Immagini della pagina
PDF
ePub

ac professore Schæfer quam maxime emendatum, in nostratium usus lubentissime extraximus.

Fragmenta Livii Auctiora, Quædam Antiquitatis Monimenta, huic editioni subjecta, necnon Prooemium de Livii Vita et Historia Romana ex editione Rupertiana huc advecta sunt. Cujus docti viri de utilissimo Commentario benevolum Lectorem hoc monitum volumus; seorsim scilicet et ab omnibus aliis opusculis separatim, ut eorum commodis, quibus Livii opera jamjam præsto sunt, magis ac melius consuleremus, cum uno volumine nos e prælo emisisse.

Londini, xv, Kal. Mart. MDCCCXXV,

PROOEMIUM.

SECTIO I.

De Livii atate et vita.

T. LIVIUS, si Chronico Eusebii fides habenda, natus est a. u. c. ncxcv. et obiit eodem, quo Ovidius, anno, u. c. DCCLXX. p. Ch. n. 17. quadriennio post mortem Augusti Imp. Natale ei solum fuisse Patavium, Venetorum Opp. in Gallia Transpadana, (h. Padua) quod ab Antenore ad Timavum fl. (h. Timavo) a quo tamen longe abest, conditum poetæ dicunt, præter alios docent Simmachus Epist. 4, 18. Sidonius in panegyr. Anthemii v. 188. et Statius Silv. 4, 7. extr. ubi Timavii alumnus' vocatur. Eodem spectant verba Martialis Epigr. 1, 62, 3. Censetur Apona (Patavina) Livio suo tellus Stellaque, nec Flacco minus.' Nam Aruntius Stella elegiographus et Valerius Flaccus, qui Argonautica scripsit, fuere Patavini, (unde hic etiam in Epigr. 1, 77, 2. Antenorei spes et alumnus Laris' dicitur) et Aponus fons prope Patavium, cujus aquas salubres et calidas celebravit Claudianus in Idyll. vi. (æ. Epigr. vIII.) neque audiendi sunt, qui a Martiale Aponus designari vicum Patavio proximum (h. Abano) contendunt. Quamquam enim Livius ita Patavinus eodem modo adpellari potuit, quo Catullus Veronensis, Virgi.

"

liusque Mantuanus, etsi ille in lacus Benaci pœninsula Sirmione, hic Andibus in agro Mantuano est natus; tamen, si non ipse vicus, certe illud nomen ejus serioris videtur originis esse, nec probabile est, tam ignobilem locum non modo Livii, sed etiam Stellæ et Flacci fuisse patriam, neminemque præter Martialem rei omnino memoria dignissimæ mentionem fecisse.

6

De Livii parentibus, educatione, studiis, rebus domesticis, muneribus publicis, vitæ genere moribusque vix quidquam explorati memoriæ proditum reperitur; neque est, quod valde id doleamus. Nam verum est judicium Valckenærii, quod in Præf. ad ejus Diatr. de Aristobulo nuper Luzac memoravit: Uti fuere apud Antiquos, qui nec statuam sibi poni, nec marmore memoriam sui ad posteros propagari vellent, quum egregia facinora sibi pro omni monimento satis esse existimarent; similiter Valckenærius, qui nec pingi se nec fingi voluit, arbitrabatur, viri eruditione insignis omnnem memoriam esse debere in libris, quibus conscribendis nomen suum futuris sæculis commendasset, aut in discipulis, quos excellenti disciplina ad communem civium informasset utilitatem ; cetera, quæ res domesticas, parentes, uxorem, liberos, amores, amicitias, lites, fortunas vel prosperas vel adversas spectent, haud magis dignos esse, quæ futuris sæculis innotescant, quam quæ vel mercatoris prædivitis fuerint, vel viri cujusque in suo ordine arteve sua spectati:' Hinc et brevissimi erimus, exemplo eorum, qui vitam Livii exposuere, Vossii (de hist. Lat. 1, 19.) Fabricii, (Bibl. Lat. 1, 11.) Sigonii, Mülleri, Funccii, Hambergeri aliorumque. Verbosior quidem est commentatio Jac. Phil. Tomasini de vita Livii, (Patav. 1630. Amst. 1670. et in Drakenb. ed. Liv. t. vII. p. 4. sq.) sed minus habet in recessu, quam fronte promittit, et pro certis ac veris subinde dubia et falsa substituit. Quo refero, Livium Claudio Cæsari adolescenti præceptorem fuisse datum; par

tem historiæ ab eo contextam esse Neapoli; illi duas fuisse uxores totidemque filios et filias quatuor, harumque minimam natu nupsisse L. Magio rhetori; eundem saturum honorum, annis et studiis fessum adcensumque amore patriæ post Augusti discessum e vita Patavium remigrasse, ibique anno imperii IV. Tiberii ipsis Cal. Jan. mortalitatem explevisse; quin et ibidem sepulcrum ossaque ejus adhuc superesse. Prius conligit ex Suet. Claud. 41. pr. ubi legimus, hunc Cæsarem T. Livii hortatu historiam scribere adgressum esse; alterum ex Pighii Herc. Prodicio p. 330. qui sæpius Livium, Horatium, Statium, Claudianum, Senecam aliosque præclari ingenii viros Neapolin studiorum causa secessisse monet; reliqua ex Senecæ procem. lib. v. Controv. in quo L. Magius, T. Livii gener, laudatur, ex Eusebii et Hieron. Chronicis, qui historicum nostrum Patavii tam natum quam mortuum dicunt, et ex IV. Inscriptionibus monimentorum publicorum, quarum prima est

T. LIVIVS C. F. SIBI ET SVIS T. LIVIO T. F. PRISCO ET T. LIVIO T. F. LONGO ET CASSIAE SEX F. PRIMAE

VXORI; secunda, V. F. T. LIVIVS LIVIAE T. F. QVARTAĘ

L. HALYS CONCORDIALIS PATAVI SIBI ET SVIS OMNI

BVS; tertia, T. LIVIVS T. L. OPTATVS AN. XV.; quarta,

V. F. T. LIVIVS T. LIB. ET LIVIAE LEVINVS L. F. STELL. VENONIAE EXORATAE. P. LIVIAE FIRMAE ET

FESTO FILIO ET FIRMAE FILIAE. Altera est epitaphium, Patavii a. Ch. 1413. apud ædem D. Justinæ effossum una cum capsula plumbea ossibus plena, e quibus a. 1451. Alphonsus, Arragoniæ rex, os brachii a re publica Patavina dono adcepit. Nullam vero harum inscriptionum, excepta forsan prima, ad historicum nostrum, tresque posteriores ad ejus aliusve T. Livii libertos esse referendas,

[ocr errors]

1 Has inscriptiones præter Tomasinum memorant Dan. Ge. Morhof. in cap. 3. diss. de Patavinitate Liviana, (Kilon. 1685. inter alias ejus Diss. Hamb. 1699. et in Drak. ed. Liv. t. VII. p. 27 sq.) Sertor. Ursat, in Mo

nim. Patav. p. 27. et 202 sq. Jo. Mabillon. Mus. Ital. t. 1. p. 30. Trewenschroeder. Fast. Liv. P. 304. Pet. Servius Miscell. p. 131. et Laur. Pignor. in Orig. Patav. c. 17.

adeoque omnem corruere fabulam de ossibus Livianis Patavii repertis, post Gudium docuere jam Morhofius aliique modo laudati in nota 1.

Livius et eloquentiæ et philosophiæ studiis deditus fuisse videtur. Hoc ex eo probabile fit, quod libros edidit philosophicos, (v. mox f 2.) illud ex historia quam scripsit; ex qua etiam conligas, eum rei militaris civilisque haud expertem fuisse, neque omnem de rebus belli et pacis tam prudenter judicandi facultatem ex sola Græcorum lectione hausisse. Eumdem in interiorem Augusti Imp. amicitiam pervenisse, patet ex Tac. Ann. 4, 34. Quantam vero sui famam excitaverit, vel ex eo intelligitur, quod Gaditanus quidam ejus nomine gloriaque commotus, ad visendum ipsum ab ultimo terrarum orbe Romam venit, statimque, ut viderat, abiit. v. Plin. Ep. 2, 3. et Hieron. Ep. 103. Cui non adversantur hæc Suidæ in v. Κορνοῦτος verba: Δύο συγγραφέε Ῥωμαίω ἤτην, Τῖτος Λίβιος, οὗ διαῤῥεῖ πολὺ καὶ κλεινὸν ὄνομα, καὶ Κορνοῦτος. Τοσαύτη δὲ ἦν ἡ διαφορότης ἐς τούςδε τοὺς ἄνδρας τῶν ἀκροευμένων, ὡς τοῦ μὲν Κορνούτου παμπλείστους ἀκούειν, θεραπείᾳ τε καὶ κολακείᾳ τοῦ ἀνδρὸς συρῥέοντας, καὶ διὰ τὴν ἀπαιδίαν, ἐλπίδι κληρονομίας, τοῦγε μὴν Λιβίου ὀλίγους, ἀλλὰ ὧν τι ὄφελος ἦν, καὶ ἐν κάλλει ψυχῆς καὶ εὐγλωττίᾳ. Ὁ χρόνος δὲ ὁ ἄπρατός τε καὶ ἀδέκαστος, καὶ ἡ τούτου φάλαγξ καὶ ὀπαδὸς καὶ ἔφορος ἡ ἁλήθεια τὸν μὲν ἀνέφηναν καὶ ἐξεκάλυψαν, ὥσπερ κεκρυμμένον θησαυρὸν καὶ κεχανδότα πολλὰ καὶ ἐσθλὰ, Τῖτον Λίβιον· τοῦ δὲ πλουσίου καὶ μέντοι καὶ περιῤῥεομένου τοῖς χρήμασι λήθην κατεχεύσαντο, τοῦ Κορνούτου.

« IndietroContinua »