Immagini della pagina
PDF
ePub

transitionis Albanorum, ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidena aperte descissent, Tullus Mettio exercituque ejus ab Alba accito contra hostes ducit. ubi Anienem transiit, ad confluentes collocat castra. Inter eum locum et Fidenas, Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu: in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem dirigit suos: Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat, quam fidei. nec manere ergo, nec transire aperte ausus, sensim ad montes succedit. Inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem : fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant, ut nudari laterà sua sociorum digressu senserunt: inde eques citato equo nunciat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori. equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in prælium jubet: Nihil trepidatione opus esse: suo jussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenutium nuda terga invadant. idem imperat, ut hastas equites erigere jubeat. Id factum magnæ parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersepsit. qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit: et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. Itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec illi tulere impetum : sed ab effusa fuga flumen objectum a tergo arcebat. Quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede jactantes, in aquam cæci ruebant; alii, dum cunctantur in ripis, inter fugæ pugnæque consilium oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

XXVIII. Tum Albanus exercitus spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo devictos hostes gratulatur: contra Tullus Mettium benigne alloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet: sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi illuxit, paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque exercitum jubet. Præcones, ab extremo orsi, primos_excivere Albanos: hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum concionantem audirent, proximi constitere. Ex composito armata circumdatur Romana legio. centurionibus da

C

tum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit: Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum diis immortalibus gratias ageretis, deinde vestræ ipsorum virtuti; hesternum id prælium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus, quam, quæ dimicatio major ac periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, injussu meo Albani subiere ad montes: nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit; ut nec vobis, ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus; et hostibus, circumveniri se a tergo ratis, terror ac fuga injiceretur. Nec ea culpa quam arguo, omnium Albanorum est. ducem secuti sunt: ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris hujus, Mettius idem hujus machinator belli, Mettius fœderis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne jam documentum mortalibus dedero. Centuriones armati Mettium circumsistunt. rex cetera, ut orsus erat, peragit. Quod bonum, faustum, felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani: populum omnem Albanum Romam traducere in animo est; civitatem dare plebi; primores in Patres legere; unam urbem, unam rempublicam facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat. Ad hæc, Albana pubes inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus: Metti Fuffeti, inquit, si ipse discere posses fidem ac fœdera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset. Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quæ a te violata sunt. Ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis. Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettium. deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhæserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes a tanta fœditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse pœnas.

XXIX. Inter hæc jam præmissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Roman. Legiones deinde ductæ ad diruendam urbem. quæ ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, quum effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis, et cursus per urbem armatorum omnia

ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita mœstitia ita defixit omnium animos, ut præ metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum quæ diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat; raptim quibus quisque poterat elatis, quum larem, ac penates, tectaque in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent, jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas; vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum præcipue, quum obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, exscidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum (ita enim edictum ab rege fuerat) tempe

ratum est.

XXX. Roma interim crescit Albæ ruinis. duplicatur civium numerus. Cælius additur urbi mons, et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiæ capit, ibique deinde habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reip. cresceret, legit, Julios, Servilios, Quintios, Geganios, Curiatios, Cloelios: templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quæ Hostilia usque ad patrum nostrorum ætatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimæ viris armisque. Utrimque injuriæ factæ, ac res nequicquam erant repetitæ. Tullus ad Feroniæ fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur: Sabini suos prius in lucum confugisse, ac Romæ retentos. hæ causæ belli ferebantur. Sabini haud parum memores, et suarum virium partem Romæ ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde ob residuas bellorum iras maxime, sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere: et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt: valuitque apud

Veientes (nam de ceteris minus mirum est) pacta cum Roniulo induciarum fides. Quum bellum utrimque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad sylvam Malitiosam fuit: ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum : : nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magna cæde potuit.

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nunciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ, velut diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant; et aut Romana sacra susceperant, aut fortunæ, ut fit, obirati, cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est: seu voce cœlesti ex Albano monte missa (nam id quoque traditur) seu haruspicum monitu. mansit certe solenne, ut, quandoque idem prodigium nunciaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est. unde quum pigritia militandi oriretur, nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege; salubriora etiam credente militiæ quam domi juvenum corpora esse: donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. Vulgo jam homines eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem tradunt, volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta solemnia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse: sed non rite initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam Cœlestium speciem, sed ira Jovis, sollicitati prava religione, fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tulio, res, ut institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaverant.

quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit : Patres fuere auctores. Numa Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. qui ut regnare cœpit, et avitæ gloriæ memor, et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis; longe antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, proponere in publico jubet. inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum fœdus erat, sustulerant animos: et quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repeter.tibus res Romanis, superbe responsum reddunt: desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numæ, et Romuli memor: et, præterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facile habiturum: tentari patientiam, et tentatam contemni temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numæ. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicæ cærimoniæ proderentur; nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente Æquicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato, (filo lanæ velamen est) Audi Jupiter, inquit, audite fines, (cujuscunque gentis sunt, nominat) audiat Fas. Ego sum publicus nuncius populi Romani: juste pieque legatus venio, verbisqne meis fides sit. Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit: Si ego injuste impieque illos homines, illasque res dedier nuncio populi Romani mihi exposco, tum patriæ compotem me nunquam sinas esse. Hæc, quum fines suprascandit; hæc, quicunque ei primus vir obvius fuerit; hæc, portam ingrediens; hæc, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solennes sunt) peractis, bellum ita indicit: Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, diique omnes cœlestes, vosque terrestres. vosque inferni, audite. Ego vos testor, populum illum (quicunque est, nominat) injustum esse, neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patria majores natu consulemus quo pacto jus nostrum adipiscamur. Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis Patres consulebat: Quarum rerum, litium, causarum condixit pater patra

« IndietroContinua »