Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

proelium, & ire armatum ante prima figna. "Ecquis fequeretur eorum, qui modo ducturi fuerint; in caftris feroces, in acie pavidi?” Vera audiebant. Itaque tantos pudor ftimulos admovit, ut ruerent in hoftium tela, alienatis a memoria periculi animis. Hic primo inpetus prope vecors turbavit hoftes: eques deinde emiffus turbatos avertit. Ipfe dictator, poftquam labantem una parte vidit aciem, figna in laevum cornu confert, quo turbam hoftium congregari cernebat; & iis, qui in monte erant, fignum, quod convenerat, dedit. Ubi inde quoque novus clamor ortus, & tendere obliquo monte ad caftra Gallorum vifi funt; tum metu, ne excluderentur, omiffa pugna eft, curfuque effufo ad caftra ferebantur. Ubi Ubi quum obcurriffet eis M. Valerius, magifter equitum, (qui, profligato dextro cornu, obequitabat hoftium munimentis) ad montes filvafque vertunt fugam: plurimique ibi a fallaci equitum fpecie agafonibufque excepti funt: & eorum, quos pavor pertulerat in filvas, atrox caedes poft fedatum proelium fuit. Nec alius poft M. Furium, quam C. Sulpicius, juftiorem de Gallis egit triumphum. Auri quoque ex Gallicis fpoliis fatis magnum pondus, faxo quadrato feptum, in Capitolio facravit. Eodem anno & a confulibus vario eventu bellatum. Nam Hernici a C. Plautio devicti fubactique funt.

Fabius collega ejus incaute atque inconfulte adverfus Tarquinienfes pugnavit: nec in acie tantum ibi cladis acceptum, quam quod trecentos feptem milites Romanos captos Tarquinienfes inmolarunt. Qua foeditate fupplicii aliquanto ignominia populi Romani infignitior fuit. Acceffit ad eam cladem & vaftatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde, incurfione repentina fecerunt. Eodem anno duae tribus, Pomptina & Publilia, additae. Ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti: & de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis, auctoribus Patribus, tum primum ad populum latum eft: eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas & conciliabula obire foliti erant, compreffam credebant.

XVI. Haud aeque laeta Patribus infequenti anno, C. Marcio, Cn. Manlio confulibus, de unciario foenore a M. Duilio, L. Maenio tribunis plebis rogatio eft perlata: & plebs aliquanto eam cupidius fcivit accepitque. Ad bella nova, priore anno destinata, Falifci quoque hoftes exorti, duplici crimine: quod & cum Tarquinienfibus juventus eorum militaverat; & eos, qui Falerios perfugerant, quum male pugnatum eft, repetentibus fecialibus Romanis non reddiderant. Ea provincia Cn. Manlio obvenit: Marcius exercitum in agrum Privernatem, integrum pace lon

[ocr errors]

ginqua, induxit: militemque praeda inplevit. Ad copiam rerum addidit munificentiam, quod, nihil in publicum fecernendo, augenti rem privatam militi favit. Privernates quum ante moenia fua caftris permunitis confediffent; vocatis ad concionem militibus, "Caftra nunc," inquit, "vobis hoftium, urbemque praedae do, fi "mihi pollicemini, vos fortiter in acie operam "navaturos, nec praedae magis, quam pug"nae, paratos effe." Signum pofcunt ingenti clamore: celfique & fpe haud dubia feroces in proelium vadunt. Ibi ante figna Sex. Tullius, de quo ante dictum eft, exclamat: " Adfpice, "imperator," inquit, "quemadmodum exerci"tus tuus tibi promiffa praeftet:" piloque pofito, ftricto gladio in hoftem inpetum facit. Sequuntur Tullium antefignani omnes, primoque inpetu avertere hoftem: fufum inde ad oppidum perfecuti, quum jam fcalas moenibus admoverent, in deditionem urbem acceperunt. Triumphus de Privernatibus actus. Ab altero confule nihil memorabile geftum: nifi quod legem, novo exemplo ad Sutrium in caftris tributim de vicefima eorum, qui manumitterentur, tulit. Patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerario additum effet, auctores fuerunt. Ceterum tribuni plebis, non tam lege, quam exemplo, moti, ne quis poftea populum fevocaret, capite fanxe

runt. Nihil enim non per milites, juratos in confulis verba, quamvis perniciofum populo, fi id liceret, ferri poffe. Eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popillio Laenate fua lege decem millibus aeris eft damnatus, quod mille jugerum agri cum filio poffideret, emancipandoque filium fraudem legi feciffet.

XVII. Novi confules inde, M. Fabius Ambuftus fecundum & M. Popillius Laenas fecundum, duo bella habuere. Facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas geffit: qui, hofte in urbem compulfo, agros vaftavit. Falifci Tarquinienfefque alterum confulem prima pugna fuderunt. Inde terror maximus fuit, quod facerdotes eorum, facibus ardentibus anguibufque praelatis, inceffu furiali militem Romanum infueta turbaverunt fpecie: & tunc quidem velut lymphati & adtoniti munimentis fuis trepido agmine inciderunt; deinde, ubi conful legatique, ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor; & in ea ipfa, quae fugerant, velut caeci ruebant. Difcuffo itaque vano adparatu hoftium, quum in ipfos armatos fe intuliffent, averterunt totam aciem caftrifque etiam eo die potiti, praeda ingenti parta, victores reverterunt, militaribus jocis quum adparatum hoftium, tum fuum increpantes pavorem. Concitatur deinde omne nomen Etruf

cum, &, Tarquinienfibus Falifcifque ducibus, ad Salinas perveniunt. Adverfus eum terrorem dictator C. Marcius Rutilus primus de plebe dictus, magiftrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. Id vero Patribus indignum videri, etiam dictaturam jam in promifcuo effe: omnique ope inpediebant, ne quid dictatori ad id bellum decerneretur, parareturve. Eo promtius cuncta, ferente dictatore, populus juffit. Profectus ab urbe, utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama hoftium ducebat, trajecto, multos populatores agrorum vagos palantes obpreffit. Caftra quoque, necopinato adgreffus, cepit. Et, octo millibus hoftium captis, ceteris aut caefis, aut ex agro Romano fugatis, fine auctoritate Patrum, populi juffu, triumphavit. Quia nec per dictatorem plebejum, nec per confulem, comitia confularia haberi volebant, & alter conful Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit. Interreges deinceps Q. Servilius Ahala, M. Fabius, Cn. Manlius, C. Fabius, C. Sulpicius, L. Aemilius, Q. Servilius, M. Fabius Ambuftus. In fecundo interregno orta contentio eft, quod duo patricii confules creabantur: intercedentibufque tribunis, interrex Fabius ajebat, "in duodecim "tabulis legem effe, ut, quodcumque poftremum "populus juffiffet, id jus ratumque effet; juffum "populi & fuffragia effe." Quum intercedendo

« IndietroContinua »