Immagini della pagina
PDF
ePub

eft. Tribus duae adjectae funt, Ufentina & Falerina. Sueffa & Pontiae coloniae deductae funt. Ap. Claudius cenfor aquam perduxit: viam ftravit, quae Appia vocata eft: libertinorum filios in fenatum legit. Ideoque, quoniam is ordo videbatur inquinatus indignis, fequentis anni confules in fenatu legendo obfervaverunt, quemadmodum ante per proximos cenfores obfervatum fuerat. Res praeterea contra Apulos, Etrufcos, Umbros, Marfos, Pelignos, Aequos & Samnites, quibus foedus erat reftitutum, profpere geftas continet. Flavius fcriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forenfem factionem creatus : quae quum comitia & campum turbaret, & in iis propter nimias vires dominaretur, a 2, Fabio cenfore in quatuor tribus redacta eft, quas urbanas adpellavit. Eaque res Fabio Maximo nomen dedit. I nhoc libro mentio Alexandri Magni, qui temporibus his fuit; &, aeftimatis populi Romani viribus, quae tunc erant, colligitur, fi Alexander in Italiam trajeciffet, non tam facilem ei victoriam de populo Romano fore, quam de iis gentibus, quas ad Orientem imperio fuo fubjecerat.

PATAVINI

LIBER NONUS.

I. SEQUITUR hunc annum nobilis clade Romana

Caudina pax, T. Veturio Calvino, Sp. Poftumio confulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herennii filium, habuerunt, patre longe prudentiffimo natum, primum ipfum bellatorem ducemque. Is, ubi legati, qui ad dedendas res miffi erant, pace infecta redierunt, "Ne nihil “actum," inquit, "hac legatione cenfeatis, ex"piatum eft, quidquid ex foedere rupto irarum "in nos coeleftium fuit. Satis fcio, quibufcum

[ocr errors]

que Diis cordi fuit, fubigi nos ad neceffitatem "dedendi res, quae a nobis ex foedere repetitae "fuerant, iis non fuiffe cordi tam fuperbe ab "Romanis foederis expiationem fpretam. Quid "enim ultra fieri ad placandos Deos mitigandof

[ocr errors]

que homines potuit, quam quod nos fecimus? "Res hoftium in praeda captas, quae belli jure "noftrae videbantur, remifimus: auctores belli, "quia vivos non potuimus, perfunctos jam fato "dedidimus: bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam porta"vimus. Quid ultra tibi, Romane, quid foede

66

[ocr errors]

'ri, quid Diis arbitris foederis debeo? quem "tibi tuarum irarum, quem meorum fupplicio"rum judicem feram, neminem, neque popu"lum, neque privatum, fugio. Quod fi nihil "cum potentiore juris humani relinquitur inopi, at ego ad Deos vindices intolerandae fuperbiae "confugiam; & precabor, ut iras fuas vertant in "cos, quibus non fuae redditae res non alienae "adcumulatae fatis fint; quorum faevitiam non

mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona fequentia domini dediti"onem exfatient. Placari nequeunt, nifi hauri"endum fanguinem laniandaque vifcera noftra "praebuerimus. Juftum eft bellum, Samnites, "quibus neceffarium; & pia arma, quibus nulla "nifi in armis relinquitur fpes. Proinde, quum "rerum humanarum maximum momentum fit, quam propitiis rem, quam adverfis agant Diis,

[ocr errors]

66

pro certo habete, priora bella adverfus Deos "magis, quam homines, geffiffe; hoc, quod in"ftat, ducibus ipfis Diis gefturos."

II. Haec, non laeta magis, quam vera, vaticinatus, exercitu educto, circa Caudium caftra, quam poteft occultiffime, locat: inde ad Calatiam, ubi jam confules Romanos caftraque effe audiebat, milites decem paftorum habitu mittit: pecoraque diverfos, alium alibi, haud procul Romanis pafcere jubet praefidiis: ubi inciderint in

praedatores, ut idem omnibus fermo conftet, "le"giones Samnitium in Apulia effe, Luceriam " omnibus copiis circumfedere: nec procul abeffe, " quin vi capiant." Jam is etiam rumor ante, de industria vulgatus, venerat ad Romanos; fed fidem auxere captivi, eo maxime, quod fermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus fociis; fimul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret. Ea modo, qua irent, confultatio fuit. Duae ad Luceriam ferebant viae; altera praeter oram fuperi maris patens apertaque, fed, quanto tutior, tanto fere longior; altera per Furculas Caudinas brevior. Sed ita natus locus eft. Saltus duo alti angufti filvofique funt, montibus circa perpetuis inter fe juncti. Jacet inter eos fatis patens claufus in medio campus, herbidus aquofufque, per quem medium iter eft. Sed ante, quam venias ad eum, intrandae primae anguftiae funt: & aut eadem, qua te infinuaveris, retro via repetenda; aut, fi ire porro pergas, per alium faltum artiorem inpeditioremque evadendum. In eum campum via alia per cavam rupem, Romani, demiffo agmine, quum ad alias anguftias protinus pergerent, feptas dejectu arborum, faxorumque ingentium objacentem molem invenere. Quum fraus hoftilis adparuiffet, praefidium etiam in fummo faltu

confpicitur. Citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam. Eam quoque claufam fua obice armifque inveniunt. Siftunt inde gradum fine ullius imperio: ftuporque omnium animos, ac velut torpor quidam infolitus membra tenet: intuentesque alii alios (quum alterum quifque compotem magis mentis ac confilii ducerent) diu inmobiles filent. Deinde ubi praetoria confulum erigi videre, & expedire quofdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes, perditis rebus ac fpe omni ademta, cernebant; tamen, ne culpam malis adderent, pro fe quifque, nec hortante ullo nec imperante, ad muniendum verfi, caftra propter aquam vallo circumdant; fua ipfi opera laboremque irritum (praeterquam quod hoftes fuperbe increpabant) cum miferabili confeffione eludentes. Ad confules moestos, ne advocantes quidem in confilium, (quando nec confilio nec auxilio locus effet) fua fponte legati ac tribuni conveniunt: militefque ad praetorium verfi, opem, quam vix Dii inmortales ferre poterant, ab ducibus expofcunt.

III. Querentes magis, quam confultantes, nox obpreffit. Quum pro ingenio quifque fremerent: alius, "per obices viarum;" alius " per adver"fa montium, per filvas, qua ferri arma pote"runt, eamus. Modo ad hoftem pervenire li"ceat, quem per annos jam prope triginta vinci

« IndietroContinua »