Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

(2

KPD 3204 HARVARD COLLEGE LIBRARY /803, June 25

[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Longiore quam speraveram intervallo quod primum Plinii volumen sequitur hoc secundum, id nullam ob aliam causam est factum, nisi quod interim inventum est novum idque maximum eius parandi adiumentum et subsidium. Iam enim rem me confecisse putabam, iam dimidia fere pars typis erat descripta, quum increbruit fama a Fredegario Moneo, qui Heidelbergae nunc philologiam privatim docet, inventas esse vetustissimi codicis rescripti reliquias ad undecimum librum Plinianae Naturalis historiae pertinentes, et ad eos qui sequuntur usque ad quintum decimum. Quo rumore ad me perlato quid aliud mihi fuit faciendum quam ut intermitterem inceptum opus, ne fraudaretur hoc tanto adiumento? Atque a peritis percontatus audivi illas codicis rescripti reliquias paucos post menses in lucem editum iri sumptibus Friderici Andreae Perthes, quem de Silligiano Plinio optime esse meritum inter omnes constat. Id sicut mihi nuntiatum ita factum est; sed multo maior quam putaveram inde mihi obortus est labor; cursum coactus sum non iterare tantummodo, sed aliter instituere, quum novum eumque fide valde dignum nactus essem ducem, sed quem non temere sequi mihi liceret. Ut enim codicis vetustas me monebat ut eius potissimum premerem vestigia, ita me non fugit satis mendosum esse exemplar. Quamvis ergo diligenti usus fuerim circumspectione atque accurata consideratione, tamen vereor, ne hic illic non rectam viam videar iniisse.

De hoc codice rescripto quoniam et verba feci apud philologos Hamburgum congressos et egi in Monacensibus nuntiis litterariis, hic ponam ea tantum quae videantur prorsus esse necessaria, ut quanti sit pretii vere possit iudicari. Et invenit eum Moneus, ut ipse refert, in bibliotheca monasterii ad S. Paulum in valle Lavantina Carinthiae, quo translatus est e monasterio S. Blasi, quod est in silva nigra, sed et tegumentum codicis et inscriptio vetus: liber augie maioris demonstrat eum antea fuisse

a

*

« IndietroContinua »