Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

4 Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine

defendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.

5 46. Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios 2 consuli declarantur. at illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat, dubitans in maxumo scelere tantis civibus deprehensis 10

quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, inpunitatem 8 perdundae rei publicae fore credebat. igitur confirmato animo

vocari ad sese iubet Lentulum Cethegum Statilium Gabinium

itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad con4 citanda servitia proficisci parabat. ceteri sine mora veniunt, 15

Caeparius paulo ante domo egressus cognito indicio ex urbe 6 profugerat. consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu

tenens [in senatum) perducit, reliquos cum custodibus in 6 aedem Concordiae venire iubet. 60 senatum advocat mag

naque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis intro- 30
ducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis
acceperat, eodem adferre iubet. 47. Volturcius interrogatus
de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili
habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione;
post ubi fide publica dicere iussus est, omnia uti gesta erant ag.
aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario
socium adscitum nihil amplius scire quam legatos, tantum
modo audire solitum ex Gabinio P. Autronium Ser. Sullam

L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse.
2 eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt 30

praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat, ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret

1 10

urbis potiri. praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. igitur perlectis litteris, cum 3 prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui 4 tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio Statilius C. Caesari Gabinius M. Crasso Caeparius- nam is paulo ante ex fuga retractus erat-Cn. Terentio senatori traduntur.

48. Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. namque 2

alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore, in15 cendium vero crudele inmoderatum ac sibi maxume calami

tosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant,

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus 3 erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum 20 aiebant. is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si 4

fides publica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis de caede bonorum de itinere hostium senatum docet; praeterea se

missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret ne eum Lentulus as et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent,

eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. sed 6 ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, max

umis divitiis summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars 30 tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta

vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse deque ea re postulant uti referatur. itaque con- 6

nam

sulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius

potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio 7 tantam rem esset mentitus. erant eo tempore qui existu

marent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius 5

appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius po8 tentia tegeret. alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant,

ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem pube licam conturbaret. ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam. 10,

49. Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere potuere, uti per Allo2 broges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur.

uterque cum illo gravis inimicitias exercebant: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam 15 transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontifi

catus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus 8 usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat. res autem

opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate,

publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. 20 4 sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi

singillatim circumeundo atque ementiundo quae se ex Vol.' turcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, as seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex · senatu Caesari gladio minitarentur.

50. Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia 30 decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui

[ocr errors]

pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem per puntios familiam atque libertos suos lectos et exercitatos orabat [in audaciam] ut grege facto cum telis ad sese inrumperent. consul ubi ea parari cognovit, dispositis prae- 3 s sidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert quid de eis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. tum D. Iunius Silanus primus sententiam 4

rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis qui so in custodüs tenebantur et praeterea de L. Cassio P. Furio P.

Umbreno Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixerat, quod de

ea re praesidiis additis referundum censuerat. sed Caesar, 8 15 ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiuscemodi verba locutus est.

51. 'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio amicitia ira atque misericordia vacuos

esse decet. haud facile animus verum providet: ubi illa 2 v 30 officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui

paruit. ubi intenderis ingenium, valet : si lubido possidet, ea 8 dominatur, animus nihil valet. magna mihi copia est memo- 4 randi, patres conscripti, qui reges atque populi ira aut miseri

cordia inpulsi male consuluerint. sed ea malo dicere, quae as maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine O fecere. bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, o

Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit. sed

postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores 30 nostri, nequis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum (2

inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. item bellis Punicis 6 omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occa

[ocr errors]
[ocr errors]

trana

sionem talia fecere: magis quid se dignum foret quam quid 7 in illos iure fieri posset quaerebant. hoc item vobis provi

dendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat

P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu 8 magis irae vostrae quam famae consulatis. nam si digna s * *

poena pro factis eorum reperitur, novom consilium adprobo:

sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, eis utendum * o censeo quae legibus conparata sunt. plerique eorum, qui

ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saevitia esset, quae 10 victis acciderent, enumeravere; rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati quae victoribus conlubuisset, fana atque domos spoliari, caedem

incendia fieri, postremo armis cadaveribus cruore atque luctu 10 omnia compleri. sed, per deos inmortalis, quo illa oratio 15

pertinuit? an uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet

quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio ac11 cendet. non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae 12 parvae videntur : multi eas gravius aequo habuere. sed alia

aliis licentia est, patres conscripti,' qui demissi in obscuro 20 X vitam habent, siquid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti

in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. 13 ita in maxuma fortuna minuma licentia est. neque studere 14 neque odisse, sed minume irasci decet. quae apud alios 25

iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas 15 appellatur. equidem ego sic existumo, patres conscripti,

omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse. sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus inpiis

sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo saevior 30 18 fuit. D. Silanum virum fortem atque strenuum certo scio

quae dixerit studio rei publicae dixisse neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere ; eos mores eamque mo

« IndietroContinua »