Immagini della pagina
PDF
ePub

CIX. IGITUR Sulla: "pauca coram Aspare loeuturum; cetera occulte, aut nullo, aut quam pau. cissumis praesentibus :" simul edocet, quae responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit, "se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem, an bellum agitaturus foret." Tum rex, uti praeceptum, post diem decimum redire jubet; ac, nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum deinde ambo kin sua castra digressi. Sed, ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte arcessitur ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur praeterea Dabar internuncius, sanctus vir et ex sententia "ambobus. Ac statim się rex incipit.

CX.NUMQUAM ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra, et omnium quos "novi, privato homini gratiam deberem. Et hercle, Sulla, ante te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor: Pfuerit mihi eguisse aliquando amicitiae tuae, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet :

i Sulla. Respondit being understood; in some editions it is expressed.

k In sua castra. Aspar and Sylla separated to go, each to his own camp, i. e. Aspar to that of Jugurtha, and Sylla either to the place where his party were encamped, or to the camp of Marius.

1 Internuncius. The common friend or confident both of Bocchus and Sylla, a man of honour or respectability, and perfectly suitable to the wishes of both. This sentence is concise and highly elegant.

m Ambobus. After this word jurat is expressed in some editions, and et omitted before ex.

n Novi. This word is in some editions followed by opulentissimus, which gives quite a different turn to the sense.

o Imminutum. Altered.

p Fuerit. Let it have been so; or, it may be advantageous to me. In some editions pretium is expressed after mihi. q Adeo. He might accordingly make trial.

arma, viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume, utere: et, quoad vives, numquam redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit: denique nihil, me sciente, frustra voles. Nam, ut ego aestumo, regem armis, quam munificentia, vinci, minus flagitiosum. Ceterum de re publica vestra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui: finis meos advorsum armatos armis tutus sum. Id omitto, quando vobis ita placet gerite, uti voltis, cum Jugurtha bellum. Ego "flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque Jugurtham id intrare sinam. Praeterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

CXI. AD ea Sulla pro se breviter et modice ; de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefacit, quod pollicetur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in 'gratiam habituros: faciundum aliquid, quod illorum magis, quam sua, retulisse videretur: id adeo in promtu esse, quoniam Jugurthae copiam haberet: quem si Romanis tradidisset, fore, uti ili plurimum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, ultro adventuram." Rex primo negitare: "adfinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse: ad hóc metuere, ne *fluxa fide usus, popularium animos avorteret, quîs et Jugurtha carus, et Romani invisi

r Integra. Its value shall always be undiminished; the favour shall always be considered as uncompensated.

s Curator. Whose agent.

t Factum-volui. For facere volui.

u Flumen egrediar. Egrediar is here used for transgrediar. v Gratiam. In some editions gratia.

w In promtu, &c. That this was an easy matter, since he had Jugurtha in his power.

x Fluxa fide usus, &c. If he acted treacherously.

erant." Denique saepius fatigatus, leniter et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida, defessus bello, avidissumus, quae utilia visa, constituunt. Ita, composito dolo, digrediuntur.

CXII. AT rex postero die Asparem, Jugurthae legatum adpellat : "sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni : quamobrem regis sui sententiam exquireret." I'le laetus in castra Jugurthae venit. Deinde ab illo cuncta edoctus, properato itinere, post diem octavum redit ad Bocchum, et ei nunciat, "Jugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere; sed Mario parum confidere : saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum si ambobus consultum, et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace, in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet cum talem virum in potestatem haberet, fore, uti jussu senatus atque populi Romani foedus fieret: neque hominem nobilem, non sua bignavia, sed ob rempublicam in hostium potestate, relictum iri."

CXIII. HAEC Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum dolo, an vere, parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe dipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto, [in colloquium uti de pace veniretur] Bocchus Sullam

y Sibi. Dicit understood; in some editions it is expressed. z Poni. For componi, the simple for the compound.

a In potestatem. In with the sense of intra. In good authors in is sometimes used indiscriminately with the accusative or ab. lative, without being regulated by the commonly received princi. ples of motion or rest.

b Ignavia. Cowardice, indolence.

c Dolo, an vere. Deceitfully, or sincerely. Vere is in some editions followed by cunctatus.

d Ipsæ sibi adversa. Self-contradictory.

modo, modo Jugurthae legatum adpellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti, ac spei bonae pleni. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim immutata voluntate remotis, dicitur secum ipse multa agitavisse, fvoltu corporis pariter, atque animo varius: quae scilicet, tacente ipso, occulta spectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam arcessiri jubet, et ex ejus sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nunciatum est, Jugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum, facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermus, ut dictum, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Jugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus.

CXIV. PER idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris, Q. Caepione et M. Manlio, male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. iillique et, kinde ad nostram memoriam, Romani sic habuere ; alia omnia virtuti suae prona esse ; cum Gallis pro salute, non pro gloria 'certare. Sed,

e Remotis Here refers to amicis, and is contrasted with adhibitis. In other editions remotis is followed by cateris.

f Voltu, &c. In some editions vultu, colore, et motu eorporis; but voltu corporis is a pleonastical mode of expression, which has several parallels in our author; as timor animi, virtus animi, &c. &c.

g Pectoris patefecisse. In some editions pectoris, oris immutatione patefecisse.

h Gullos. These tribes here and elsewhere called Galli, were originally Germans. They were the Cimbri, Teutones, and Tigurini, and were a very numerous people.

i Illique. The order of this sentence is illique Romani, et Romani inde ad nostram, &c. Both the Romans of that day, and thence downwards even to our time.

k Inde. In some editions usque.
1 Certare. In some editions certari.

$

postquam bellum in Numidia confectum, et Jugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est, Marius consul mabsens factus, et ei decreta provincia Gallia isque "Kalendis Januarits magna gloria consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

m Absens This was a violation of law. No person was allow ́ed to be a candidate, unless he was at Rome.

Kalendis Januariis. The first of January, the time when the consul entered on his office.

« IndietroContinua »