Immagini della pagina
PDF
ePub

P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehee mentissume sibi animum ad virtutem accendi. scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in 5 pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam 7 atque gloriam adaequaverit. at contra quis est omnium eis moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, 10 furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia s'et honores nituntur: proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent ⚫ virtus est. verum ego liberius altiusque processi, dum me 15 civitatis morum piget taedetque. nunc ad inceptum redeo.

5. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae 2 nobilitatis obviam itum est. quae contentio divina et humana 20 cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civi3 libus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio pauca supra repetam, quo ad cognoscundum omnia inlustria magis magisque in aperto sint.

25

4 Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat. ob quae 30 victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quas5 cumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit: igitur

.

amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. dein Micipsa filius e regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit 7 s Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum (dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

6. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus decora facie sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae 10 conrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare iaculari, cursu cum aequalibus certare, et cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurumum facere minumum ipse de se loqui. 15 quibus rebus Micipsa, tametsi initio laetus fuerat, existumans 2 virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. terrebat eum 3 ao natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam' animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut a; bellum oriretur anxius erat. 7. his difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. igitur bello Numantino Micipsa, 2 30 cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat, sed ea res longe aliter ac ratus erat evenit. 3

4 nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer 5. 5 carus, Numantinis maxumo terrori esset. ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex e audacia temeritatem adferre plerumque solet. igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, 10 magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque 7 consilium neque inceptum ullum frustra erat. huc adcedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

[ocr errors]

8. Ea tempestate in exercitu nostro fuere conplures novi 15 atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti," qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae 20 2 omnia venalia esse. sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri 25 insuesceret: periculose a paucis emi, quod multorum esset. si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et' regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum. 9. sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat. 30 2 'Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob merita sua carus est: ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope

nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.' igitur rex ubi ea, 3 quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et 5 Iugurtham benificiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiuscemodi 10 verba cum Iugurtha habuisse.

10. 'Parvom ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe sine opibus in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob benificia carum fore. neque ea res falsum me habuit. nam, ut alia magna et egregia tua 2. 15 omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. in Hispania nomen familiae. renovatum est. postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. nunc, quoniam mihi natura finem 3 ao vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, benificio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non exercitus neque thesauri 4 praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere 35 neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis 5 autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? equidem ego vobis regnum 6 trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. 30 ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, 7 ne aliter quid eveniat, providere decet. nam in omni certamine qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. vos autem, Adherbal et Hiempsal, 8

colite observate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.'

11. Ad ea Iugurtha tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne 5 2 respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum 8 convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere inpar erat, 10 despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, 4 quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. dein tamen ut aetati concederet fatigatus a fratre, vix in partem 5 alteram transductus est. ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit, oportere 15 quinquenni consulta et decreta omnia rescindi: nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. e tum idem Hiempsal placere sibi respondit: nam ipsum illum 7 tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. quod verbum in pectus Iugurthae altius quam quisquam ratus erat 20 8 descendit. itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal ‣ per dolum caperetur. quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

12. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memo-25 ravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque 2 imperi singulis constitui. itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. reguli interea in 3 loca propinqua thesauris alius alio concessere. sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus 30 lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat inpellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clavis adulterinas

H

« IndietroContinua »