Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique strenui et inbelles inulti obtruncari. in ea 3 tanta asperitate saevissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus pro5 fugit. id misericordiane hospitis, an pactione aut casu ita evenerit, parum conperimus: nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur.

68. Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, 10 paulisper maestus ex conspectu abit. deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat. legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos a potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postero die circiter hora tertia pervenit in quandam 15 planitiem locis paulo superioribus circumventam, ibi milites s fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse: decere illos relicum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent. praeao terea praedam benigne ostentat. sic animis eorum adrectis, 4 equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet. 69. Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati, portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos, 25 qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. equites pedites- 2 que repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse. ita Vagenses biduom 8 30 modo ex perfidia laetati. civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi 4 unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere postquam sese parum expurgat, con

demnatus verberatusque capite poenas solvit: nam is civis ex Latio erat.

70. Per idem tempus Bomilcar, cuius inpulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius 5 2 dolum quaerere, die noctuque fatigare animum; denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut ro maioribus adstricto superaverant: ex quo. illi gloria opesque 3 inventae. igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur. 4 cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romano5 rum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. is 15 postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem inpediebat, Bomilcar simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, 20 per quos iuravisset, monere ne praemia Metelli in pestem convorteret. Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari ; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet. 71. sed cum eae litterae adlatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in 25 2 lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, 3 deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et 4 omnium consiliorum nisi novissumi particeps. qui postquam adlatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut in- 30 genio suo opus esse, in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac 5 perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit. Nab

dalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem uti acta erat cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia adcedit: dicit quae ipse paravisset facere perfidia clientis sui 5 praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet. 72. ad ea rex aliter atque animo gerebat placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram obpresserat, nequa ex eo negotio 10 seditio oreretur. neque post id locorum Iugurthae dies aut 2 nox ulla quieta fuit; neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco saepe contra decus regium noctu requiescere, interdum 15 somno excitus arreptis armis tumultum facere, ita formidine quasi vecordia exagitari.

73. Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium fatigantem de 2 20 profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. et Romae plebes litteris, quae s de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. imperatori nobilitas, quae antea decori 4 fuit, invidiae esse, at illi alteri generis humilitas favorem ad25 diderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata praeterea seditiosi magistratus 5 volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare. denique plebes 6 sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fides30 que in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent. perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribuno plebis

ita 7

T. Manlio Mancino rogatus quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo.... decreverat : ea res frustra fuit.

74. Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos alii 5 ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat. itinera praefectosque in dies mutare, modo 10 advorsum hostis, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare virtuti an fidei popularium minus crederet: ita quocumque intenderat res advorsae erant. sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro 15 8 tempore parati instructique, dein proelium incipitur. qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti: nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis 20 pedes quam arma tuta sunt.

75. Ea fuga Iugurtha inpensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique 2 thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. quae 25 postquam Metello conperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac 8 naturam etiam vincere aggreditur. igitur omnia iumenta sar- 30 cinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris 4 modo et alia aquae idonea portari. praeterea conquirit ex agris quam plurimum potest domiti pecoris. eo inponit vaša

[ocr errors]

cuiusque modi, sed pleraque lignea, conlecta ex tuguriis Numidarum. ad hoc finitumis imperat, qui se post regis fugam 5 Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret. diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit, ipse ex flu- 6 5 mine, quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et 7 castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. 10 praeterea conmeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti ple- 8 rique in nova deditione, officia intenderant. ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit. nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perve15 niunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos credide- 10 rant, magna atque, insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare, idem nostri facere. 76. sed rex nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, 20 cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit, neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus simulabat sese negoti gratia properare. ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat; nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi. 25 at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum 2 et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. deinde locis ex copia maxume idoneis vineas 3 agere, aggerem iacere et super aggerem inpositis turribus opus et administros tutari. contra haec oppidani festinare 4 30 parare, prorsus ab utrisque nihil relicum fieri. denique Ro- 5 mani multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti, praeda omnis ab perfugis conrupta. ei postquam murum arietibus e

« IndietroContinua »