Immagini della pagina
PDF
ePub

ad colloquium: percuncatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent, postquam audierit multitudinem Trojanos esse, ducem Ænean, filium Anchisæ et Veneris, cremata patria et domo profugos, sedem condendæque urbi locum quærere ; et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Ænean apud Latinum fuisse in hospitio, ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Æneæ in matrimonium data. Ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit. victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes, Mezentiumque eorum regem, confugiunt: qui Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum, nimio plus quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversus tanti belli terrorem, ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solum, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere. fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset; tamen, quurr moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, uper Numicium flumen: Jovem Indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat: men id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit. tisper tutela muliebri (tanta indoles, in Lavinia erat) res kina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud il ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirt?) hiccine fuerit Ascanius, an major quam hic, Creusa

matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eumdem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus (certe natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quæ ab situ porrectæ in dorso urbis Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam, triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes

creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam, rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, út Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Sylvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in sylvis natus. Is Ænean Sylvium creat: is deinde Latinum Sylvium. Ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Man sit Sylviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in trajectu Albula amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius: post Agrippam Romulus Sylvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. is sepultus in eo colle qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat: is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Sylviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat. addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit: fratris filiæ Rheæ Sylviæ per spe ciem honoris, quum vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa vestalis, quum geminum partum edidisset (seu ita rata, seu quia deus auctor culpæ honestior erat) Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; (e posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentib dabat. ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pue

exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam summissas infantibus adeo mitem præbuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt: ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent : inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, ita educati, quum primum adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto, jam non -feras tantum subsistere, sed in latrones præda onustos impetus facere, pastoribusque rapta dividere: et cum his, crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo urbe Arcadica Palatium, deinde Palatinum montem appellatum. ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, solenne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi juvenes Lyceum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent: (quem Romani deinde vocarunt Inuum). Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri: inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum, prædas agere. sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari. nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere. Sed rem immaturam, nisi aut per occasionem aut per necessitatem, aperiri noluerat. necessitas prior venit. ita metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum: sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo juvenum (nec enim erat ad vim tam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus. ita regem ob

trincant.

aper

VI. Numitor inter primum tumultum hostes invasisse ur

[ocr errors]

bem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocasset; posteaquam juvenes perpetrata cæde pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox, ratum omen imperiumque regi efficit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendæ. et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. ad id pastores quoque accesserant: qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvam Lavinium, præ ea urbe quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde fœdum certamen coortum a satis miti principio ; quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret. Palatinum Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures: jamque nunciato augurio quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. tempore illi præcepto, at hi numero avium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur. ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, Sic deinde quicunque alius transiliet moenia mea) interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus: condita urbs conditoris nomine appellata. Palatinum primum, in quo ipse erat educatus, muniit. sacra diis aliis Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit.

/ VII. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ae prope Tiberim fluvium, qua præ se armentum agens nando trajecerat, loco herbido, ut quiere et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. ibi quum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pul critudine boum, quum avertere eam prædam vellet; quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eo deductura erant, aversos boves eximium quemque pulcritudine caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus, quum grege

perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occœpit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca venerabilis vir miraculo litte. arum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fatiloquam ante Sibyllæ in Italiam adventum miratæ hæ gentes fuerant. is tum Evander, concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formanque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit, Jove nate, Hercules, salve, inquit: te mihi mater veridica interpres deum aucturum Cœlestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules data, accipere se omen, impleturumque fata, ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maxime inclytæ ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solennium vescerentur. Potitii ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt: donec tradito servis publicis solenni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla , præterquam legibus, poterat, jura dedit. Quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignitas imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit. ́ Alii ab numero avium, quæ sugurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. ine haud pœnitet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde

« IndietroContinua »