Immagini della pagina
PDF
ePub

sine tumultu regis praelium visere. Ita illis studio suorum adstrictis, repente magna vi murum adgreditur et jam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere : deinde, ubi 'unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant, adflicti sunt; ceteri, "quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars confecti volneribus abeunt. Denique utrimque praelium nox diremit.

LXI. METELLUS, postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi, neque Jugurtham, nisi ex insidiis, aut suo loco pugnam facere, et jam aestatem exactam esse, ab Zama discedit; et in his urbibus, quae ad se defecerant, satisque munitae loco, aut moenibus erant, praesidia imponit, Ceterum exercitum in provinciam [quae proxuma est Numidiae] hiemandi gratia collocat. Neque id tempus, ex aliorum more, quieti, aut luxuriae concedit: sed, quoniam armis bellum parum pròcedebat, insidias regi per amicos tendere, et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Jugurtha fuerat, et inde, vadibus datis, clam Massivaè de nece judicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam, maxuma copia fallendi erat, multis pollicitationibus adgreditur ; ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occul

s Studio suorum adstrictis. Engrossed by an anxious concern for their own men.

t Una. This word is used in the plural, when joined to a noun that wants the singular; but scale is here used in the plural, though the singular would have expressed the meaning.

u Quoquo. In some editions quo quisque modo.

v Suo loco. Loco sibi opportuno.

w Loco. By situation, or by nature.

x Ceterum. Is here an adjective. It is rarely so used in the singular.

y Per. Here taken for propter.

tus venia!: dein fide data, "si Jugurtham vivum aut necatum tradidisset, fore, ut illi senatus impunitatem, et sua omnia concederet," facile Numidae persuadet, cum ingenio infido, tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per conditiones ad supplicium traderetur.

LXII. Is, ubi primum opportunum, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrumans obtestatur, "uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum, optume merenti, provideat: omnibus praeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos aut occisos, regni opes comminutas esse: satis saepe jam et virtutem militum, et fortunam tentatam caveret, ne, illo cunctante, Numidae sibi consulant." His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. Mittuntur ad imperatorem legati: "Jugurtham imperata facturum, ac asine ulla pactione sese regnumqué suum in illius fidem tradere." Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis arcessiri jubet eorum atque aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more majorum, ex consilii decreto, per legatos Jugurthae imperat argenti pondo ducenta millia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, jubet omnes perfugas vinctos adduci eorum magna pars, ut jussum erat, adducti; pauci, cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauritaniam abierant. Igitur Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur,

z Jugurtham, &c. In some editions qui Jugurtham imperatu facturum dicerent. In this edition qui dicerent are understood. a Sine ulla pactione. Unconditionally, at discretion.

b Imperandum. The gerund is here used in the passive sig. nification; to receive orders.

e Tisidium. Situated between Utica and Carthage.

rursus coepit flectere animum suum, et ex mala conscientia digna timere. Denique multis diebus per dubitationem consumptis ; cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret; multis magnisque praesidiis nequidquam perditis, de integro bellum sumit. Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.

66

LXIII. PER idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dîs supplicante, " magna atque mirabilia portendi" haruspex dixerat: proinde, quae animo agitabat, fretus dis ageret; fortunam quam saepissume experiretur: cuncta eprospera eventura.” At illum jam antea consulatus ingens cupido exagitabat: ad quem capiundum, praeter vetustatem familiae, alia omnia abunde erant; industria, probi tas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, estipendiis faciundis, non Graeca facundia, neque burbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem ejus ignorantibus, facile notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit; semperque in potestatibus eo modo agitabat, uti ampliore,

d Agitabat. Meditated, pondered, revolved.

e Prospera. In some editions prospere.

f Arpini. A city of the Hirpini, a tribe of the Samnites, the birth-place of Cicero also; now a poor village, still called Arpino. Samnium is now called Abruzzo.

g Stipendiis faciundis. In actual service.

Urbanis munditiis. In the polite or elegant accomplishments of a city; in city refinements.

quam gerebat, dignus haberetur. Tamen is iad id locorum talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est) petere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se 'per manus tradebat. Novos nemo tam clarus, nėque tam egregiis factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.

LXIV. IGITUR, ubi Marius baruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat:

66

quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemtor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum commotus insolita re, mirari ejus consilium, et quasi per amicitiam monere, ne tam "prava inciperet, neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse debere illi res suas satis placere: postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur." Postquam haec atque talia dixit, neque animus Marii flectitur, respondit, "oubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese, quae peteret." Ac postea saepius eadem postulanti, fertur dixisse, “ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum." Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter xx. quae

i Ad id locorum. To that time; locus being often put for tempus.

k Petere. This word, when taken absolutely, is equivalent to petere consulatum. In some editions consulatum is expressed. 1 Per manus. From hand to hand, m Contemtor

animus. Contemtum aliorum forens; a disdain. ful spirit. An archaism for contemptor, and used adjectively by enallage.

n Prava, &c. That he would not engage in such a perverse scheme.

o Ubi primum, &c. As soon as the public business would permit.

res Marium cum pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo, neque dicto abstinere, quod modo Pambitiosum foret: milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio, quam antea, habere: apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul, et magnifice de bello loqui: "dimidia pars exercitus sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum: ab imperatore consulto trahi, quod homo sinanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet." Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiaris corruperant, et animo "cupienti nihil sauis festinatur.

LXV. ERAT praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Massinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus, et ob eam caussam mente paullum imminuta. Cui Metellus petenti, more regum uti sellam juxta

p Ambitiosum. Provided it was calculated to gain favour, or popularity.

q Criminose, &c. In a style of accusation with respect to Metellus, and boastingly with respect to himself.

r Dimidia, &c. Si must be here understood.

s Inanis. Vain.

t Regiæ Superbiæ. As proud as a king; of insufferable pride. u Cupienti. To an ardent spirit.

v Secundum heredem. The person to whom the inheritance was devised, in case the appointed heir died, refused, or was unable to take possession. Princes and great men sometimes nominated a third or fourth heir.

w Morbis confectus, &c. Wasted by disease, and consequently a little shattered in his mental powers.

x Sellam, &c. The general had a chair of state, on which he sat, when he presided in a council of war, or in judgment, or gave audience to ambassadors. His lieutenant generals and other persons of distinction took places round him; and if a king happened to be in the army, he sat next to the general, on his right hand.

« IndietroContinua »