Immagini della pagina
PDF
ePub

Vac

mine servum aut jumentum haberet:" ceteris darle modum statuisse: praeterea transvorsis itineribus quotidie castra movere ; juxta, ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere, et ipse cum legatis fcircumire item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, uti cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis, quam vindicando, exercitum brevi "confirmavit.

XLVI. INTEREA Jugurtha, ubi, quae Metellus agebat, ex nunciis accepit; simul de innocentia ejus certior Romae factus, diffidere suis rebus, ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum. Itaque legatos alium lab alio divorsos adgreditur; ac, paullatim "tentando, postquam opportunos cognovit, multa pollicendo persuadet, "uti Jugurtham maxume vivum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent:" ceterum palam, quae ex voluntate forent, regi nunciari jubet. Deinde ipse paucis diebus, intento atque infesto exercitu, in

d Arte. An archaism for arcte. He set strict bounds to the rest, he confined them within due bounds by strict regulations. e Transvorsis, &c. By marches across the country.

f Circumire. He went the rounds,

g Frequentes. In close order.

h Confirmavit. He infused energy into the army; he restored it to vigour firmum reddidit.

i Innocentia. His incorruptible integrity.

k Suppliciis. With suppliant messages. Supplicia is sometimes employed to signify a branch of laurel or olive in the hands of ambassadors sent to sue for peace.

1 Ab alio alium. One after another.

m Tentando. By tampering with them.

Numidiam procedit: ubi, contra belli faciem, tu guria plena hominum, pecora cultoresque in agris: ex oppidis et "mapalibus praefecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur, facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere, et insidiis locum Ptentare. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu, apud primos erat in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, uti cum his permixti avelites, quacumque accederent, equitatus hostium propulsarent. Nam in Jugurtha tantus dolus, tantaque peritia locorum et militiae erat, uti, absens, an praesens, pacem, an bellum gerens, perniciosior esset, in incerto haberetur.

XLVII. ERAT haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine Vaga, forum rerum. venalium totius regni maxume celebratum; ubi et incolere, et mercari consueve

n Mupalibus. Huts, cottages; but here perhaps villages. 0 Commeatum portare. To bring provision, or perhaps to con vey or transport the provisions of his army from place to place.

p Tentare. Either he examined the place to discover an ambush; or hostes is understood, and the meaning is, that the enemy sought to find a place proper for an ambuscade. But if the latter meaning be adopted, tentari would rather be used, to be governed by credere, which is the opinion of Gronovius. The meaning, however, is obvious: for both these modes of explanation ultimately amount to the same thing..

q Velites. Light-armed troops, who fought in front of the army, or on the wings; so called a volando, from vaulting behind the cavalry for the sake of expedition, and leaping from the horses when they approached the enemy.

Forum, &c. A mart for buying and selling commodities.

rant Italici generis multi mortales. Huc consul, simul tentandi gratia, si paterent opportunitates loci, praesidium imposuit; praeterea imperavit frumentum, et alia, quae bello usui 'forent: ratus id, quod res monebat, frequentiam negotiatorum et "commeatum [juvaturum exercitum] etiam paratis rebus munimento fore. Inter haec negotia, Jugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare; praeter suam liberorumque vitam, omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul illectos ad proditionem domum dimittebat: regipacem, quam postulabat, neque abnuere, neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspectare.

XLVIII. JUGURTHA ubi Metelli dicta cum factis composuit, ac se suis artibus tentari animadvortit; quippe cui verbis pax nunciabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium tentati; coactus rerum necessitudina, statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quas maxumas copias potest omnium generum parat, ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul;

s Paterent. Should be free for his use, i. e. if he should be permitted freely to enjoy the advantages which the place afforded. Other editions have paterentur, which will perhaps be generally preferred.

t Farent. After this word we find in some editions comportare, which appears necessary neither to the sense nor to the construction.

u Commeatum. Must here signify the intercourse they maintained, or the great resort of the people to the town. Some will have it commeatu, with provision.

v Quas. In some editions quam, which is certainly the com mon mode of expression in similar cases even in our author,

a quo aberat mons ferme millia passuum xx. tractu pari, vastus ab natura et humano cultu: sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertinens, vestitus oleastro ac mirtetis, aliisque generibus arborum, quae, humi arido atque arenoso gignuntur. Media autem planicies deserta, penuria aquae, praeter Alumini propinqua loca: ea consita arbusti, pecore atque cultoribus frequentabantur.

XLIX. IGITUR in eo colle, quem, transvorso itinere, porrectum docuimus, Jugurtha, dextenuata suorum acie, consedit: elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit, eumque edocet, quae ageret: ipse propior montem cum omni equitatu pedites delectos collocat: dein singulas turmas atque manipulos circumiens monet atque obtestatur, "uti memores pristinae virtutis et victoriae seque regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum his certamen fore, quos antea victos sub jugum miserint: ducem illis, non animum mutatum: quae ab imperatore 'decuerint, omnia suis provisa; locum superiorem, uti prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus, aut rudes cum bello melioribus manum consererent: proinde parati intentique essent, signo dato, Romanos in

w Tractu pari. Extending in a course parallel to the river. x Vastus. Waste or desolate by nature, and left uncultivated by the industry of man.

y Quasi collis, &c. A sort of hill arose, extending in immensum, scil. spatium.

z Humi arenoso, &c. Solo understood.

a Flumini. In some editions fuminis.

b Consita. Grown up, overgrown.

c Transvorso itinere. Across the line of his march.

d Extenuata, &c. Having extended his army into a thin rank. e Pedites, &c. In some editions & peditibus delectis.

f Decuerint. Scil. provideri.

g Prudentes. Either those acquainted with the country might contend with strangers to the ground; or those who were aware of, and expected an engagement with persons taken unaware.

vadere illum diem aut omnis labores et_victorias confirmaturum, aut maxumarum aerumnarum initium fore." Ad hoc viritim, ut quemque, ob militare facinus, pecunia aut honore extulerat, commonefacere beneficii sui, et eum ipsum aliis ostentare postremo, pro cujusque ingenio, pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare: cum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu "conspicitur: primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet, (nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen incerti, quidnam esset; cum natura loci, tum dolo, ipsi atque signa militaria, obscurati) dein, brevi cogni tis insidiis, paullisper agmen 'constitit ibi commutatis ordinibus, in dextero latere, quod proxumum hostis erat, "triplicibus subsidiis aciem instruxit inter manipulos funditores et sagittarios dispertit equitatum omnem in cornibus locat: ac pauca pro tempore milites hortatus, aciem, sicuti instruxerat, Ptransvorsis principiis, in planum deducit.

L. SED, ubi Numidas quietos, neque colle degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et in

h Conspicitur. In some editions conspicatur, which must then be taken in a passive sense.

i Equi Numidæque. The Numidians, both cavalry and infantry: thus equi virique signify horsemen and footmen.

k Incerti. Cum cerni non possent, not clearly to be distinguished, so as to determine what it was. Or thus erat aliquid incerti, &c. 1 Constitit. Some editions have constituit; but constitit is sometimes taken actively; he halted.

m Commutatis, &c. Having changed the disposition of his -troops.

n Triplicibus, &c. With three bodies of reserve; with three lines behind his foot to serve as reserves.

o Inter manipulos. In the vacant spaces between the maniples. p Transversis, &c. Having turned the front into the flank.

« IndietroContinua »