Immagini della pagina
PDF
ePub

pente, quibus cenfus equefter erat, equi publici non erant adfignati, confilio prius inter fefe habito, fenatum adeunt; factaque dicendi poteftate, equis fe fuis ftipendia facturos promittunt. Quibus quum ampliffimis verbis gratiae ab fenatu actae effent, famaque ea forum atque urbem pervafiffet, fubito ad curiam concurfus fit plebis. Pedeftris ordinis fe,” ajunt, "nunc effe, ope"ramque reipublicae extra ordinem polliceri, "feu Vejos, feu quo alio ducere velint. Si Vejos ducti fint," negant, "fe inde prius, quam

[ocr errors]
[ocr errors]

capta urbe hoftium, redituros effe." Tum vero jam fuperfundenti fe laetitiae vix temperatum eft. Non enim, ficut equites, dato magiftratibus negotio, laudari juffi; neque aut in curiam vocati, quibus refponfum daretur, aut limine curiae continebatur fenatus: fed pro fe quifque ex fuperiore loco ad multitudinem, in comitio ftantem, voce manibufque fignificare publicam laetitiam. Beatam urbem Romanam, & invictam, & aeternam illa concordia dicere: laudare equites, laudare plebem, diem ipfum laudibus ferre: victam effe fateri comitatem benignitatemque fenatus. Certatim Patribus plebique manare gaudio lacrimae; donec, revocatis in curiam Patribus, fenatufconfultum factum eft, "Ut tribuni militares, concione advocata, peditibus equitibufque gratias agerent: memorem pietatis eorum.

[ocr errors]

C

[ocr errors]

66

erga patriam dicerent fenatum fore. Placere autem, omnibus his voluntariam extra ordi"nem profeffis militiam aera procedere." Et equiti certus numerus aeris eft adfignatus. Tum primum equis merere equites coeperunt. Voluntarius ductus exercitus Vejos non amiffa modo reftituit opera, fed nova etiam inftituit. Ab urbe commeatus intentiore, quam antea, fubvehi cura; ne quid tam bene merito exercitui ad ufum deeffet.

VIII. Infequens annus tribunos militum confulari poteftate habuit C. Servilium Ahalam tertium, Q. Servilium, L. Virginium, Q. Sulpicium, A. Manlium iterum, M'. Sergium iterum. His tribunis, dum cura omnium in Vejens bellum intenta eft, neglectum Anxuri praefidium vacationibus militum, & Volfcos mercatores vulgo receptando, proditis repente portarum cuftodibus, obpreffum eft. Minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros vicinafque urbes negotiabantur. Nec Vejis melius. gefta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat. Nam & duces Romani plus. inter fe irarum, quam adverfus hoftes animi, habuerunt: & auctum eft bellum adventu repentino Capenatium atque Falifcorum. Hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Vejis, bello quoque Romano fe proximos fore

credentes; Falifci propria etiam cauffa infefti, quod Fidenati bello fe jam antea inmifcuerant, per legatos ultro citroque miffos jurejurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Vejos acceffere. Forte ea regione, qua M'. Sergius tribunus militum praeerat, caftra adorti funt, ingentemque terrorem intulere; quia Etruriam omnem excitam fedibus magna mole adeffe Romani crediderant. Eadem opinio Vejentes in urbe concitavit. Ita ancipiti proelio caftra Romana obpugnabantur; concurfantefque, quum huc atque illuc figna transferrent, nec Vejentem fatis cohibere intra munitiones, nec fuis munimentis arcere vim, ac tueri fe ab exteriore poterant hofte. Una fpes erat, fi ex majoribus caftris fubveniretur, ut diverfae legiones, aliae adverfus Capenatem ac Falifcum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent. Sed caftris praeerat Virginius, privatim Sergio invifus infeftufque. Is, quum pleraque caftella obpugnata, fuperatas munitiones, utrimque invehi hoftem nunciaretur, in armis milites tenuit: fi opus foret auxilio, collegam dictitans ad fe miffurum. Hujus adrogantiam pertinacia alterius aequabat; qui, ne quam opem ab inimico videretur petiffe, vinci ab hofte, quam vincere per civem, maluit. Diu in medio caefi milites; poftremo, defertis munitionibus, perpauci in majora caftra, pars maxi

ma atque ipfe Sergius Romam pertenderunt. Ubi quum omnem culpam in collegam inclinaret, adciri Virginium ex caftris, interea praeeffe legatos placuit. Acta deinde in fenatu res eft, certatumque inter collegas maledictis. Pauci reipublicae, huic atque illi, ut quofque ftudium privatim aut gratia occupaverunt, adfunt.

IX. Primores Patrum, five culpa five infelicitate imperatorum tam ignominiofa clades accepta effet, cenfuere, "Non exfpectandum justum

tempus comitiorum, fed extemplo novos tri"bunos militum creandos effe, qui Kalendis "Octobribus magiftratum occiperent." In quam fententiam quum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere. At enimvero Sergius Virginiufque, propter quos poenitere magiftratuum ejus anni fenatum adparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere fenatuf confulto: negare, fe ante Idus Decembres, follemnem incundis magiftratibus diem, honore abituros effe. Inter haec tribuni plebis, quum in concordia hominum fecundifque rebus civitatis inviti filentium tenuiffent, feroces repente minari tribunis militum, nifi in auctoritate fenatus effent, fe in vincula eos duci juffuros effe. Tum C. Servilius Ahala tribunus militum: "Quod "ad vos adtinet, tribuni plebis, minasque vef"tras, nae ego libenter experirer, quam non

plus in his juris, quam in vobis animi, effet. Sed nefas eft tendere adverfus auctoritatem fe66 natus. Proinde & vos definite inter noftra "certamina locum injuriae quaerere: & collegae aut facient, quod cenfet fenatus, aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo di

66

[ocr errors]
[ocr errors]

cam, qui eos abire magiftratu cogat." Quum omnium adfenfu comprobata oratio effet, gauderentque Patres, fine tribuniciae poteftatis terriculis inventam effe aliam vim majorem ad coërcendos magiftratus; victi confenfu omnium comitia tribunorum militum habuere, qui Kalendis Octobribus magiftratum occiperent: feque ante eam diem magiftratu abdicavere.

X. L. Valerio Potito quartum, M. Furio Camillo iterum, M'. Aemilio Mamercino tertium, Cn. Cornelio Coffo iterum, K. Fabio Ambufto, L. Julio Julo, tribunis militum confulari poteftate, multa domi militiaeque gefta. Nam & bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Vejos, & ad Capenam, & ad Falerios, & in Volfcis, ut Anxur ab hoftibus recuperaretur: & Romae fimul delectu, fimul tributo conferendo, laboratum eft: & de tribunis plebei cooptandis contentio fuit: & haud parvum motum duo judicia eorum, qui paullo ante confulari poteftate fuerant, excivere. Omnium primum tribunis militum fuit, delectum haberi; nec juniores modo

« IndietroContinua »