. quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Veientes audivere; obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adjutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit :

99 Mille passuum] Intellige præposi. tionem ad. Tò passuum regitur a nomine mille. Tam enim dicitur mille hominum, quam mille homines. Itaque hic mille passuum idem est, ac si scripsisset Livius ad mille passus.

1 Locis circa densa] Possit fortasse utcunque exponi: subsidere jussit in locis obscuris partem militum circa densa virgulta, i.e. ubique sparsam inter densa virgulta undequaque obsita, seu circumjacentia. Verum rectius multo dici videretur obsitus virgultis locus, quam obsita virgulta. Itaque Gronovius emendat:

Partem militum locis circa denso obsitis virgulto obscuram subsidere in insidiis jussit.

2 Qui simulantes] Melius legere videremur: qua simulantes, id est, qua regione, qua via Romanos simulantes fugam secuti erant, eadem oppidum repetebant.

3 Veientium animi... excucurrerunt] Mira profecto locutio. Sed quia longo intervallo nomen a verbo distat, licere sibi putavit Livius ad sensum magis, quam ad nudam vocum proprietatem attendere.

U. C. 37.

Mors
Romuli.

persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe valida muris ac
situ ipso munita abstinuit: agros rediens vastat, ulciscendi
magis, quam prædæ, studio. Eaque clade, haud minus
quam adversa pugna, subacti Veientes pacem petitum
oratores Romam mittunt. Agri parte multatis in centum
annos induciæ datæ. Hæc ferme, Romulo regnante, domi
militiæque gesta: quorum nihil absonum fidei divinæ ori-
ginis divinitatisque post mortem creditæ fuit; non animus
in regno avito recuperando, non condendæ urbis consilium,
non bello ac pace firmandæ. ab illo enim profectu viribus
datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam
haberet. multitudini tamen gratior fuit, quam Pa-
pacem
tribus; longe ante alios acceptissimus militum animis. tre-
centosque armatos ad custodiam corporis, quos 5 Celeres
adpellavit, non in bello solum, sed etiam in pace, habuit.

XVI. His inmortalibus editis operibus, quum ad exerA. C. 715. citum recensendum concionem in campo ad Capra paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit. nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen, 7 velut orbitatis metu icta, moestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem, parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent. s pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, sed perobscura, fama. alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque

8

[ocr errors]

Illam

4 Ab illo enim profectu] Ab incrementis illis quibus Roma regnante Romulo aucta erat, tantas collegit vires.

5 Celeres] Sive a celeritate in exequendis ministeriis, sive a duce eorum Celere, sive denique a Græca voce Kéλns, eques. Certe Celeres primo dictos, qui postea equites dicti sunt, testantur Plin. XXXIII. 2. et Festus.

6 Immortalibus] Huic ampullatæ et sesquipedali voci non est hic locus. Legamus potius mortalibus. Respiciebat nempe Livius Romuli divinitatem, cui opponit mortalia ejus opera. Sic cap. 2. supra. Secundum inde prælium Latinis,

Enea etiam ultimum operum mortalium fuit.

7 Velut orbitatis metu] Metu non absimili ejus qui orbatos parente occupat.

8 Pacem precibus exposcunt] Usitata locutio in sacris. Pacem deum poscebant, id est, ut placidi ipsis et faventes dii essent.

9* Fuisse credo tum quoque aliquos] Rem memorat Plutarchus, et alii; nec aliter sensere doctissimi quique et cordatissimi Romanorum. Hinc Tarquinius Superbus Romulum insepultum perisse dictitat, infra c. 49. Popularem hic opinionem sequitur Livius.

Proculus Julius, sollicita civitate desiderio regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. 'Romulus,' inquit, 'Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna luce coelo repente delapsus, se mihi 'obvium dedit. quum, perfusus horrore venerabundusque, adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; abi, 'nuncia,' inquit, 'Romanis, Coelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant : sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis 'Romanis resistere posse. hæc,' inquit, 'locutus, sublimis abiit.' Mirum, 10 quantum illi viro, nuncianti hæc, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide inmortalitatis, lenitum sit.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. nec dum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, 11 pervenerant factiones: inter ordines certabatur. oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, 12 in societate æqua possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem adspernaban

tur.

In variis voluntatibus 13 regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civi atum irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur.' et esse igitur aliquod caput placebat ; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita y rem inter se 14 centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in sin

* fides Gron. Crev.

10 Quantum...fides fuerit] Quidam reponunt fidei. Sed nihil mutandum. Tò quantum refertur ad verbum fuerit, non ad nomen fides. Sic apud Virg. 111. Æn. v. 348.

Et multum lachrymas verba inter sin

gula fundit. Et Plaut. Prolog. Menæchm. Tantum adest benignitas. Et Ter. Eun. Act. 1. sc. 2. Forsitan hic mihi parum habeat fidem.

11 Pervenerant] Rectius videretur provenerant. Sed profecto majus aliquod hic ulcus latet. Optimi quique codices habent, teste Gronovio, factionibus. Unde ingeniose conjicit Grævius: Necdum ad singulos... pervenerat, supple, certamen regni ac cupido. Factionibus inter ordines certabatur. Favent huic emendationi tres e nostris codd. qui exhibent pervenerut factionibus.

12 In societate æqua] Quamvis æqua

[blocks in formation]

U. C. 38.
A. C. 714.

Interreg

num annuum.

Electio Numæ.

gulas decurias creatis, qui summæ rerum præessent, consociant. decem imperitabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: 15 quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat: annuumque intervallum regni fuit. id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, Interregnum adpellatum. Fremere deinde plebs; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, obferendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent juris, quam detinerent. decreverunt enim, ut, cum populus regem jussisset, id sic ratum esset, 16 si Patres auctores fierent: hodieque in legibus magistratibusque rogandis 17 usurpatur idem jus, vi ademta. priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocata: Quod bonum, faustum, felixque sit,' inquit, 'Quirites, regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, cre6 aritis, auctores fient.' Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent juberentque, ut senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

[ocr errors]

XVIII. Inclita justitia religioque ea tempestate Numæ Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoran edunt: quem, Servio Tullio regnante Romæ, centum amplius post annos, in ultima Italiæ ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum 18 æmulantium studia cœtus habuisse constat. Ex quibus locis etsi ejusdem ætatis fuisset, 19 quæ a fama

[blocks in formation]
« IndietroContinua »