Immagini della pagina
PDF
ePub

libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae in4 cesserat. iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque 5 conviviis lubidinem habebant. igitur talibus viris non labor s insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus e hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque ro nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant ; 7 gloriam ingentem, divitias honestas volebant. memorare possem quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret. 15

8. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. 2 Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam 8 fama feruntur. sed quia provenere ibi scriptorum magna 20 ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis 4 celebrantur. ita eorum qui fecére virtus tanta habetur, quan5 tum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. at populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat: ingenium nemo sine corpore 25 exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat. 9. igitur domi militiaeque boni mores colebantur, concordia maxuma, minuma avaritia erat, ius bonumque apud eos non legibus 2 magis quam natura valebat. iurgia discordias simultates cum 30 hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles 8 erant. duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat

aequitate seque remque publicam curabant. quarum rerum 4 ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui 5 signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant ; in pace vero, 5 quod benificiis magis quam metu imperium agitabant, et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.

10. Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, 10 Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant; saevire fortuna ac miscere omnia coepit. qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile 2 toleraverant, eis otium divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit ; s 15 ea quasi materies omnium malorum fuere. namque avaritia 4 fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. ambitio multos mortalis falsos, fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias ao inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habere. haec primo paulatim e crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

35

nam 2

11. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. gloriam honorem imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. avaritia pecuniae 3 30 studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. sed postquam L. Sulla armis recepta re publica 4

bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere. huc adcedebat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose 5 nimisque liberaliter habuerat. loca amoena, voluptaria facile e in otio ferocis militum animos molliverant. ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, 7 delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. igitur ei 10 milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. quippe secundae res sapientium animos fatigant, ne illi conruptis moribus victoriae temperarent.

12. Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas 15 probro haberi. innocentia pro malivolentia duci coepit. 2 igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana 3 promiscua, nihil pensi neque moderati habere. operae pre- 20 tium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, 4 religiosissumi mortales, fecere. verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quicquam 5 praeter iniuriae licentiam eripiebant. at hi contra ignavissumi 25 homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant; proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti. 13. nam quid ea memorem, quae nisi eis qui videre nemini credibilia sunt, a privatis con2 pluribus subvorsos montis, maria constrata esse. quibus 30 mihi videntur ludibrio fuisse divitiae, quippe quas honeste 8 habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. sed lubido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem opperire sed ea omnia luxu antecapere. shaec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora 4 incendebant. animus inbutus malis artibus haud facile lubi- 5 dinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

14. In tanta tamque conrupta civitate Catilina, id quod 10 factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. nam qui- 2 cumque inpudicus adulter ganeo manu ventre pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique s 15 parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat, ei Catilinae proxumi familiaresque erant. quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius 4 20 inciderat, cotidiano usu atque inlecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. sed maxume adulescentium familiaritates 5 adpetebat; eorum animi molles et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, e aliis scorta praebere aliis canes atque equos mercari, postremo 25 neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. scio fuisse nonnullos qui ita 7 existumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat. 30 15. Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi contra ius fasque. postremo captus amore Aureliae 2 Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit,

quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis 3 fecisse. quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse 4 facinus maturandi. namque animus inpurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat : 5 5 ita conscientia mentem excitam vastabat. igitur colos ei exsanguis, foedi oculi, citus modo modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque vecordia inerat. 16. sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, multis modis mala facinora 2 edocebat. ex illis testis signatoresque falsos commodare; 10 fidem fortunas pericula vilia habere, post ubi eorum famam 3 atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat. si causa peccandi in praesens minus subpetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque 15 4 crudelis erat. eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei 5 publicae consilium cepit. in Italia nullus exercitus, Cn. Pom- 20 peius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.

64 B.

17. Igitur circiter kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios alios temp- 25 tare; opes suas, inparatam rem publicam, magna praemia 2 coniurationis docere. ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnis convocat quibus maxuma necessitudo et pluru3 mum audaciae inerat. eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, 30 P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Por4 cius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cor

« IndietroContinua »