Immagini della pagina
PDF
ePub

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit. tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albæ. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent. satis sciebat, negaturum Albanum ; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta. excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. hæc renunciant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: Se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos, sed imperio subigi: res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jusAd hæc Tullus: Nunciate, inquit, regi vestro, regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.

[ocr errors]

XXIII. Hæc nunciant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit: quod nec acie certatum est, et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores, ingenti exercitu, in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circundant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur: dictatorem Albani Mettium Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipue morte regis, magnumque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettium. ducit quam proxime ad hostem potest: inde legatum præ

missum nunciare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quæ nihilo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: Injurias et non redditas res ex fædere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audisse videor: nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre. Sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque recte, an perperam, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit. me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim. Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propriores vos, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, jam quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque simul victorem ac victum aggrediantur. Itaque, si nos dii amant, quoniam non contenti libertate certa. in dubiam imperii servitiique aleam imus; ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit. Haud displicet res Tullo, quanquam tum indole animi, tum spe victoris ferocior erat. Quærentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

XXIV. Forte in duobos tum exercitibus erant trigemini fratres, nec ætate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior. tamen in re tam clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent. - hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro. ibi imperium fore, unde victoria fuerit. nihil recusatur: tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior fœderis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit: Jubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani fœdus ferire? Jubente rege, Sagmina, inquit, te, rex, posco. Rex ait, Puram tollito. Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit.

Rex

postea regem ita rogavit: Rex, facisne me tu regium nuncium populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat facio. Fecialis erat M. Valerius. patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus multisque id verbis, quæ longo effata carmine non operæ est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi, inquit, Jupiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt, sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo, tu illo die Jupiter populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam: tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

XXV. Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus; feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quam curæ expertes. quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum: infestisque armis, velut acies, terni juvenes magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit: et neutro inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. ad quorum casum quum conclamasset gaudio Albanus exercitus; Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut, universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. ergo, ut segregaret

[ocr errors]

pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse. in eum magno impetu redit. Et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, ut opem ferant fratri, jam Horatius cæso hoste victor secundam pugnam petebat. tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum : et ille defungi prælio festinat. Prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque æquato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. alterum, intactum ferro corpus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant: alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti. nec illud prælium fuit. Romanus exsultans, Duos inquit, fratrum Manibus dedi: tertium, causæ belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. Male sustinenti arma, gladium superne jugulo defigit: jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt: eo majore cum gaudio, quo prope metum fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti. Sepulcra exstant, quo quisque loco cecidit. duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum

est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex fœdere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in armis habeat usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, tergemina spolia præ se gerens. cui soror virgo, quæ desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Čapenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis, in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum, inquit, oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriæ. Sic eat, quæcunque Romana lugebit hostem. Atrox visum id facinus Patribus plebique: sed recens meritum facto obstabat. tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut, secundum judicium, supplicii auctor esset : concilio populi advocato, Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judicent secundum legem, facio. Lex horrendi carminis erat :

[ocr errors]

Duumviri perduellionem judicent. Si a duumviris provocarit, provocatione certato: si vincent, caput obnubito: infelici ar-/ bori reste suspendito. Verberato vel intra pomœrium, vel extra pomarium. Hac lege Duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, quum condemnassent, tum alter ex his P. Horati, tibi perduellionem judico, inquit. I lictor, colliga manus. Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. tum Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, Provoco, inquit. ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio patre proclamante, se filiam jure cæsam judicare. ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter hæc senex juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, Hunccine, aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incendentem vidistis, Quirites, cum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quæ paulo ante armatæ imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis hujus. Arbori infelici suspende; verbera vel intra pomarium, modo inter illa pila, et spolia hostium : vel extra pomœrium, modo inter sepulcra Curiatiorum. Quo enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta fœditate supplicii vindicent? Non tulit populus nec patris lacrymas, nec ipsius parem in omni periculo animum: absolveruntque admiratione magis virtutis, quam jure causæ. Itaque ut cædes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quæ deinde genti Horatiæ tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugum misit juvenem. Id hodie quoque publice semper refectum manet: Sororium tigillum vocant. Horatiæ sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos cœpit. Igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quærens, quia suæ civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerendum alios concitat populos; suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii assumptis, pacto

« IndietroContinua »