Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia quae prima ducuntur domum regiam conportant. ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni conrumpunt et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

5 77. Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam hominem nobilem factiosum novis rebus studere, advorsum quem neque imperia

magistratuum neque leges valerent. ni id festinaret, in jo 2 summo periculo suam salutem, illorum socios fore. nam

Leptitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam

consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque 3 rogatum, deinde ubi ea inpetrata, semper boni fidelesque

mansere et cuncta a Bestia Albino Metelloque imperata nave 15 4 fecerant. itaque ab imperatore facile quae petebant adepti.

emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus. 78. id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos

venisse, ceterum .situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex 30 2 re inditum. nam duo sunt sinus prope in extrema Africa

į inpares magnitudine, pari natura. quorum proxuma terrae

praealta sunt, cetera, uti fors tulit, alta aliä alia in tempestate 8 vadosa. nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit,

limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies ag

locorum cum ventis simul mutatur, Syrtes ab tractu nomi4 natae. eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numi

darum, legum cultusque pleraque Sidonica, quae eo facilius

retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. 5 inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant. 30

79. Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum nego tia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare : eam rem nos

locus admonuit. qua tempestate Carthaginienses pleraque a Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. ager in medio harenosus, una specie : neque 8

Alumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. quae s res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. postquam 4

utrimque legiones item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum adtriverant, veriti ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias spon.

sionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: 10 quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque

populi finis haberetur. igitur Carthagine duo fratres missi, 5 quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere. id socordiane an casu acciderit parum 8

cognovi. ceterum solet in illis locis tempestas haud secus 15 atque in mari retinere. nam ubi per loca aequalia et nuda

gignentium ventus coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet, ita prospectu impedito morari iter. postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se 7

esse vident et ob rem conruptam domi poenas metuunt, 30 criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos con

turbare rem, denique omnia malle quam victi abire. sed 8 cum Poeni aliam condicionem, tantum modo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi,

quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur vel eadem as condicione sese quem in locum vellent processuros. Philaeni 9

condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere : ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Phi- 10 laenis fratribus aras consecravere aliique illis domi honores

instituti. nunc ad rem redeo. 30 80. Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum

contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani, eorum :

multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines

habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria 8 facere. praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus

et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiu

toribus regem aggressus inpellit uti advorsus Romanos bellum 3 4 incipiat. id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus ·

initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam 6 petitum, quam rem opportunissumam incepto bello pauci im

pediverant caeci avaritia, quis omnia honesta atque inhonesta 8 vendere mos erat. etiam antea Iugurthae filia Bocchi nup- 10

serat. verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurumas

uxores, denas alii alii pluris habent, sed reges eo amplius. 7 ita animus multitudine distrahitur : nulla pro socia optinet,

pariter omnes viles sunt. 81. igitur in locum ambobus pla- 15 citum exercitus conveniunt. ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos, profunda avaritia, communis omnium hostis esse ; eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna advorsa 30 sint. tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem

Persen, post uti quisque opulentissumus videatur, ita Romanis 2 hostem fore. eis atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum

iter constituunt, quod ibi [Q.] Metellus praedam captivosque 8 et inpedimenta locaverat. ita Iugurtha ratus aut capta urbe ag

operae pretium fore aut, si dux Romanus auxilio suis venisset, 4 proelio sese certaturos. nam callidus id modo festinabat,

Bocchi pacem inminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.

82. Imperator postquam de regum societate cognovit, non 30 temere neque, ati saepe iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit. ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus

L

cognitis Mauris, quoniam is novos hostis adcesserat, ex commodo pugnam facere. interim Roma per litteras certior fit 3 provinciam Numidiam Mario datam, nam consulem factum ante acceperat. quibus rebus supra bonum aut honestum 5 perculsus, neque lacrumas tenere neque moderari linguam, · vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati

. quam rem alii in superbiam vortebant, alii bonum ingenium 8 contumelia accensum esse, multi, quod iam parta victoria ex

manibus eriperetur. nobis satis cognitum est illum magis jo honore Mari quam iniuriä sua excruciatum neque tam anxie

laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur. 83. igitur eo dolore inpeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum

mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: 15 habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniun

gendae, quae potior bello esset, et quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare : omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non

in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere 30 cuivis, etiam ignavo licere, deponi, cum victores velint;

proinde sibi regnoque suo consuleret, neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret. ad ea rex satis placide 3 verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum

misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. rursus.8 35 imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille pro

bare partim, alia abnuere. eo modo saepe ab utroque missis Temissisque nuntiis tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.

84. At Marius, ut supra diximus, cupientissuma plebe 30 consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus

iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare, singulos modo modo univorsos laedere, dice titare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia prae

2 terea magnifica pro se et illis dolentia. interim quae bello

opus erant prima habere, postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus sociisque arcessere, praeterea ex Latio fortissumum quemque, plerosque militiae , paucos fama

cognitos accire et ambiundo cogere homines emeritis sti- 3 8 pendiis secum proficisci. neque illi senatus, quamquam ad

vorsus erat, de ullo negotio abnuere audebat. ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia

volgi amissurus. sed ea res frustra sperata: tanta lubido 104 cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda

locupletem fore, victorem domum rediturum alia huiuscemodi

animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius 5 adrexerat. nam postquam omnibus quae postulaverat decretis

milites scribere volt, hortandi causa, simul et nobilitatem uti 15 consueverat exagitandi, contionem populi advocavit. deinde hoc modo disseruit.

85. "Scio ego, Quirites, plerosque non eisdem artibus imperium a vobis petere et postquam adepti sunt gerere; primo

industrios supplicis modicos esse, dein per ignaviam et su- 30 2 perbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur. nam

quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut

praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti 8 debere. neque me fallit, quantum cum maxumo benificio

vostro negoti sustineam. bellum parare simul et aerario 25 parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi

forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis 4 factiosos, opinione, Quirites, asperius est. ad hoc alii si

deliquère, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et adfinium opes, multae clientelae, omnia haec. praesidio 30

adsunt: mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est 8 virtute et innocentia tutari. nam alia infirma sunt.

ef .

illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos

L2

« IndietroContinua »