Immagini della pagina
PDF
ePub

38 randum est. quare ego ita censeo: cum nefario consilio

sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, eique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis 5 sicuti de manufestis rerum capitalium more maiorum supplicium sumundum.'

53. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant, Cato 10 clarus atque magnus habetur, senati decretum fit, sicuti ille

censuerat. a

Sed mihi multa legenti multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque mari atque terra praeclara faci

nora fecit, forte lubuit adtendere, quae res maxume tanta 15 3 negotia sustinuisset. sciebam saepe numero parva manu

cum magnis legionibus hostium contendisse. cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe

fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos gloria belli 4 Gallos ante Romanos fuisse. ac mihi multa agitanti con- 30

stabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse

eoque factum uti divitias paupertas, multitudinem paucitas 5 superaret. sed postquam luxu atque desidia civitas conrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis 25 tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus

sed memoria mea ingenti virtute divorsis moribus fuere viri duo M. Cato et C. Caesar : quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem. 64. igitur eis 30

genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi 2 par, item gloria, sed alia alii. Caesar benificiis ac munifi

centia magnus habebatur, integritate vitae Cato. ille man

[ocr errors]

6 fuit.

[ocr errors]

suetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato 3 nihil largiundo gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, huius s constantia laudabatur. postremo Caesar in animum indux- 4

erat laborare, vigilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset, sibi magnum imperium exercitum bellum novom exoptabat, ubi virtus

enitescere posset. at Catoni studium modestiae decoris, sed 5 10 maxume severitatis erat. non divitiis cum divite neque fac- 6

tione cum factioso, sed cum strenuo virtute cum modesto pudore cum innocente abstinentia certabat, esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat gloriam, eo magis

illum sequebatur. 15 65. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam dis..

cessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, nequid eo spatio novaretur, triumviros quae [ad] supplicium postulabat parare iubet, ipse praesidiis dispositis 2

Lentulum in carcerem deducit. idem fit ceteris per praetores. 30 est in carcere locus quod Tullianum appellatur, ubi paululum 3

ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus, eum muniunt undique parietes atque insuper camera 4 lapideis fornicibus iuncta, sed incultu tenebris odore foeda

atque terribilis eius facies est. in eum locum postquam de- 5 33 missus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus prae

ceptum erat, laqueo gulam fregere. ita ille patricius ex gente e clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit.

de Cethego Statilio Gabinio Caepario codem modo suppli30 cium sumptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, 3 cobortis pro numero militum complet, deinde, ut quisque

voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distri

buerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, 8 cum initio non amplius duobus milibus habuisset. sed ex

omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa, ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut s

v 4 lanceas, alii praeacutas sudis portabant. sed postquam An

tonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat

propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii 10 8 incepta patravissent. interea servitia repudiabat, cuius initio

ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse. 57. sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, 18 · de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quod ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium inlexerat, dilabuntur, reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pisto

riensem abducit eo consilio, uti per tramites : occulte per- 30 2 fugeret in Galliam transalpinam. at Q. Metellus Celer cum

tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate

rerum eadem illa existumans, quae supra diximus Catilinam 8 agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra

propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua ag 4 illi descensus erat in Galliam properanti. neque tamen

Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis 8 aequioribus expeditus [in fuga] sequeretur. sed Catilina

postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, 30

optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, 6 statuit cum Antonio quam primum confligere. itaque con

tione advocata huiuscemodi orationem habuit.

[ocr errors]

58. 'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. quanta cuiusque animo 2

audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. 5 quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hor

tere: timor animi auribus officit. sed ego vos, quo pauca 3 monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem. scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quan- 4

tam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex 10 urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.

nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes 5 intellegitis. exercitus hostium duo, unus ab urbe alter a 6 Gallia obstant. diutius in his locis esse, si maxume animus

ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. quo- 7 15 cumque ire placet, ferro iter aperiundum est. qua propter 8

vos moneo uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias decus gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. si vin- 9

cimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, muni30 cipia atque coloniae patebunt : si metu cesserimus, eadem

illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget 10 quem arma non texerint. praeterea, milites, non eadem u nobis et illis necessitudo impcndet: nos pro patria pro

libertate pro vita certamus, illis supervacuaneum est pro 25 potentia paucorum pugnare. quo audacius adgrediamini me- 12

mores pristinae virtutis. licuit vobis cum summa turpitudine 18 in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoler- 14

anda viris videbantur, haec sequi decrevistis.si haec relin- 15 30 quere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum

mutavit. nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus 16 corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. semper in proelio eis maxumum est periculum, qui maxume 17 18 timent, audacia pro muro habetur. cum vos considero, milites,

et cum facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. 19 animus aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, 20 quae etiam timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne cir21 cumvenire queat, prohibent angustiae loci. quodsi virtuti vos- 5

trae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

59. Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. dein re- 10 motis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus

amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. 2 nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dexterā rupe

asperá, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in 8 subsidio artius conlocat. ab eis centuriones omnis, lectos et 15

evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum

libertis et calonibus propter aquilam adsistit, quam bello Cim4 brico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. at ex altera

parte C. Antonius pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, 5 M. Petreio legato exercitum permittit. ille cohortis veteranas,

quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat hortatur, rogat ut meminerint se 35

contra latrones inermis pro patria pro liberis pro aris atque 6 focis suis certare. homo militaris, quod amplius annos triginta

tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat : ea conmemorando militum animos accendebat.

30 60. Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet. idem facit hostium 2 exercitus. postquam eo ventum est, unde a ferentariis proe

20

« IndietroContinua »