91. A Father's Grave Aeneas returns to Sicily from Africa. Exactly a year has elapsed since he buried his father, Anchises, in Sicily; and he decides to celebrate the day with games. Postera cum prīmō stellās oriente fugârat Semper honōrātum (sic, di, voluistis) habēbō. Adsumus, et portus dēlātī intramus amīcōs. VIRGIL, Aeneid v 42-60. 5 ΙΟ 15 92. The Death of Hannibal At the end of his life Hannibal was an exile living at the court of Prusias, king of Bithynia. After defeating Antiochus, the Romans sent Flamininus to require the surrender of their inveterate foe; and Hannibal took poison (B.c. 183). Milites extemplo ad domum Hannibalis custōdiendam missi sunt. Semper talem exitum vītae suae Hannibal prospexerat animō, et Rōmānōrum inexpiābile odium in sẽ cernens, et fidēī 5 rēgum nihil sānē frētus; Prūsiae vērō levitātem etiam expertus erat; Flāminīni quoque adventum velut fātālem sibi horruerat. Ad omnia undique infesta, ut iter semper aliquod praeparātum fugae haberet, septem exitūs ē domō fecerat, et ex eis Io quosdam occultōs, nē custōdia saepīrentur. Sed grave imperium rēgum nihil inexplōrātum, quod vestīgārī volunt, efficit. Tōtius circuitum domūs ita custōdiis complexī sunt, ut nēmō inde ēlābī posset. Hannibal, postquam est nuntiatum, 15 militēs rēgiōs in vestibulō esse, postīcō fugere cōnātus, ut id quoque occursū militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiīs dispositīs esse, venēnum, quod multō ante praeparātum ad tālēs habēbat cāsūs, poposcit. Līberēmus' inquit 20 'diuturna cūrā populum Rōmānum, quandō mortem senis expectāre longum censent. Nec magnam nec memorabilem ex inermi prōditōque Flāminīnus victoriam feret. Mōrēs quidem populī Rōmānī quantum mūtāverint, vel hic dies argumentō erit. Hōrum patres Pyrrhō rēgī, hostī armātō, exercitum 25 in Italia habentī, ut ā venēnō cavēret, praedixērunt ; hī lēgātum consulārem, qui auctor esset Prūsiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.' Exsecrātus deinde in caput regnumque Prūsiae, et hospitālēs deōs violātae ab eō fidēī testēs invocans, 30 pōculum exhausit. Hic vitae exitus fuit Hannibalis. LIVY xxxix 51, 3. 93. The Noisy Schoolmaster Schools in Rome began work at a very early hour; and Martial complains that his sleep is ruined by the noise this schoolmaster makes. Quid tibi nobiscum est, lūdī scelerate magister, Invīsum puerīs virginibusque caput? Nondum cristātī rūpēre silentia gallī; Murmure iam saevõ verberibusque tonas. Tam grave percussis incudibus aera resultant, Causidico medium cum faber aptat equum ; Mītior in magnō clāmor furit amphitheātrō, Vincenti parmae cum sua turba favet. Vīcīnī somnum nōn tōtā nocte rogamus; Nam vigilare leve est, pervigilare grave est. Discipulos dimitte tuōs. Vis, garrule, quantum Accipis ut clāmēs, accipere ut taceās? MARTIAL ix 68. 5 ΤΟ 94. A Haunted House Erat Athenis domus spatiōsa sed infamis. Per silentium noctis strepitus vinculōrum, longius prīmō, deinde ē proximo reddēbātur. Mox ap ́pārēbat īdōlon, senex maciē et squalōre confectus; 5 cruribus compedēs, manibus catēnās gerebat quatiēbatque. Inde inhabitantibus tristes dīraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et, crescente formīdine, mors sequēbātur. Dēserta inde et damnāta sōlitūdine domus tōtaque illī to monstro relicta. Venit Athēnās philosophus Athēnodōrus, legit titulum, audītōque pretiō, quia suspecta vīlitās, percunctātus, omnia docētur, ac nihilō minus, immō tantō magis, conducit. Ubi coepit advesperascere, iubet sternī sibi in prīmā 15 domūs parte, poscit pugillārēs, stilum, lūmen; ad scribendum animum, oculos, manum intendit, nē vacua mens audīta simulacra fingeret. Initiō, quale ubique, silentium noctis; dein concuti ferrum, vincula movērī; ille non tollere oculos, 20 nōn remittere stilum; tum crebrescere fragor, adventāre et iam ut in līmine, iam ut intrā līmen, audīrī. Respicit; videt agnoscitque narrātam sibi effigiem. Stabat, innuēbatque digitō, similis vocanti; hic contrā, ut paulum expectaret, manū 25 significat, rursusque cērīs et stilō incumbit; illa scribentis capiti catēnīs insonābat; respicit rursus idem quod prius innuentem, nec morātus tollit lūmen et sequitur. Ībat illa lentō gradū, quasi gravis vinculis; postquam deflexit in aream domūs, repente dilapsa deserit comitem; desertus herbās 30 et folia concerpta signum loco pōnit. Posterō die adit magistrātūs, monet ut illum locum effodi iubeant. Inveniuntur ossa inserta catēnīs; collecta publicē sepeliuntur. Domus posteā rīte conditīs mānibus caruit. Ovid, in his exile by the Danube, finds consolation in his poetry and in his fame as a poet. Ergo quod vivō, dūrisque labōribus obstō, Nec me sollicitae taedia lūcis habent, Grātia, Mūsa, tibī. Nam tū sōlācia praebēs, Tū curae requiēs, tū medicīna venīs; 35 Tū dux et comes es; tū nōs abducis ab Histrō, 5 Tū mihi, quod rārum est, vīvō sublime dedistī Ullum de nostris dente momordit opus. Dicor, et in tōtō plūrimus orbe legor. Si quid habent igitur vātum praesāgia vērī, 15 |