Immagini della pagina
PDF
ePub

via, quae fublicio ponte ducit ad Janiculum. In eo clivo eas quum L. Albinius, de plebe Romana homo, confpexiffet, plauftro conjugem ac liberos vehens inter ceteram turbam, quae inutilis bello urbe excedebat: falvo etiam tum difcrimine divinarum humanarumque rerum, inreligiofum ratus, facerdotes publicos facraque populi Romani pedibus ire, ferrique; fe ac fuos in vehiculo confpici; defcendere uxorem ac pueros juffit, virgines facraque in plauftrum inpofuit; & Caere, quo iter facerdotibus erat, pervexit.

XLI. Romae interim, fatis jam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compofitis, turba feniorum, domos regreffa, adventum hoftium obftinato ad mortem animo exfpectabat. Qui eorum curules gefferant magiftratus, ut in fortunae priftinae honorumque aut virtutis infignibus morerentur, quae auguftiffima veftis eft tenfas ducentibus triumphantibusve, ea veftiti medio aedium eburneis fellis federe. Sunt, qui, M. Fabio pontifice maximo praefante carmen, devoviffe eos fe pro patria Quiritibufque Romanis, tradant. Galli, & quia interpofita nocte a contentione pugnae remiferant animos, & quod nec in acie ancipiti ufquam certaverant proelio, nec tum inpetu aut vi capiebant urbem, fine ira, fine ardore animorum ingreffi poftero die urbem patente Collina porta, in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa

Deûm arcemque, folam belli fpeciem tenentem. Inde, modico relicto praefidio, (ne quis in diffipatos ex arce aut Capitolio inpetus fieret) dilapfi ad praedam vacuis obcurfu hominum viis, pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt; pars ultima, velut ea demum intacta & referta praeda, petunt. Inde rurfus ipfa folitudine abfterriti, ne qua fraus hoftilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant: ubi eos, plebis aedificiis obferatis, patentibus atriis principum, major prope cunctatio tenebat aperta, quam claufa, invadendi. Adeo haud fecus quam venerabundi intuebantur in aedium veftibulis fedentes viros, praeter ornatum habitumque humano auguftiorem, majeftate etiam, quam vultus gravitafque oris prae fe ferebat, fimillimos Diis. Ad eos velut fimulacra verfi quum ftarent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo, barbam fuam, ut tum omnibus promiffa erat, permulcenti, fcipione eburneo in caput incuffo iram moviffe; atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in fedibus fuis trucidatos. Poft principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhauftis injici ig

nes.

XLII. Ceterum, feu non omnibus delendae urbis libido erat, feu ita placuerat principibus Gallorum, & oftentari quaedam incendia terroris cauffa, fi compelli ad deditionem caritate fedium fuarum

obfeffi poffent ; & non omnia concremari tecta, ut, quodcumque fupereffet urbis, id pignus ad flectendos hoftium animos haberent; nequaquam perinde atque in capta urbe prima die aut paffim aut late vagatus eft ignis. Romani, ex arce plenam hoftium urbem cernentes, vagofque per vias omnes curfus, quum alia atque alia parte nova aliqua clades oriretur, non mentibus folum confipere, fed ne auribus quidem atque oculis fatis conftare poterant. Quocumque clamor hoftium, mulierum puerorumque ploratus, fonitus flammae, & fragor ruentium tectorum avertiffet, paventes ad omnia, animos oraque & oculos flectebant, velut ad fpectaculum a fortuna pofiti occidentis patriae, nec ullius rerum fuarum relicti, praeterquam corporum, vindices. Tanto ante alios miferandi magis, qui umquam obfeffi funt, quod interclufi a patria obfidebantur, omnia fua cernentes in hoftium poteftate. Nec tranquillior nox diem tam foede actum excepit: lux deinde noctem inquietam infecuta eft. Nec ullum erat tempus, quod a novae femper cladis alicujus fpectaculo ceffaret. Nihil tamen, tot onerati atque obruti malis, flexerunt animos, quin, etfi omnia flammis ac ruinis aequata vidiffent, quamvis inopem parvumque, quem tenebant, collem, libertati relictum, virtute defenderent; & jam, quum eadem quotidie acciderent, velut adfueti malis, abalienaverant ab fen

fu rerum fuarum animos; arma tantum ferrumque in dextris, velut folas reliquias fpei fuae, intuen

tes.

XLIII. Galli quoque, per aliquot dies in tecta modo urbis nequidquam bello gesto, quum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil fupereffe, praeter armatos hoftes, viderent, nequidquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur; experiri ultima, & inpetum facere in arcem ftatuunt. Prima luce, figno dato multitudo omnis in foro inftruitur. Inde, clamore fublato ac teftudine facta, fubeunt. Adverfus quos Romani nihil temere nec trepide, ad omnes aditus ftationibus firmatis, qua figna ferri videbant, ea robore virorum obpofito fcandere hoftem finunt: quo fuccefferit magis in arduum, eo pelli poffe per proclive facilius rati. Medio fere clivo reftitere: atque inde ex loco fuperiore, qui prope fua fponte in hoftem inferebat, inpetu facto, ftrage ac ruina fudere Gallos: ut numquam poftea nec pars, nec univerfi tentaverint tale pugnae genus. Omiffa itaque fpe per vim atque arma fubeundi, obfidionem parant: cujus ad id tempus inmemores, &, quod in urbe fuerat, frumentum incendiis urbis abfumferant, & ex agris per ipfos dies raptum omne Vejos erat. Igitur, exercitu divifo, partim per finitimos populos praedari placuit, partim obfideri arcem; ut obfidentibus fru

mentum populatores agrorum praeberent. Proficifcentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipfa Ardeam, ubi Camillus exfulabat, duxit: qui moeftior ibi fortuna publica, quam fua, quum Diis hominibufque accufandis fenefceret, indignando mirandoque ubi illi viri effent, qui fecum Vejos Faleriofque cepiffent, qui alia bella fortius femper, quam felicius, geffiffent; repente audit, Gallorum exercitum adventare, atque de eo pavidos Ardeates confultare. Nec fecus quam divino fpiritu tactus, quum fe in mediam concionem intuliffet, abftinere fuetus ante talibus conciliis;

XLIV. "Ardeates," inquit, "veteres amici, "novi etiam cives mei, quando & veftrum bene"ficium ita tulit, & fortuna hoc egit mea, nemo "veftrum conditionis meae oblitum me huc pro"ceffiffe putet: fed res ac periculum commune

66

cogit, quod quifque poffit in re trepida praefidii, "in medium conferre. Et quando ego vobis pro "tantis veftris in me meritis gratiam referam, fi "nunc ceffavero? aut ubi ufus erit mei vobis, fi "in bello non fuerit? Hac arte in patria fteti; &, "invictus bello, in pace ab ingratis civibus pulfus "fum. Vobis autem, Ardeates, fortuna oblata "eft, & pro tantis priftinis populi Romani bene

[ocr errors]

ficiis, quanta ipfi meminiftis, (nec enim expro"branda apud memores funt) gratiae referendae,

« IndietroContinua »