Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

C. SALLUSTI CRISPI

DE CONIURATIONE CATILINAE

LIBER.

ΤΟ

1. OMNIS homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae, natura prona atque ventri oboedientia ✔ 2 finxit. sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis 5 3 cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam 4 maxume longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. 5 Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis e an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto 7 opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget. 2. igitur initio reges-nam in terris nomen 15 imperi id primum fuit-divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agita2 batur, sua cuique satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli 20 habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum, in bello plurumum 3 ingenium posse. quodsi regum atque imperatorum animi

[ocr errors]

virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. nam imperium 4 facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. verum 5 5 ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono e transfertur.

Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia 7 10 parent. sed multi mortales dediti ventri atque somno indocti 8 incultique vitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. verum enimvero is demum mihi vivere atque frui 15'anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bello clarum fieri licet. et qui fecere et qui facta aliorum 20 scripsere, multi laudantur. ac mihi quidem, tametsi haud 2 quaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi as de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem 3 publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. nam 30 pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur: ac me cum ab reliquorum malis 5

moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invidia vexabat. 4. igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, 5 neque vero agrum colundo aut venando servilibus officiis 2 intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, ro 8 partibus rei publicae animus liber erat. igitur de Catilinae 4 coniuratione quam verissume potero paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque 5 periculi novitate. de cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam. 15

5. L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi 2 et corporis sed ingenio malo pravoque. huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, 3 ibique iuventutem suam exercuit. corpus patiens inediae, 4 algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. animus áo audax subdolus varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: 5 satis eloquentiae, sapientiae parum. vastus animus inmode6 rata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae ag capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi 7 regnum pararet, quicquam pensi habebat. agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas 8 supra memoravi. incitabant praeterea conrupti civitatis mores, 30 ✔ quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta ✓

5

maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherrima atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Romam, sicuti ego accepi condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. . hi post-2 quam in una moenia convenere, dispari genere dissimili lingua, 10 alii alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. sed postquam res eorum civibus moribus 3 agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. 15 igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis 4 auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. at 5 Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentesque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis 20 atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis benificiis amicitias parabant. imperium legitumum, e nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel curae similitudine patres appella25 bantur. post ubi regium imperium, quod initio conservandae 7 libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

30

7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. nam regibus boni 2 quam mali suspectiores sunt semperque eis aliena virtus formidulosa est, sed civitas incredibile memoratu est adepta s

« IndietroContinua »