Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

numerum

sella curulis, unde toga prætexta sumpta est, quoque ipsum dictum placet: et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs munitionibus, quum alia atque alia appetendo loca, in spem magis futuræ multitudinis, quam ad id quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem consciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, Asylum aperit. eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud pœniteret, consilium deinde viribus parat. centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant qui creari Patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset. sed penuria mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat: quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex con

silio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci: deinde quas sua virtus ac dii juvent, magnas opes sibi, magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanæ et deos affuisse, et non defuturam virtutem. proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? id enim demum compar connubium fore. Egre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res cœpit. cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat Neptuno Equestri solennes Consualia vocat. : Indici deinde finitimis spectaculum jubet: quantoque apparatu tum sciebant aut poterant concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerant. Multi mortales convenere, studio etiam videndæ novæ urbis ; maxime proximi quique Caninenses, Crustumini, Antemnates. Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac conjugibus venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi ren

Jam

[ocr errors]

Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditæque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis: signoque dato, juventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. magna pars forte, ut in quem quæque inciderat, raptæ: quasdam forma excellente primoribus Patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac pulcritudine insignem a globo Talassii cujusdam raptam ferunt; multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, moesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii fœdus, deumque invocantes, cujus ad solenne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor: sed ipse Romulus circuibat, docebatque Patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent. illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberúm fore. Mollirent modo iras; et quibus fors corpora dedisset, darent animos. Sæpe ex injuria postmodum gratiam ortam : eoque melioribus usuras viris, quod annixurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriæque expleat desiderium. Accedebant blanditiæ virorum factum purgantium cupiditate atque amore: quæ maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

:

m. Jam admodum mitigati animi raptis erant. at raptarum parentes tum maxime sordida veste, lacrymisque, et querelis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium regem Sabinorum et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Caninenses, Crustuminique, et Antemnates erant, ad quos ejus injuriæ pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caninensium satis se impigre movent. ita per seipsum nomen Caninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet vanam sine viribus iram esse: exercitum fundit fugatque: fusum persequitur: regem in prælio obtruncat, et spoliat: duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse quum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens, in Capitolium ascendit: ibique

ca quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit deo: Jupiter Feretri, inquit, hæc tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quæ, regibus ducibusque hostium cæsis, me auctorem sequentes posteri ferent. Hæc templi est origo, quod primum omnium Romæ sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit; nec multitudine compotum, ejus doni vulgari laudem. bina postea inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara ejus fortuna decoris fuit.

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. raptim et ad hos Romana legio ducta palantes in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes : oppidum captum. duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia conjux precibus raptarum fatigata orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod jam alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniæ missæ. plures inventi, qui propter ubertatem terræ in Crustuminum nomina darent. et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit. nihil enim per iram aut cupiditatem actum est; nec ostenderunt bellum prius, quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanæ præerat arci. Hujus filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat. aquam forte ea tum sacris extra monia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere: seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lævo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent: eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant: et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

XII. Tenuere tamen arcem Sabini: atque inde postera die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in æquum, quam ira et cupiditate recuperandæ

[ocr errors]

arcis stimulante animos in adversum Romani subiere. Prin cipes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim Romana inclinatur acies: fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad cœlum tollens, Jupiter, tuis, inquit, jussus avibus hic in Palatino prima urbi fundamenta jeci. arcem jam scelere emptam Sabini habent. inde huc armati superata media valle tendunt. At tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes: deme terrorem Romanis, fugamque fœdam siste. Hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monumentum sit posteris, tua præsenti ope servatam urbem esse, voveo. Hæc precatus, veluti sensisset auditas preces, Hinc, inquit, Romani, Jupiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam jubet. Restitere Romani, tanquam cœlesti voce jussi. ipse ad primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est, nec procul jam a porta ‚Palatii erat, clamitans, Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Jam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. In eum hæc gloriantem cum globo ferocissimorum juvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat: eo pelli facilius fuit: pulsum Romani persequuntur. et alia Romana acies audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettius in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, conjecit: adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant prælium. sed res Romana erat superior.

XIII. Tum Sabinæ mulieres, quarum ex injuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausæ se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras: hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent: ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, liberum hi progeniem. Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras: nos causa belli, nos vulnerum ac cædium viris ac parentibus sumus. Melius peribimus, quam sine alteris vestrum viduæ, aut orbæ vivemus. Movet res tum multitudinem, tum duces. Silentium et repentina fit quies. inde ad foedus faciendum duces prodeunt: nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt; regnum consociant;

imperium omne conferunt Romam. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. monumentum ejus pugnæ, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi læta repente pax, cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, fecit. Itaque quum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus major hoc mulierum fuerit, ætate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectæ sint, quæ nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriæ tres equitum conscriptæ sunt. Ramnenses ab Romulo; ab Tito Tatio Titienses appellati. Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non

modo commune, sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.

XIV. Post aliquot annos, propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant: quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum pœnam in se vertit. nam Lavinii, quum ad solenne sacrificium eo venisset, concursu facto, interficitur. Eam rem minus ægre quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt; seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria cæsum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum injuriæ regisque cædes fœdus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. juventute armata immissa, vastatur agri quod inte urbem ac Fidenas est. Inde ad lævam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens ex agris in urbem illatus, pro nuncio fuit. Excitus Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit: castra a Fidenis mille passuum locat. ibi modico præsidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, id quod quærebat, tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit. fugæ quoque, quæ simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. et quum, velut inter pugnæ fugæque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie,

« IndietroContinua »