Immagini della pagina
PDF
ePub

morte poenas dedit: vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet vita fcetera eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dîs aut hominibus umquam ullis pepercit: ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi siterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Coepario loquar? quibus, si quidquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de republica habuissent. Postremo, Patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer, vos ipsa, re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget: alii intra moenia, in sinu urbis sunt hostes: neque parari, neque consuli quidquam occulte potest; quo magis properandum. Quare ita ego censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium respublica in maxuma pericula venerit, hique indicio T. Volturcii, et legatorum Allobrogum, convicti confessique sint, caedem, incendia, alia foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse; de confessis, sicuti de imanifestis rerum capitalium, more majorum, supplicium sumendum."

LIII. POSTQUAM Cato adsedit, consulares omnes, itemque senatus magna pars, sententiam ejus laudant, virtutem animi ad coelum ferunt; alii alios increpantes timidos vocant; Cato magnus atque clarus habetur; senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus, domi militiaeque, mari

f Cetera. Here used in the singular number, which is unusual in other authors.

g Iterum. After this word jam is expressed in some editions.

h Pensi. Consideration.

i Manifestis. Palpably guilty.

k Laudant ferunt, &c. These verbs in the present tense give a peculiar sprightliness to the style, and as it were present the transactions before the eye of the reader.

atque `terra, praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam, saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram, parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc, saepe fortunae violentiam toleravisse ; facundia Graecos, gloria belli Gallos, ante Romanos fuisse. Ac mihi multa lagitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse ; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est; rursus respublica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, sicuti meffoeta parentium, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed, memoria mea, ingenti virtute, divorsi moribus fuere viri duo, M. Cato, et C. Caesar; quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire, non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

LIV. IGITUR his genus, aetas, eloquentia, prope aequalia fuere; magnitudo animi par, item gloria; sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. mansuetudine et misericordia clarus factus: huic Ille severitas dignitatem addiderat. Caesar "dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus. In altero miseris perfugium; in altero malis pernicies illius facilitas; hujus constantia

1 Agitanti. Reflecting.

m Effoeta parentium. Like a child the offspring of parents worn out. Some editions have effoeta parente; the mother being in a manner worn out, or past bearing. In the last sense the words effoeta parentium may also be taken, parentium being used for inter parentes.

n Dandolargiundo. By giving, by liberality---by lar gesses, by bribery."

Facilitas. Complaisance, condescension, yielding.

G

laudabatur. Postremo, Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum 'esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi viftus enitescere posset. At Catoni studium Pmodestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat esse, quam videri, bonus malebat. Ita, quo minus. gloriam petebat, eo magis sequebatur.

LV. POSTQUAM, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul roptumum factum ratus, noctem quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros, quae supplicium postula bat, parare jubet ipse, dispositis praesidiis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit ceteris per praetores. Est locus in carcere, quod Tullianum adpellatur, ubi paullulum tescenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum mu niunt undique parietes, atque insuper "camera, ▾lapideis fornicibus vincta sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus Lentulus, quibus prae

p Modestia. As opposed to ambitionis, must here signify me. deration.

q Severitátis. Austerity, the rigid practice of virtue.

r Optumum factum. In other editions optimum factu. They amount to the same thing.

s Triumviros Capitales being understood. The officers who had the charge of the prison, and of the execution of crimials sheriffs, gaolers.

t Escenderis. An archaism for ascenderis.

u Camera. A chamber, a vault.

v Lapideis, &c. Secured by stone arches.

w Incultu. By not being kept clean, through want of cleanliOthers will have it for want of inhabitants.

ness.

x Quibus. Before this word in other editions are inserted,

ceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius, ex clarissuma gente Corneliorum, qui consu lare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Coepario, eodem modo supplicium

sumtum.

LVI. DUM

DUM ea Romae geruntur, Catilina ex emni copia, quam et ipse adduxerat, et Manlius. habuerat, duas legiones instituit; cohortes, pro numero militum, complet: deinde, ut quisque voluntarius, aut ex sociis in castra venit, aequaliter distribuerat; ac brevi spatio legiones anumero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus millibus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos, aut lanceas, alii praeacutas sudes portabant. Sed, postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere, ad urbem modo, modo in Galliam versus castra movere ; hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat prope diem sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. Interea servitia repudiabat, cujus initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus conjurationis fre

vindices rerum capitalium, the executioners: these, or words equivalent, seem necessary to the sense.

y Copia. Number or force; a signification which copia rarely admits in the singular number.

z Instituit. He formed.

a Numero. The legion contained different numbers of men at different times, from 3000 to 6000.

b Sparos. Spears, or, as some think, darts.

c Preacutas sudes. Staves, stakes or poles pointed at the end. d Versus. Taken adverbially.

e Sese habiturum. Occasionem pugnandi being understood. Some editions have magnas copias habiturum.

f Cujus. Generis being understood; or cujus servitü, singular relatives being sometimes referred to collective antecedents in the plural.

tus; simul salienum suis rationibus [existumans] videri caussam civium cum servis fugitivis communicavisse.

LVII. SED, postquam in castra nuncius pervenit, Romae conjurationem patefactam, de Lentulo, Cethego, ceteris, quos supra memoravi, supplicium sumtum; plerique, quos ad bellum spes rapina-' rum, aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos, magnis itineribus, in agram Pist oriensem abducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugerent in Galliam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet, ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat [in Galliam properanti.] Neque tamen Antonius procul aberat ; utpote qui magno exercitu, locis aequioribus, expeditus, in fuga sequeretur. Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugae, neque praesidii ullam spem; optumum factum ratus, in tali re fortunam belli tentare, statuit cum Antonio quamprimum confligere. Itaque, concione advocata, hujuscemodi orationem habuit.

LVIII. "COMPERTUM ego habeo, milites, verba virtutem non addere; neque ex ignavo strenuum,

g Alienum, &c. Inconsistent with his views.

li Pistoriensem. Pistorium was a town in the western part of Tuscany, at the foot of the Apennines; now Pistoia.

i Perfugerent. Some editions have perfugeret.

k Sub ipsis radicibus. At the very foot.

1 Utpote qui. In as much as he.

in Expeditus. Better than expeditos, found in some editions. n Præsidii. Relief, succour.

o Ferba. After this word viris seems to be omitted. It is expressed in other editions.

« IndietroContinua »