Immagini della pagina
PDF
ePub

mus, amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis 8 fuit. atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona ac➜ cepisses, quam mala perpessus es. et quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, cui scilicet placuit et vim et 5 gratiam nostram te experiri, nunc quando per illam licet, 10 festina atque ut coepisti perge. multa atque opportuna 11 habes, qua facilius errata officiis superes. postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum benificiis victum esse. nam bello quid valeat tute scis.'

Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto. suo verba facit: se non hostili animo, sed ob regnum tutan13 dum arma cepisse. nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham

10

expulerit, iure belli suam factam. eam vastari a Mario pati nequivisse. praeterea missis antea Romam legatis repulsum 15 14 ab amicitia. ceterum vetera omittere; actutum, si per 15 Marium liceret, legatos ad senatum missurum. dein copia facta animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli metuens id quod parabatur, donis conruperat.

20

103. Marius interea exercitu in hibernaculis conposito cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum Turrim Regiam, quo Iugurtha perfugas 2 omnis praesidium imposuerat. tum rursus Bocchus seu reputando quae sibi duobus proeliis venerant seu admonitus ab 25 aliis amicis, quos inconruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita 8 et ingenia validissuma erant. eos ad Marium ac deinde, si placeat, Romam legatos ire iubet, agundarum rerum et quo4 cumque modo belli conponundi licentiam ipsis permittit. illi 30 mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi sine decore ad Sullam perfugiunt, quem consul in expeditio

X 2

nem proficiscens pro praetore reliquerat. eos ille non pro 5 vanis hostibus, uti meriti erant, sed adcurate ac liberaliter habuit. qua re barbari et fama avaritiae Romanorum falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati. nam etiam e 5 tum largitio multis ignota erat, munificus nemo putabatur nisi pariter volens, dona omnia in benignitate habebantur. igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt: simul ab eo 7 petunt uti fautor consultorque sibi adsit, copias fidem magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benivolentiae 10 esse credebant, oratione extollunt. dein Sulla omnia pollicito docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.

104. Marius ubi infecto quo intenderat negotio Cirtam rediit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et 15 Sullam ab Utica venire iubet, item L. Billienum praetorem, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. legatis potestas Romam eundi fit ab 2 consule, interea indutiae postulabantur. ea Sullae et plerisque placuere, pauci ferocius decernunt, scilicet ignari rerum 20 humanarum, quae fluxae et mobiles semper in advorsa mutantur. ceterum Mauri impetratis omnibus tres Romam 3 profecti cum Cn. Octavio Rusone, qui quaestor stipendium in Africam portaverat, duo ad regem redeunt. ex eis Bocchus cum cetera tum maxume benignitatem et studium Sullae 25 lubens accepit. Romae legatis eius, postquam errasse regem 4 et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: 'senatus et populus 5 Romanus benifici et iniuriae memor esse solet. ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicti gratiam facit: foedus et 30 amicitia dabuntur, cum meruerit.'

105. Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petiverat uti Sullam ad se mitteret, cuius arbitratu de communibus negotiis consuleretur. is missus cum praesidio 2

equitum atque peditum, item funditorum Balearium. praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis 3 advorsus tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. sed in itinere quinto denique die Volux filius Bocchi repente in 5 campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. 4 igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare intendere, timor aliquantus sed spes amplior quippe victoribus 10 5 et advorsum eos, quos saepe vicerant. interim equites exploratum praemissi rem uti erat quietam nuntiant. 106. Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. deinde eum et 2 proxumum diem sine metu coniuncti eunt. post ubi castra 15 locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse; simul uti noctu. 8 clam secum profugeret rogat atque hortatur. ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere; virtuti 20 suorum satis credere; etiamsi certa pestis adesset, mansurum potius quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertae for4 sitan post paulo morbo interiturae vitae parceret. ceterum ab eodem monitus uti noctu proficiscerentur, consilium adprobat ac statim milites cenatos esse in castris, ignis quam 25 creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet. 5 iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham 6 circiter duum milium intervallo ante eos consedisse. quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros in- 30 vadit: credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum. 107. at Sulla, quam

[ocr errors]

quam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. suos hortatur uti fortem animum gererent: saepe antea paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore, nec quem5 quam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere. dein Volucem, quoniam hostilia faceret, 2 Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. ille lacrumans 3 so orare ne ea crederet; nihil dolo factum ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et 4 spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset. qua re op- 5 15 tumum factu videri per media eius castra palam transire. sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. ea res uti in tali negotio probata. ac statim e profecti, quia de inproviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt, deinde paucis diebus quo ire 7 ao intenderant perventum est.

108. Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar Massugradae filius ex gente Masi25 nissae, ceterum materno genere inpar-nam pater eius ex concubina ortus erat-Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante 2 tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit paratum sese facere quae populus Romanus vellet, conloquio diem 30 locum tempus ipse delegeret, consulta sese omnia cum illo integra habere, neu Iugurthae legatum pertimesceret, ... quo res conmunis licentius gereretur: nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. sed ego conperior Bocchum magis 3

Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanum et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet, lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse. 109. igitur Sulla respondit pauca coram Aspare locuturum, cetera 5 occulte aut nullo aut quam paucissumis praesentibus. simul 2 edocet quae sibi responderentur. postquam sicuti voluerat congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo 8 pacem an bellum agitaturus foret. tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire iubet ac nihil etiam tum 10 decrevisse, sed illo die responsurum. deinde ambo in sua castra digressi sunt. sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. ab utroque tantum modo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus, ac statim sic rex 15 incipit.

110. Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. 2 et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis 3 ultro egomet opem tuli, nullius indigui. id inminutum, quod ao ceteri dolere solent, ego laetor. fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud animum meum nihil carius 4 habeo. id adeo experiri licet. arma viros pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume utere et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris, semper apud me integra 25 5 erit; denique nihil me sciente frustra voles. nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus fla• gitiosum est. ceterum de re publica vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui: at finis meos advor-30 sum armatos armis tutatus sum. id omitto, quando vobis ita 8 placet. gerite quod voltis cum Iugurtha bellum. ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar

7

« IndietroContinua »