Immagini della pagina
PDF
ePub

dialectica, inveniendi acumen excitat, judicandi prudentiam acuit. In rhetorica, quibuscunque affectibus concutere, in quamcunque vis animi concitationem rapere, facile dabit usus. Quid in cæteris moror, quum M. T. CICERO vocet usum optimum dicendi magistrum? Quid, quod etiamnum multa sunt, quæ nec naturæ nec artis neque imitationis adminiculo, sed solum usu et consuetudine peraguntur? Nam MILO ille Crotoniates athleta fortissimus, neque ullius artis præceptione instructus, nec quovis imitationis exemplo adjutus, nec ullo raro naturæ beneficio imbutus, sed assiduo quotidianoque ferendi usu corroboratus, vitulum illum, quantumvis grandem, in montem Olympum asportavit. Huc DEMOSTHENEM in medium adducerem, nisi illa historia nimis trita, nimisque decantata fuisset: qui si ulla politiore literatura ornatus erat, ut erat ornatissimus, id totum præcipue exercitationi acceptum referre debuit. Et quemadmodum ingenium quantumvis eximium aut præstabile, nisi diligenti usu exerceatur excolaturque, multa obfuscatur rubigine; ita quantumvis tardum hebesque ingenium impigra exercitatione, solers, sagax, valdeque splendescens esse possit. Ex his omnibus scire licet, nihil esse tam arduum aut difficile, quod usus et exercitatio non superet aut devincat. Hæc exercitatio variis modis suscipitur, audiendo, discendo, legendo, meditando, scribendo, convertendo, imitando, declamando. Sed potissimum in his tribus versatur, ut vel subito vel sumpto spatio ad cogitandum aliquid dicamus, vel stilo ac scribendi consuetudine illud idem efficiamus. Stilo CICERO primas partes attribuit; commentationi secundas; subitæ vero dictioni postremas; propterea, quod subita dicendi consuetudo institui non possit utiliter et cum fructu, nisi diligens scribendi exercitatio antecesserit. In

III.

23

eloquentia enim comparanda caput est, quam p scribere. Atque ob eam caussam Cicero stilu torem, et ut antea dixi, magistrum dicendi appel dubitavit. Nam et omnes locos, qui modo in essent de qua scribimus, ostendere se nobis atqu rere omnesque sententias graves, atque verba illustria sub stili acumen subire: tum ipsar cationem, concordiam, conformationemque ve in sæpe scribendo perfici constanter affirmavit, exercitationibus se ROGERUS ASCHAMUS sæpe m que exercuit; et natura habilis, artis præcept potens, rerum cognitione excultus, CICERONIS tione adjutus, usu et quotidiana aliquid scribend citatione corroboratus, ad tantam et tam ex scribendi dicendique elegantiam, quam, si quis felicissime est adeptus, facillime pervenit. quum exercitatio stili et scribendi assiduitas commoditates habeat, tantamque laudem ab eo parens et quasi torrens omnis eloquentiæ di mereatur: atque quum ROGERUS ASCHAMUS, cuju jam mea opera suavissimis epistolis aliisque sc fruemini, hisce quinque rebus tantam scribendi s tatem assequutus fuerit, usu vero et exercita potissimum confirmaverit et quasi callum illis ob erit; vos oro, studiosi adolescentes, et si adhort locus detur vos adhortor, ut in hanc rem diu mul que incumbatis et scribendi crebritate vos sic ceatis, ut quum subito dicendum sit, ea quæ dicu simillima scriptis esse videantur. Quæ res sum admirationem, maximam laudem, sempiternam glor merebitur. Quapropter, quum neminem remor difficultas, sed alliciat facilitas, moveat dignitas, tetur utilitas, urgeat necessitas, vos iterum hor ingenui adolescentes, ut eam virtutem, quam sumi

honor, gloria, ac præclaræ laudes comitantur, vobis longo usu ac diuturna exercitatione admodum reddatis familiarem. Sic enim fiet, ut vobis atque vestris honori, reipublicæ autem et patriæ emolumento esse possitis: quæ præclara dignitatis præmia, et eximia patriæ ornamenta, ad maximum suum decus, ad reipublicæ summam utilitatem ROGERUM ASCHAMUM consequutum esse, animadvertistis.

SEVEN LETTERS

OF

GILES ASCHAM,

ROGER ASCHAM'S SON,

TO THE LORD TREASURER BURLEIGH.

(NOW FIRST PUBLISHED.)

I. FOR THE PAYMENT OF HIS PENSION.

Feb., 1581-2.

Mortuo patre, vir illustrissime, divina reginæ liberalitate, admirabili tua ope, aliqua matris meæ industria, stipendium quoddam mihi benigne concedebatur, quo facilius res ad usum vitæ necessariæ, et scientia ad cultum ingenii idonea suppeditarentur. Jam tandem, ornatissime domine, quum maxime urgeat necessitas et vehementer opprimat calamitas, hoc reginæ beneficium extra præscriptos terminos et constitutos limites et fines sibi propositos, temporis dinturnitate egreditur. Unde obversatur mihi ante oculos perinsignis quædam eademque duplicata scribendi materies, celebritas dignitatis tuæ et humanitatis amplitudo. Hinc gratulandi occasio, illinc interpellandi opportunitas, hinc antiquæ benignitatis tuæ celebrandæ grata recordatio, illinc novi beneficii obtinendi spes non exigua: hinc anteactæ vitæ subsidium, illinc futuri status propugnaculum. Sed relicta præterita tua beneficentia, supplex ad præsentem tuam confugio bonitatem, miser opem imploro, infelix invoco humanitatem: te unum quem universi colunt, te solum quem singuli admiran

tur, te hominem, quem Anglia Atlantem, regina Nestorem, Academia Mecanatem, curia senatorem agnoscit et jure optimo sibi vindicat, futurum confido et in justissima petitione subsidium unicum, et in miserrima fortuna solamen maximum. Si dignetur igitur tua amplitudo, opprimente miseria, urgente necessitate, commovente penuria, veterem reginæ liberalitatem redintegrare, ut in eadem benignitatis tuæ beneficentia, qua pater semper sublevatus, filius aliquandiu, tanquam in tutissimo diversorio in quo omnis vitæ salus sita est, possit acquiescere; ab illo ego, qui optime semper potest, et admirabiliter sæpe solet, summis precibus contendam, ut amplitudinis tuæ splendorem, cui mortalium nemo accumulate possit satisfacere, ipse velit ampliori dignitatis accessu adaugere. Tuæ amplitudinis studiosissimus ÆGIDIUS ASCHAM.

MS. Lansd. 34, p. 21.

II. THAT HIS LORDSHIP WOULD TAKE CARE THAT HER MAJESTY'S LETTERS IN HIS BEHALF MIGHT NOT FAIL.

Invitus facio, honoratissime domine, ut ullam mearum rerum curam toties tibi totius reipublicæ onus sustinenti imponam: verum quum inopia non meam vitam ad miseriam solum detrudat, sed et patris memoriam ad ignominiam præcipitet, amplitudini tuæ gratum magis et pudori meo honestius esse judicavi, in supplicando satis molestus, quam in tacendo nimis imprudens haberi. Humiliter igitur, et in summa necessitate, summis precibus bonitatem tuam (quæ si deserit, perimus) oro atque obtestor, ut literas sapienti æquitate tua approbatas et illustrissimæ reginæ justa et inviolanda auctoritate confirmandas, aut aliorum potenti gratia infringi aut Magistri collegii et Seniorum importunitate (si in re justa et honesta petitione a reginæ

« IndietroContinua »