Immagini della pagina
PDF
ePub

PHÆDRI

AUGUSTI LIBERTI

FABULARUM ESOPIARUM

LIBRI QUINQUE,

QUIBUS ACCEDUNT FABULE NOVÆ EX CODICE PEROTTINO.

EDITIO NOVA

EX OPTIMIS EXEMPLARIBUS EMENDATA
ET SCHEMATIBUS ILLUSTRATA.

Multa sunt quæ nonnisi ope monumentorum possunt
intelligi, alia vero sine hujusmodi auxilio imperfecte ca-
piuntur. Descriptio enim, quantumvis accurata, quantum-
vis minutatim explanans omnia, rarissime eamdem potest
notitiam parere quam imago ipsa rerum, ipsis rebus præ-
sentibus depicta vel expressa.

BERNARD DE MONTFAUCON.·

-

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

KF 20885

HARVARD UNIVERSITY LIBRARY OCT 24 1952

050×120

[ocr errors][graphic][merged small][merged small]

LARORUM virorum facta moresque posteris tradere antiquitus usitatum, ait Cornelius Tacitus. Hæc tamen consuetudo jam Phædri temporibus obsolevisse videtur; nam fere apud omnes coætaneos, aut idem de illo silentium, aut eumdem neglectum reperias. Multi omisere; qui vero meminere, nihil præter tanti viri memoriam nobis tradiderunt. Quare sibi ipsi facem præferat Phædrus, ac suæ sibi vitæ scriptor sit et testis.

In Thracia natus est, anno Urbis conditæ DCXCIV, ante Christum LX, quo C. Octavius, Augusti pater, ex prætura Macedoniam sortitus, provinciam clarissima lenitatis et innocentiæ fama administravit.

Si Thucydidi credimus, nihil, illis temporibus, Thracibus crudelius fuit, efferacius nihil.

Nec tamen hæc tanta suorum feritas et barbaries multum obfuit Phædro ad præclaram artium cognitionem contendenti. Imo profuit et ipsa servitus; nempe, quum in Augusti domum, fortunæ litterarumque sedem, venisset, ibique leporem ingenii morumque elegantiam perfecisset, a domino manumissus est, et numero illustrium hujus ætatis scriptorum positus ac quasi inscriptus.

Non ideo defuere qui contumeliis pristinæque conditionis exprobratione Phædrum afficere tentarent, ut probant frequentes illius querelæ. Hos inter fuit ei infensissimus Sejanus, penes quem tum temporis summa erat auctoritas. De quo Phædrus in Prologo libri tertii:

Quod si accusator alius Sejano foret,
Si testis alius, judex alius denique,
Dignum faterer esse me tantis mais,
Nec his dolorem deliuirem remediis.

Quamquam sævis Sejani accusationibus exagitatus, amicos tamen nactus est studiorum suorum fautores, inter quos Particulonem, Philetum et Eutychum, quibus fabularum tres libros dicavit.

Nihil de Phædri morte certum habemus, qui tamen obiisse videtur circa finem Tiberii aut Caii Caligulæ initium, et ad extremam ætatem pervenisse, ut ex multis ipsius scriptorum locis corstat, quibus de senectute sua conqueritur.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

J. PHEDRI

FABULARUM

LIBER PRIMUS.

« IndietroContinua »