Immagini della pagina
PDF
ePub

+

nelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. erant praeterea conplures paulo occultius consili huiusce 5 participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. ceterum iuventus pleraque, e 5 sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat, quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. fuere item ea tem- 7' pestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius invisus ipsi magnum 10 exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

18. Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quis Catilina fuit; de qua quam verissume potero dicam. 15 L. Tullo et M. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla de- 2 signati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant. post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus s erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverit. erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis 4 20 summae audaciae, egens factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. cum 5. hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembris consilio ⚫comunicato parabant in Capitolio kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis a5 Pisonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias mittere. ea re cognita rursus in nonas Februarias consilium caedis e transtulerant. iam tum non consulibus modo sed plerisque 7 senatoribus perniciem machinabantur. quodni Catilina matu- 8 rasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam 30 urbem Romam pessumum facinus patratum foret. quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit. 19. postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum

2 inimicum Cn. Pompeio cognoverat. neque tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; simul quia boni conplures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei 3 formidulosa erat. sed is Piso in provincia ab equitibus 5 Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. 4 sunt qui ita dicant, imperia eius iniusta superba crudelia bar.5 baros nequivisse pati; alii autem equites illos Cn. Pompei veteres fidosque clientis voluntate eius Pisonem adgressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia 10 saeva multa ante perpessos. nos eam rem in medio relin• quemus. de superiore coniuratione satis dictum.

20. Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abdi- 15 tam partem aedium secessit atque ibi 'omnibus arbitris procul amotis orationem huiuscemodi habuit.

2 'Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia 20 3 incerta pro certis captarem. sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus 'est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi: 4 nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia 25 5 est. sed ego quae mente agitavi omnes iam antea divorsi e audistis. ceterum mihi in dies magis animus, accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet 7 ipsi vindicamus in libertatem. nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus,

[ocr errors]
[ocr errors]

have deci

si res publica valeret, formidini essemus. itaque omnis gratia 8 potentia honos divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem. quae quousque tandem patiemini fortissumi viri? nonne emori 5 per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere ? verum enimvero pro deum atque hominum fidem victoria in 10 manu vobis est, viget aetas, animus yalet; contra, illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. tantum modo incepto 10 opus est, cetera res expediet. etenim quis mortalium, cui 11 virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nus15 quam ullum esse? cum tabulas signa toreumata emunt, nova 12 diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. at nobis est domi inopia, foris aes alienum, 13 mala res, spes multo asperior; denique quid reliqui habemus 20 praeter miseram animam? quin igitur expergiscimini? en 14 illa illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis sita sunt. fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. res, tempus pericula egestas, belli spolia mag- 15 nifica magis quam oratio mea vos hortantur. vel imperatore 16 ag vel milite me utimini; neque animus neque corpus a vobis aberit. haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi 17 forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.'

rouse sclves.

21. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde 30 omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi

illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.

2 tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locuple-
tium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum
s atque lubido victorum fert. praeterea esse in Hispania cite-
riore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nuce-
rinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, 5
quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et
omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem
4 initium agundi facturum. ad hoc maledictis increpabat omnis
bonos, suorum unum quemque nominans laudare: admonebat
alium egestatis alium cupiditatis suae, conpluris periculi aut 10
ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae
5 fuerat. postquam omnium animos alacris videt, cohor-
tatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
22. fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione
habita cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, 15
humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris cir-
2 cumtulisse; inde cum post execrationem omnes degusta-
vissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse
consilium suum atque eo dictitare fecisse, quo inter se fidi
8 magis forent, alius alii tanti facinoris conscii. nonnulli ficta 20
et haec et multa praeterea existumabant ab eis, qui Ciceronis
invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate
4 sceleris eorum, qui poenas dederant. nobis ea res pro
magnitudine parum comperta est.

[ocr errors]

in a word

23. Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud 25 obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem 2 censores senatu probri gratia moverant. huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque 3 dicere neque facere quicquam pensi habebat. erat ei cum 30 Fulvia muliere nobili stupri vetus consuetudo; cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, reSuddenly

pente glorians maria montisque polliceri coepit et minari

[ocr errors][ocr errors]

interdum ferro, ni sibi obnoxia foret; postremo agitare ferocius quam solitus erat. at Fulvia insolentiae Curi causa 4 cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoque 5 modo audierat conpluribus narravit. ea res in primis studia 5 hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat e et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret. sed ubi periculum advenit, 10 invidia atque superbia post fuere. 24. igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius, quod factum primo popularis coniurationis concusserat. neque tamen 2 Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut ami15 corum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. ea tempestate 3 plurimos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantum modo quaestui 20 neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. per eas se Catilina credebat posse servitia urbana 4 sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere. 25. sed in eis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora conmiserat. haec mulier genere 2 25 atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; 8 pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; 30 lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, 4 caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat. verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, 5

« IndietroContinua »