Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

“ne nos in amicitiam accipiamur: fed ut vetuf"tate & gradu honoris nos praeftent. Neque "enim foedere Samnitium, ne qua nova jungere"tis foedera, cautum eft. Fuit quidem apud vos femper fatis jufta cauffa amicitiae, velle eum "vobis amicum effe, qui vos adpeteret. Campani, etfi fortuna praefens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate, ulli populo praeterquam vobis cedentes, "haud parva (ut abitror) acceffio bonis rebus "veftris in amicitiam venimus veftram. Aequis Volfcifque, aeternis hoftibus hujus urbis, quan

66

[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]

documque fe moverint, ab tergo erimus: &,

quod vos pro falute noftra priores feceritis, id "nos pro imperio veftro & gloria femper facie66 mus. Subactis iis gentibus, quae inter nos vof

que funt, quod propediem futurum fpondet & "virtus & fortuna veftra, continens inperium uf<< que ad nos habebitis. Acerbum ac miferum "eft, quod fateri nos fortuna noftra cogit. Eo "ventum eft, Patres confcripti, ut aut amicorum, "aut inimicorum Campani fimus. Si defenditis, "veftri fi deferitis, Samnitium erimus. Capuam

[ocr errors]

ergo & Campaniam omnem veftris an Samni"tium viribus accedere malitis, deliberate. Om"nibus quidem, Romani, veftram mifericordiam, veftrumque auxilium aequum eft patere; iis "tamen maxime, qui, eam inplorantibus aliis aux

[ocr errors]
[ocr errors]

"ilium dum fupra vires fuas praeftant, omnes ipfi in hanc neceffitatem venerunt. Quamquam "pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis,

[ocr errors]
[ocr errors]

quum videremus finitimum populum nefario "latrocinio Samnitium peti; &, ubi conflagraffent "Sidicini, ad nos trajecturum illud incendium "effe. Nec enim nunc, quia dolent injuriam acceptam Samnites, fed quia gaudent oblatam fibi "effe cauffam, obpugnatum nos veniunt. An, fi "ultio irae haec, & non occafio cupiditatis ex"plendae effet, parum fuit, quod femel in Sidi"cino agro, iterum in Campania ipfa legiones "noftras cecidere? Quae eft ifta tam infesta ira, quam per duas acies fufus fanguis explere non potuerit? Adde huc populationem agrorum, "praedas hominum atque pecudum actas, incen"dia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique "vaftata. Hifcine ira expleri non potuit? Sed

[ocr errors]
[ocr errors]

cupiditas explenda eft. Ea ad obpugnandam "Capuam rapit. Aut delere urbem pulcherri

66

mam, aut ipfi poffidere volunt. Sed vos potius, "Romani, beneficio veftro occupate eam, quam "illos habere per maleficium finatis. Non loquor "apud recufantem jufta bella populum; fed ta"men, fi oftenderitis auxilia veftra; ne bello qui"dem arbitror vobis opus fore. Ufque ad nos con"temtus Samnitium pervenit, fupra non efcendit. Itaque umbra veftri auxilii, Romani, tegi poffu

66

[ocr errors]

“mus: quidquid deinde habuerimus, quidquid ipfi fuerimus, veftrum id omne exiftimaturi. Vobis "arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur: conditorum, parentum, Deorum "inmortalium numero nobis eritis. Nulla colo"nia veftra erit, quae nos obfequio erga vos fideque fuperet. Adnuite, Patres confcripti, nu"tum numenque veftrum invictum Campanis, & jubete fperare, incolumem Capuam futuram. Qua frequentia omnium generum multitudinis profequente creditis nos illinc profectos? quam " omnia votorum lacrimarumque plena reliquiffe? "in qua nunc exfpectatione fenatum populum"que Campanum, conjuges, liberofque noftros "effe? Stare omnem multitudinem ad portas, "viam hinc ferentem profpectantes, certum ha

66

66

beo, quid illis nos, Patres confcripti, follicitis "ac pendentibus animi renunciare jubeatis. "Alterum refponfum falutem, victoriam, lucem, "ac libertatem; alterum ominari horreo, quae fe"rat. Proinde ut aut de veftris futuris fociis atque amicis, aut nufquam ullis futuris nobis, confulite."

66

XXXI. Submotis deinde legatis, quum confultus fenatus effet, etfi magnae parti urbs maxima opulentiffimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur; tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, refponditque ita ex auctori

tate fenatus conful: "Auxilio vos, Campani,

[ocr errors]

66

dignos cenfet fenatus: fed ita vobifcum amici“tiam institui par eft, ne qua vetuftior amicitia "ac focietas violetur. Samnites nobifcum foe"dere juncti funt. Itaque arma, Deos prius, quam homines, violatura, adverfus Samnites "vobis negamus. Legatos, ficut fas jufque eft, "ad focios atque amicos precatum mittemus, "ne qua vobis vis fiat." Ad ea princeps legationis, (fic enim domo mandatum adtulerant)

Quandoquidem," inquit, " noftra tueri adver"fus vim atque injuriam jufta vi non vultis, "veftra certe defendetis. Itaque populum Cam

[ocr errors]

panum, urbemque Capuam, agros, delubra “Deûm, divina humanaque omnia in veftram, "Patres confcripti, populique Romani ditionem "dedimus; quidquid deinde patiemur, dediti"cii veftri paffuri." Sub haec dicta omnes, manus ad confules tendentes, pleni lacrimarum in veftibulo curiae procubuerunt. Commoti Patres vice fortunarum humanarum, fi ille praepotens opibus populus, luxuria fuperbiaque clarus, a quo paullo ante auxilium finitimi petiffent, adeo infractos gereret animos, ut fe ipfe fuaque omnia poteftatis alienae faceret: tum jam fides agi vifa, deditos non prodi, nec facturum aequa Samnitium populum cenfebant, fi agrum urbemque, per deditionem factam populi Romani, obpugnarent.

66

Legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. Data mandata, "ut preces Campanorum, refponfum fenatus amicitiae Samnitium memor, "deditionem poftremo factam, Samnitibus expo"nerent. Peterent Peterent pro focietate amicitiaque, ut "dediticiis fuis parcerent: neque in eum agrum,

[ocr errors]

qui populi Romani factus effet, hostilia arma "inferrent. Si leniter agendo parum proficerent, "denunciarent Samnitibus populi Romani fenatufque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abftinerent." Haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo eft ferociter refponfum, ut non folum gefturos fe effe dicerent id bellum, fed magiftratus eorum e curia egreffi, ftantibus legatis, praefectos cohortium vocarent; iifque clara voce imperarent, ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficifcerentur.

XXXII. Hac legatione Romam relata, pofitis omnium aliarum rerum curis, Patres, fecialibus ad res repetendas miffis, belloque, quia non redderentur, follemni more indicto, decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur: juffuque populi confules ambo cum duobus ab urbe exercitibus profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam caftra ponunt. Priori Valerio Samnitium legiones (eo namque omnem belli molem inclinaturam cenfe

« IndietroContinua »