Multa in eo et dexteritas et hūmānitās vīsa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut 25 ad cētera egregium, ita à cōmitāte, quae sine luxuria esset, nōn āversum. LIVY Xxxvii 7, 8. 52. The Ghost of Creusa At the sack of Troy, Aeneas was seeking frantically through the city for his lost wife, Creusa, when her ghost appeared and foretold his voyage to Italy. Quaerenti et tectis urbis sine fine furentī Infēlix simulacrum atque ipsius umbra Creūsae Tum sic adfārī et cūrās hīs dēmere dictis: Fās aut ille sinit superī regnātor Olympi. 5 ΙΟ Et terram Hesperiam veniēs, ubi Lýdius arva D. 8. L. 4 Iamque vale, et nātī servā communis amōrem.' Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 20 Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter cōnātus ibi collò dare bracchia circum; Ter, frustra comprensa, manus effugit imagō, Pār levibus ventis volucrique simillima somnō. VIRGIL, Aeneid i 771-794. 53. A Brother's Grave The brother of Catullus died in Asia Minor; and Catullus visited his grave later and made offerings there. Multas per gentes et multa per aequora vectus, Adveniō has miseras, frater, ad inferias, Ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis, Et mūtam nequiquam alloquerer cinerem, 5 Quandoquidem Fortūna mihi tēte abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi! Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum IO Tradita sunt, tristes munera ad inferiāṣ, Accipe, fraternō multum mānantia flētu, Atque in perpetuum, frater, avē atque vale! CATULLUS ci. 54. Fame as a Motive The hope of future fame is the spur to virtuous action and future fame depends mainly upon written records. This passage occurs in Cicero's defence of the poet Archias: see no. 13. Nullam virtus aliam mercedem labōrum periculōrumque desiderat praeter hanc laudis et glōriae; quã quidem dētractā, iūdicēs, quid est quod in hōc tam exiguo vitae curriculō tantīs nōs in labōribus exerceamus? Certe si nihil animus praesentiret 5 in posterum, et, sī, quibus regiōnibus vītae spatium circumscriptum est, eisdem omnēs cōgitātiōnēs termināret suās, nec tantīs sē laboribus frangeret, neque tot cūrīs vigiliisque angeretur, nec totiens de ipsā vītā dīmicāret. Nunc insidet quaedam in 10 optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nōminis nostrī, sed cum omni posteritāte adaequandam. An vērō tam parvī animī videāmur 15 esse omnes, qui in rē publică atque in his vitae periculis laboribusque versämur, ut, cum usque ad extrēmum spatium nullum tranquillum neque ōtiōsum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitrēmur ? An statuas et 20 imaginēs, nōn animōrum simulacra sed corporum, studiōsē multī summī hominēs reliquerunt, consiliōrum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multō malle dēbēmus, summis ingeniis expressam et polītam ? CICERO, Pro Archia 28-30. 25 55. Riches and Poetry Martial says that he should try to compose some immortal work, if his friend would give him ease and wealth, such as Maecenas gave to Horace and Virgil. Saepe mihi dicis, Lūci carissime Iūlī, 'Scribe aliquid magnum; dēsidiōsus homo es.' Ōtia dā nōbīs, sed qualia fecerat ōlim Maecenas Flaccō Vergiliōque suō; 5 Condere victūrās temptem per saecula cūrās, In sterilēs nolunt campōs iuga ferre iuvenci: 56. The Romans besiege Phocaea Phocaea, an ancient Greek colony in Asia Minor and the mother-city of Marseilles, made a desperate resistance against a Roman fleet, during the war with Antiochus B.C. 190. Hōs portus tūtissimos cum occupasset Rōmāna classis, priusquam aut scālīs aut operibus moenia aggrederetur, mittendōs censuit praetor, qui principum magistratuumque animōs temptārent. 5 Postquam obstinātōs vīdit, duobus simul locis oppugnare est adortus. Altera pars infrequens aedificiis erat; templa deûm aliquantum tenebant locī; ea prius, ariete admōtō, quatere mūrōs turresque coepit; dein, cum eo multitudo occur10 reret ad defendendum, altera quoque parte The Romans besiege Phocaea 53 admōtus ariēs; et iam utrimque sternēbantur mūrī. Ad quōrum cāsum cum impetum Romānī militēs per ipsam strāgem ruinārum facerent, aliī scālīs etiam ascensum in mūros temptarent, adeo obstinātē restitēre oppidānī, ut facile appārēret, 15 plūs in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse. Coactus ergo periculo militum, praetor receptui canī iussit, nē obiceret incautos furentibus desperatiōne ac rabie. Diremptō proeliō, nē tum quidem ad quietem versi, sed undique omnes ad 20 munienda et obmōlienda, quae ruīnīs strāta erant, concurrerunt. Huic operī intentīs supervenit Antōnius a praetōre missus, qui, castīgātā pertināciā eōrum, māiōrem cūram Rōmānīs quam illīs ostenderet esse, nē in perniciem urbis pugnārētur ; 25 sī absistere furōre vellent, potestatem iīs darī eadem condiciōne, qua prius Līviī in fidem vēnissent, sẽ trädendi. Haec cum audissent, quinque dierum spatio ad dēlīberandum sumptō, temptātā interim spē auxiliī ab Antiochō, post- 30 quam lēgātī, missī ad rēgem, nihil in eō esse praesidii retulerant, tum portās aperuērunt, pactī, në quid hostile paterentur. LIVY Xxxvii 32. 57. The Teaching of Homer Horace declares that the Iliad and the Odyssey teach better lessons than all the philosophers. Trōiāni belli scriptorem, Maxime Lollī, Dum tūdēclāmās Rōmae, Praeneste relēgi; |