Immagini della pagina
PDF
ePub

alius in alio magis quam in sese spem habere pariterque oppidani agere obpugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri 2 alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, 3 tela utrimque volare. sed illi qui moenia defensabant, ubi z hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium 4 equestre prospectabant. eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo modo pavidos animadvorteres ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii alii hortari aut manu significare aut niti corporibus et ea huc et illuc quasi vitabundi aut 10 5 iacientes tela agitare. quod ubi Mario cognitum est-nam is in ea parte curabat-consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere. e ita illis studio suorum adstrictis repente magna vi murum aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa cepe- 15 rant, cum oppidani concurrunt, lapides ignem alia praeterea 7 tela ingerunt. nostri primo resistere, deinde, ubi unae atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri quoquo modo potuere, pauci integri magna pars volneri8 bus confecti abeunt. denique utrimque proelium nox diremit. 20

61. Metellus postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in eis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae a loco aut moenibus erant, praesidia inponit. ceterum exerci- 25 tum in provinciam, quae proxuma est Numidiae, hiemandi 8 gratia conlocat. neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia 4 pro armis uti parat. igitur Bomilcarem, qui Romae cum 30 Iugurtha fuerat et inde vadibus datis de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia 5 fallundi erat, multis pollicitationibus aggreditur. ac primo

efficit uti ad se conloquendi gratia occultus veniat, deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet cum ingenio infido tum metuenti ne, si 5 pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur. 62. is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit. monet atque lacrumans obtestatur uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat, omnibus proeliis sese 10 victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam: caveat ne illo cunctante Numidae sibi consulant. his atque talibus aliis ad deditionem regis animum 2 inpellit. mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham im- 3 15 perata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos sena- 4 torii ordinis ex hibernis accersi iubet, eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. ita more maiorum ex 5 consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo 20 ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum. quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis e perfugas vinctos adduci. eorum magna pars, uti iussum erat, 7 adducti, pauci, cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. igitur Iugurtha, ubi armis 8 ag virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere. denique multis diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse repu30 taret quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis

magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit. et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam 10 Metello decreverat.

63. Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis subplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde, quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam 2 saepissume experiretur, cuncta prospere eventura. at illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem 5 capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant, industria probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantum 8 modo gloriae avidus. sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. 4 ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, facile notus per omnis tribus 5 declaratur. deinde ab eo magistratu alium post alium sibi 15 peperit semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut e ampliore quam gerebat dignus haberetur. tamen is ad id locorum talis vir-nam postea ambitione praeceps datus est -adpetere non audebat. etiam tum alios magistratus plebs, 7 consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.

[ocr errors]

novos 20

[ocr errors]

25

nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur. 64. igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat, cui quamquam virtus gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, 2 commune nobilitatis malum. itaque primum conmotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis 30 placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod 8 illi iure negaretur. postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per

negotia publica, facturum sese quae peteret. ac postea sae- 4 pius eadem postulanti fertur dixisse ne festinaret abire, satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter 5 viginti. quae res Marium cum pro honore quem adfectabat tum contra Metellum vehementer accenderat. ita cupidine 5 atque ira pessumis consultoribus grassari, neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret, milites quibus in hibernis praeerat laxiore imperio quam antea habere, 10 apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis V et regiae superbiae imperio nimis gauderet. quae omnia illis 15 eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris conruperant et animo cupienti nihil satis festinatur. 65. erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda Mastanabalis filius Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam 20 causam mente paulum inminuta. cui Metellus petenti more 2 regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum more foret, quos populus Romanus reges appellavisset, praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equiVastes Romani satellites Numidae traderentur. hunc Marius 8 anxium aggreditur atque hortatur ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat; hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus 30 aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. itaque et illum et equites Romanos milites et 4 negotiatores, alios ipse plerosque pacis spes inpellit, uti Romam

ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium 5 imperatorem poscant. sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. simul ea tempestate plebs, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. ita Mario cuncta procedere.

66. Interim Iugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna curá parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitatis quae ab se defecerant formidine aut ostentando praemia affectare, conmunire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut conmercari, servitia Ro- 10 manorum adlicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare: prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta 2 agitare. igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium inposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. 15 nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. dein conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis 20 3 quam formidinem ostentabat. sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant. postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, 25 4 aggrediuntur. idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant. 67. Romani milites, inproviso metu incerti ignarique quid potissumum facerent, trepidare. arce oppidi, ubi signa et scuta erant, 30 praesidium hostium, portae ante clausae fuga prohibebant. ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia 2 quae locus praebebat certatim mittere. ita neque caveri anceps

« IndietroContinua »