Immagini della pagina
PDF
ePub

studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum qui in præsidio relicti fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius pene quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt: multoque effusius (quippe vera fuga) qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: hærens in terga Romanus, priusquam fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Veientium animi et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt), et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis quam justi more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris prædam portantes, Veios rediere. Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimæ instructus intentusque Tiberim transit. quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Veientes audivere; obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis mœnibusque dimicarent. Ibi viribus nulla arte adjutis, tantum veterani robore exercitus, rex Romanus vicit: persecutusque fusos ad monia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit: agros rediens vastat, ulciscendi magis quam prædæ studio. Eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte mulctatis, in centum annos induciæ datæ. Hæc ferme Romulo regnante domi militiæque gesta: quorum nihil absonum fidei divinæ originis, divinitatisque post mortem creditæ fuit; non animus in regno avito recuperando, non condendæ urbis consilium, non bello ac pace firmandæ. ab illo enim profectu viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit quam Patribus; longe ante alios acceptissimus militum animis : trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum, sed etiam in pace habuit.

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Capra paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque, tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit. nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis

credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta, mæstum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis initio facto, deum deo natum regem parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent. pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, sed perobscura, fama. illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Julius, sollicita civitate desiderio regis et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. Romulus, inquit, Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna luce cœlo repente delapsus, se mihi obvium dedit. Quum perfusus horrore venerabundusque adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset :—1 :-Abi, nuncia, inquit, Romanis, Cœlestes ita velle, ut mea Roma caput Orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse :-Hæc, inquit, locutus, sublimis abiit. Mirum quantum illi viro nuncianti hæc fides fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide im mortalitatis, lenitum sit.

;

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. Necdum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones: inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate æqua possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus, regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multaram circa civitatum irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. Itaque rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis qui summæ rerum præessent, consociant. decem imperitabant : unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat : annuumque intervallum regni fuit. id ab re, quod nunc quoque tenet nomem, Interregnum appellatum. Fremere deinde plebs, multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri.

Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent juris quam retinerent. decreve runt enim, ut, quum populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent: hodieque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi adempta. priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex concione advocata: Quod bonum, faustum, felixque sit, inquit, Quirites, regem create: ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient. Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent juberentque ut senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

XVIII. Inclyta justitia religioque ea tempestate Numæ Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt: quem, Servio Tullio regnante Romæ, centum amplius post annos in ultima Italiæ ora circa Metapontum, Heracleamque, et Crotona, juvenum æmulantium studia cœtus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem ætatis fuisset, qua fama in Sabinos aut quo linguæ commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum: quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numæ, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur; tamen neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli jussit. inde ab augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. inde ubi prospectu in urbem agrumque capto, deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit. Signum contra, quo longissime conspectum oculi ferebant,

animo finivit. Tum lituo in lævam manum translato, dextra in caput Numæ imposita, precatus est ita: Jupiter pater, sı est fas hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci. Tum peregit verbis auspicia quæ mitti vellet. quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infinum Argiletumindicem pacis bellique, fecit: apertus, ut in armis esse civitatem; clausus, pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum: iterum, quod nostræ ætati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac fœderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem, ad multitudinem imperitam et illis seculis rudem, efficacissimam, deorum metum injiciendum ratus est. qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse: ejus se monitu, quæ acceptissima diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum. quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eamdem solis unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit: quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit: quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numæ similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste, et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum.

his, ut assidume templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque cærimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegumen: cœlestiaque arma, quæ ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu, jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subjecit, ut esset quo consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo, turbaretur: nec cœlestes modo cærimonias, sed justa quoque funebria, placandosque Manes, ut idem pontifex edoceret; quæque prodigia fulminibus, aliove quo viso missa susciperentur atque curarentur. ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent.

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proxime legum ac pœnarum metum, civitatem regerent. Et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem positam in medio, ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum deæ, inferebat, Camœnis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit. ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato vehi jussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere: sig. nificantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia, locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit, tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.

« IndietroContinua »