Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Eo anno, quum et foris quieta omnia a bello essent, et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit : caritas primum annonæ, ex incultis per secessionem plebis agris; fames deinde, qualis clausis solet. ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent, dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia littoribus, lævoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quæsitum in Sicilia quoque : adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis quum coemptum esset, naves, pro bonis Tarquiniorum, ab Aristodemo tyranno, qui hæres erat, retentæ sunt. In Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit: periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit. Ex Tuscis frumentum Tiberi venit: eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam arctis commeatibus vexati forent, ni Volscos jam moventes arma pestilentia ingens invasisset. ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbæ in montes novam coloniam, quæ arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde, et A. Sempronio consulibus, magna vis frumenti ex Sicilia advecta: agitatumque in senatu, quanti plebi daretur. Multi venisse tempus premendæ plebis putabant, recuperandique jura, quæ extorta secessione ac vi Patribus essent. inprimis Marcius Coriolanus, hostis tribunitiæ potestatis, Si annonam, inquit, veterem volunt, jus pristinum reddant Patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem pollentemque video, sub jugum missus, tanquam a latronibus redemptus? Egone has indignitates diutius patiar, quam necesse est ? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? Secedat nunc, avocet plebem: patet via in Sacrum montem, aliosque colles. Rapiant frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere. Utantur annona, quam furore suo fecere. Audeo dicere, hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant. Haud tam facile dictu est faciendumne fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut conditionibus laxandi annonam, et tribunitiam potestatem, et omnia invitis jura imposita Patres demerent sibi.

XXXV. Et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit. Fame jam se sicut hostes peti, cibo victuque fraudari: peregrinum frumentum, quæ sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi C. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanæ satisfiat. Eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori, aut servire jubeat.'

In exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressa. se judicem quisque, se dominum vitæ necisque inimici factum videbat. Ĉontemptim primo Marcius audiebat minas tribunitias: auxilii, non pænæ jus datum illi potestati : plebisque, non Patrum tribunos esse. Sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius pœna defungendum esset Patribus. Restiterunt tamen adversa invidia, usique sunt, qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. Ac primo tentata res est, si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque, disjicere rem possent. Universi deinde processere (quidquid erat Patrum, reos diceres) precibus plebem exposcentes: unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent. Ipse quum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. Damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriæ, hostilesque jam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere: benigniusque in dies colebant, quo major ira in suos eminebat, crebræque nunc querelæ, nunc minæ percipiebantur. Hospitio utebatur Attii Tulli. Longe is tum princeps Volsci nominis erat, Romanisque semper infestus. ita quum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile credebant plebem suam impelli posse, ut toties infeliciter tentata arma caperent. Multis sæpe bellis, pestilentia postremo amissa juventute, fractos spiritus esse: arte agendum in exoleto jam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.

XXXVI. Ludi forte ex instauratione Magni Romæ parabantur. instaurandi hæc causa fuerat. Ludis mane servum quidam paterfamiliæ, nondum commisso spectaculo, sub furca cæsum medio egerat Circo. cœpti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multo post Ti. Atinio, de plebe homini, somnium fuit. Visus Jupiter dicere, Sibi ludis præsultatorem displicuisse: nisi magnifice instaurarentur hi ludi, periculum urbi fore. iret, ea consulibus nunciaret. Quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen majestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit. filium namque intra paucos dies amisit. cujus repentinæ cladis ne causa dubia esset, ægro animi eadem illa in somnis obversata species, visa est rogitare, Satin' magnam spreti numinis haberet mercedem? majorem instare, ni eat propere ac nunciet consulibus. Jam præsentior res erat: cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est, debilitate subita. Tum enimvero deorum ira admonuit. fessus igitur malis præteritis in

stantibusque, consilio propinquorum adhibito, quum visa atque audita, et obversatum toties somno Jovem, minas irasque cœlestes repræsentatas casibus suis exposuisset; consensu inde haud dubio omnium qui aderant, in forum ad consules lectica defertur. inde in curiam jussu consulum delatus eadem illa quum Patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum: qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriæ est.

XXXVII. Ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decernit. Ad eos ludos, auctore Attio Tullo, vis magna Volscorum venit. Priusquam committerentur ludi, Tullus, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit. dicit esse qua secreto agere de republica velit. Arbitris remotis, Invitus, inquit, quod sequius sit, de meis civibus loquor. Non tamen admissum quicquam ab iis, criminatum venio, sed cautum ne admittant. Nimio plus, quam velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus: quippe qui non nostro merito, sed vestra patientia incolumes simus. Magna hic nunc Volscorum multitudo est, ludi sunt, spectaculo intenta civitas erit. Memini quid per eamdem occasionem ab Sabinorum juventute in hac urbe commissum sit. horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Hæc, nostra vestraque causa, prius dicenda vobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cujus facti dictive contagione præsens violer. Hæc locutus, abiit. Consules quum ad Patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad præcavendum vel ex supervacuo movit. factoque senatusconsulto, ut urbem excederent Volsci, præcones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem juberent. Ingens pavor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit. Proficiscentibus deinde indignatio oborta: Se, ut consceleratos contaminatosque, ab ludis, festis diebus, cœtu quodammodo hominum deorumque abactos esse.

XXXVIII. Quum prope continuato agmine irent, prægressus Tullus ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens, quærendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda iræ verba, et per eos multitudinem aliam, in subjectum viæ campum deduxit. Ibi in concionis modum orationem exorsus, Veteres populi Romani injurias, cladesque gentis Volscorum, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qui per nostram ignominiam ludos commisere? An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? vos omnibus civibus, peregrinis, tot finiti

mis populis, spectaculo abeuntes fuisse? vestras conjuges, vestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos, qui audivere vocem præconis? quid, qui vos videre abeuntes? quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis? nisi aliquod profecto nefas esse, quo, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos, piaculumque merituri: ideo nos ab sede piorum, cætu concilioque abigi. Quid deinde, illud non succurrit, vivere nos, quod maturarimus proficisci? si hæc profectio, et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est: magno eorum malo qui indixere, si viri estis. Ita et sua sponte irarum pleni, et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos, effecere ut omne Volscum nomen deficeret.

:

XXXIX. Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius, et C. Marcius exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. Quam spem nequaquam fefellit ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus, primum colonos inde Romanos expulit; liberamque eam urbem Volscis tradidit. Inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella hæc Romanis oppida ademit. Inde Lavinium recepit: tunc deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebiam, Labicos, Pedum cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit: et ad fossas Cluilias quinque ab urbe millia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum; custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent: sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter Patres plebemque oriretur. Quæ profecto orta esset: adeo tribuni jam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant. sed externus timor, maximum concordiæ vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se jungebat animos. Id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi spem, quam in armis, ponebant: plebes omnia, quam bellum, malebat. Sp. Nautius jam, et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, præsidia per muros, aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca, distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit : deinde vocare senatum, referre de legatis ad C. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem Patres, postquam apparuit labare plebis animos missique de pace ad Marcium oratores, atrox responsum retulerunt. Si Volscis ager redderetur, posse agi de pace: si præda belli per otium frui velint, memorem se et civium injuriæ,

et hospitum beneficii, adnisurum ut appareat exsilio sibı ırrıtatos, non fractos animos esse. Iterum deinde iidem missi nou recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium, traditum est: nihilo magis quam legatos flexisse animum.

XL. Tum matronæ ad Veturiam matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium, an muliebris timor fuerit, parum invenio. Pervicere certe, ut et Veturia magno natu mulier, et Volumnia, duos parvos ex Marcio ferens filios secum, in castra hostium irent; et, quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrymisque defenderent. Ubi ad castra ventum est, nunciatumque Coriolano adesse ingens mulierum agmen, in primo, ut qui nec publica majestate in legatis, nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrymas muliebres erat. Dein familiarum quidam, qui insignem mæstitia inter ceteras cognoverat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem, Nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi conjuxque et liberi adsunt. Coriolanus prope ut amens, consternatus, ab sede sua quum ferret matri obviæ complexum; mulier in iram ex precibus versa, Sine, priusquam complexum accipio, sciam, inquit, ad hostem, an ad filium venerim: captiva, materne in castris tuis sim? In hoc me longa vita, et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem ? Potuisti populari hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? non, quum in conspectu Roma fuit, succurrit, intra illa monia domus ac penates mei sunt, mater, conjux, liberique ? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur: nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quum mihi miserius possum: nec, ut sim miserrima, diu futura sum. De his videris: quos, si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet. Uxor deinde ac liberi amplexi. Fletusque ab omni turba mulierum ortus, et comploratio sui patriæque, fregere tandem virum. complexus inde suos, dimittit: ipse retro ab urbe castra movit. ductis deinde legionibus ex agro Romano, invidia rei oppressum perisse tradunt; alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio. Refert certe hanc sæpe eum exacta ætate usurpasse vocem, Multo miserius seni exsilium esse. Non inviderunt laudes suas mulieribus viri Romani: adeo sine obtrectatione gloriæ alienæ vivebatur. Monumento quoque quod esset, templum Fortunæ Muliebri ædificatum dedicatumque est. Rediere deinde Volsci,

Ab

« IndietroContinua »