Immagini della pagina
PDF
ePub

5

Quotque post aliis erunt in annìs,
Gratias tibi maximās Catullus
Agit, pessimus omnium poēta,

Tanto pessimus omnium poēta,
Quantō tū optimus omnium patrōnus.

CATULLUS xlix

16. A Lover of Peace

Tibullus, on his way to the wars, curses the man who first forged a sword.

Quis fuit, horrendos prīmus qui protulit ensēs? Quam ferus et vērē ferreus ille fuit!

Tum caedes hominum generī, tum proelia nāta ; Tum brevior dīrae mortis aperta via est. 5 An nihil ille miser meruit, nōs ad mala nostra Vertimus, in saevās quod dedit ille feras? Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt, Faginus adstābat cum scyphus ante dapēs. Nōn arces, non vallus erat, somnumque petebat Sēcūrus varias dux gregis inter ovēs.

ΙΟ

Tum mihi vīta foret, vigilī nec tristia nossem Arma, nec audissem corde micante tubam. Nunc ad bella trahor; etiam quis forsitan hostis Haesūra in nostrō tēla gerit latere.

15 Sed patrii servāte Larēs; aluistis et idem,

Cursarem vestrōs cum tener ante pedēs.

TIBULLUS i 10, 1–14.

17. A Woman's Desperate Deed

Livy tells this tragical story, to shew the miseries caused by the misrule of Philip, King of Macedonia. The date is about 182 B.C.

Hērodicum, principem Thessalōrum, multīs ante annis Philippus occiderat; generos quoque ēius postea interfecit; in viduitate relictae filiae, singulōs filiōs parvōs habentēs. Theoxena et Archō nōmina iis erant mulieribus. Theoxena, 5 multis petentibus, aspernāta nuptias est; Archō Poridi cuidam nupsit, et apud eum plūrēs ēnīsa partūs, parvīs admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus līberi sorōris ēducarentur, Poridi nupsit, et, tamquam omnes ipsa 10 ēnīsa foret, suum sorōrisque filiōs in eadem habebat çūrā. Postquam rēgis edictum de comprehendendis liberis eōrum, qui interfectī essent, accēpit,

ad

rem atrōcem animum adiecit, ausaque est dicere, sẽ suā manu potius omnes interfecturam, quam in 15 potestatem Philippi venirent. Poris, abōminātus mentionem tam foedi facinoris, Athēnās deportātūrum eōs ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. Proficiscuntur ab Thessalonīcā Aeniam; ibi nāvem, praeparātam ā Poride, 20 de tertia vigilia conscendunt, tamquam reditūrī Thessalonīcam; sed trãicere in Euboeam erat prōpositum. Cēterum in adversum ventum nēquiquam eōs tendentes prope terram lux oppressit; et rēgii, qui praeerant custodiae portus, lembum armātum 25

ad comprehendendam eam nāvim mīsērunt. Cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortātiōnem rēmigum nautārumque intentus erat; interdum, manūs ad caelum tendens, deōs, ut ferrent opem, 30 ōrābat. Ferox interim femina, ad multō ante praecōgitatum revolūta facinus, venēnum diluit ferrumque prōmit, et, positō in conspectu pōculō strictisque gladiis, 'Mors' inquit 'ūna vindicta est. Viae ad mortem hae sunt; qua quemque 35 animus fert, effugite superbiam rēgiam. Agite, iuvenēs meī, prīmum, qui maiores estis, capite ferrum, aut haurīte pōculum, si segnior mors iuvat.' Et hostes aderant, et auctor mortis instābat. Alii aliō lētō absumptī sēmianimēs ē 40 nāve praecipitantur. Ipsa deinde virum, comitem mortis, complexa, in mare sēsē dēiēcit. Nāve, vacua dominis, rēgii potītī sunt.

LIVY Xl 4, 2.

18. The Building of Carthage

Aeneas and his company, after a terrible storm, reach the coast of Africa. They climb a hill, from which they see the Tyrians busy in building the city of Carthage.

Corripuere viam interea, quā sēmita monstrat. Iamque ascendebant collem, qui plūrimus urbī Imminet adversasque aspectat desuper arces. Mīrātur mōlem Aeneas, māgālia quondam ; 5 Mīrātur portãs, strepitumque, et strata viārum Instant ardentes Tyrii pars ducere mūrōs

Mōlirique arcem et manibus subvolvere saxa,
Pars optāre locum tectō et concludere sulcō.
Hic portus alii effodiunt, hic alta theātrī
Fundamenta locant alii, immānēsque columnās
Rūpibus excidunt, scaenis decora alta futūris.
Qualis apēs, aestate nova, per flōrea rūra
Exercet sub sōle labor, cum gentis adultōs
Educunt fētus, aut cum līquentia mella
Stīpant, et dulci distendunt nectare cellās,
Aut onera accipiunt venientum, aut, agmine factō,
Ignāvum fūcōs pecus à praesepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymō frāgrantia mella.
VIRGIL, Aeneid i 418-436.

ΤΟ

15

19. Drowned at Sea

Paetus was drowned at sea on the voyage to Egypt. His death was due to his wish to make money.

Ergō sollicitae tū causa, pecunia, vitae es!
Per te immātūrum mortis adīmus iter.
Tū vitiis hominum crūdēlia pābula praebēs;
Sēmina cūrārum de capite orta tuō.

Tu Paetum, ad Phariōs tendentem lintea portus, 5
Obruis insanō terque quaterque mari.

Nam, dum te sequitur, prīmō miser excidit aevō,
Et nova longinquis piscibus esca natat;
Et mäter non iusta piae dare debita terrae,
Nec pote cognätös inter humāre rogōs;

D. S. L.

2

10

Sed tua nunc volucres adstant super ossa marīnae; Nunc tibi pro tumulō Carpathium omne mare

est.

Infelix Aquilō, raptae timor Orithyiae,

Quae spolia ex illo tanta fuere tibi? 15 Aut quidnam fracta gaudēs, Neptūne, carīnā ? Portabat sanctos alveus ille virōs.

Paete, quid aetatem numerās? Quid căra natantī Mater in ōre tibi est? Nōn habet unda deōs.

PROPERTIUS iv 7, 1-18.

20.

A Woman's Brave Deed

Pliny remarks that courageous actions, if performed by obscure persons, do not gain their due reward of fame.

Quam multum interest, à quo quidque fiat! Eadem enim facta, claritāte vel obscuritate facientium, aut tolluntur altissimē aut humillime deprimuntur. Nāvigābam per Lārium nostrum, 5 cum senior amīcus ostendit mihi villam atque etiam cubiculum, quod in lacum prōminet; 'Ex hōc' inquit aliquando municeps nostra cum marīto se praecipitavit.' Causam requīsīvi. Marītus ex diutino morbo ulceribus putrescebat; uxor, Io ut inspiceret, exegit; neque enim quemquam fidēlius indicaturum, possetne sānārī. Vidit, despērāvit; hortäta est ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immō et exemplum et necessitas, fuit. Nam sē cum marīto ligavit abiēcitque in lacum. Quod

[ocr errors]
« IndietroContinua »