Immagini della pagina
PDF
ePub

consilio quorum alterum ex providentia timorem, alterum, ex audacia temeritatem sadferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti ; quippe cujus neque consilium, neque inceptum ullum frustra erat. (Huc accedebat) munificentia animi, et ingenii sollertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

VIII. EA tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque ipotiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis, quam honesti: qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, SI MICIPSA REX OCCIDISSET, FORE,

UTI SOLUS IMPERII NUMIDIAE POTIRETUR : IN IPSO MAXUMAM VIRTUTEM, ROMAE OMNIA VENALIA ESSE.

Sed, postquam Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia, ipse Trevorti domum decrevit; donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in praetorium abduxit, ibique secreto monuit, uti potius apublice, quam privatim amicitiam populi R. coleret; neu quibus largiri insuesceret periculose a paucis emi. quod multorum esset si permanere vellet in suis partibus, qul

day.

Adferre. To generate, to produce. An archaism for afferre.
Mugis, &c. To be more and more attached to him every

i Potiores, &c. By whom riches were preferred to virtue and honour.

k Non mediocrem. The ambitious.

1 Revorti. An archaism for reverti.

m Prætorium. The general's tent.

n Publice, &c. That he should cultivate the friendship of the Roman people in their public capacity, rather than that of indi viduals.

o Quibus. For quibusvis, as the word is frequently used.

p Artibus. In his own practices; in the exercise of those vir tues and talents which he possessed.

q Ultre. Without any pains or trouble to himy

tro illi et gloriam, et regnum venturum; sin "properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum."

"Ju

IX. Sic locutus, cum litteris, quas Micipsae redderet, dimisit: earum sententia haec erat. gurthae tui bello Numantíno longe maxuma virtus fuit; quam rem tibi certo scio gaudio esse: nobis ob merita carus est: uti idem senatui sit et populo Romano, summa ope nitemur. Tibi quidem pronostra amicitia gratulor: en habes virum dignum te, atque avo suo, Masinissa." Igitur rex, ubi, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute viri, tum gratia permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque aetate confectus, cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis, item Adherbale et Hiempsale, filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse.

X. "PARVUM ego, Jugurtha, te, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi; existumans non minus me tibi, quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore: neque ea res "falsum habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume, rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti: tua virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti: in

r Properantius. Too hastily.

s Pro nostra, &c. In consideration of, or as is suitable to the friendship subsisting between us,

t Liberis. This word is omitted in some editions, and does not seem necessary.

u Falsum, &c. Nor was I disappointed. Fulsum habere, infestum, frustra habere, are circumlocutions for fallere, infestare; frustrare.

Tua, Facinora understood.

Hispania nomen familiae renovatum postremo, quod difficillumum inter mortalis, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura vitae finem facit, per hanc dextram, "per regni fidem moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amicior, quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si bini eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabantur. Ceterum ante hos te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam, in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit injuriam, quia plus potest, facere videtur, Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores liberos sumsisse videar, quam genuisse."

XI. AD ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis diebus moritur. Postquam illi, more regio, justa magnifice fecerant, reguli in ynum convenere, uti inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis, natura

w Per regni fidem. By the honour of royalty; by the honour of a king.

x Sin. Better than si, which is the reading in some editions. y Sumsisse. An archaism for sumpsisse; to have adopted. z Ficta locutum. That the king spake insincerely.

a Diebus. In some editions we read paucis post diebus.

b Justa. Funeral rites. An ellipsis, for, quæ regi erant justā. Reguli. The princes Adherbal, Hiempsal and Jugurtha

ferox, etiam antea ignobilitatem Jugurthae [quia materno genere impar erat] despiciens, ddextra Adherbalem adsedit; ne medius ex tribus, quod eapud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen, uti aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent. Jugurtha inter alias res jacit: OPORTERE QUINQUENNII CONSULTA OMNIA ET DECRETA RESCINDI; NAM PER EA TEMPORA CONFECTUM ANNIS MICIFSAN PARUM

PER

ANIMO VALUISSE. Tum IDEM, Hempsal, PLACERE SIBI respondit; NAM IPSUM ILLUM TRIBUS HIS PROXUMIS [ANNIS] ADOPTATIONE IN LEGNUM VENISSE. Quod verbum in pectus Jugurthae galtius, quam quisquam ratus, descendit, Itaque, ex eo tempore, ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

XII. PRIMO conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finisque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal, in oppido Thirmida, forte ejus domo utebatur, qui, iproxumus lictor Jugur thae, carus acceptusque semper fuerat; quem ille,

[ocr errors][merged small]

e Apud. In some editions we have et apud, which would imply that the middle place was the most honourable also among the Romans.

f Adoptatione. In some editions adoptione.

g Altius. More deeply.

h Concessere. For discessere: one of the compounds of cedo, taken for another.

▲ Proxumus lictor. Principal or chief sergeant; because the

casu ministrum oblatum, promissis onerat, kuti tamquam suam visens domum eat, portarum 'clavis adulterinas paret; nam verae ad Hiempsalem referebantur ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi confecit; atque, ut doctus erat, noctu Jugurthae milites introducit. Qui postquam in aedis irrupere, "diversi regem quaerere: dormientis alios, alios occursantis interficere: scrutari loca abdita; clausa effringere strepitu et tumultu omnia miscere cum Hiempsal interim reperitur, occultans sese tugurio "mulieris ancillae, quo, initio, pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput ejus, ut jussi erant, ad Jugurtham referunt.

XIII. CETERUM fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur: Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit: in duas opartis discedunt: plures Adherbalem sequuntur, sed Pillum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maxumas potest copias armat; urbis partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit; omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tamen etsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis; tamen, fretus multitudine militum, parabat armis contendere. Sed, ubi res ad certamen venit, victus ex praelio profugit in provinciam, ac deinde Romam con

principal of the lictors walked last, or next to the magistrate in public processions.

k Uti. Before this word in some editions we read impellitque, which seems necessary to the sense.

1 Clavis adulterinas. False keys.

m Diversi. Different ways.

n Mulieris ancille. For mulieris ancillantis, a maid servant.

o Partis. After which Numide is found in some editions.

p Illum alterum. The other. Ille is here used for the definite article.

« IndietroContinua »