Nine orations of Cicero: with introduction, notes, and vocabulary

Copertina anteriore
American Book Company, 1906 - 541 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 189 - Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quod respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse et sine doctrina naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et graves exstitisse fateor : etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc...
Pagina 191 - Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare; poe'tam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poe'tas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Pagina 190 - Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum ; at haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Pagina 193 - In caelum huius 5 proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.
Pagina 183 - Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum ; et, quasi cognatione quadam, inter se continentur.
Pagina 226 - Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nee fortuna tua majus, quam ut possis, nee natura melius, quam 5 ut velis servare quam plurimos.
Pagina 188 - Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum...
Pagina 195 - Neque enim est hoc dissimulandum, — quod obscurari non potest, — sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur.

Informazioni bibliografiche