Immagini della pagina
PDF
ePub

QUAE FERTUR

ORATIO QUARTA

IN

CATILINA M.

RECOGNOVIT, COMMENTARIIS INSTRUXIT,
A CICERONE ABIUDICAVIT

E. A. I. AHRENS.

COBURGI

SUMPTIBUS SINNERI MDCCCXXXII

[graphic][merged small][subsumed][subsumed]

EPISTOLA

AD C. C. P. AHRENS.

FILIUS PATRI S.

Non eram nescius, quum instituerem librum, quem ad te misi, scribere, fore, ut multis reprehendendi materiem praeberem, quibus indignum ac non ferendum videretur, quod e numero orationum Tullianarum orationem, quam inita longo usu familiaritate diu in deliciis habitam vehementer admirarentur, tollere atque illis non minus quam Ciceroni eripere ausus essem laboremque suscepissem, quem alii cum honore, qui inde pareretur, locupletiore iure sibi vindicarent. Quibus ut responderem opportune praefandi necessitatem mihi datam credidi. Ac putavi ab iis, qui eiusmodi conatus negarent omnino institui oportere, quamvis te quoque in hoc grege esse non ignorarem, facile veniam impetrari, si modo causa recte defensa satisque probata esset eversaeque opiniones illae vetustate venerabiles. Diflieilius utique is respondebitur, qui in alienam possessionem invasisse me fortasse afirmabunt. Fuerunt enim, qui prius, quam ego rem tractare scribendo coepissem, valde de veritate orationis dubitare se verbo significarent. Qua quidem sententia, quia idem mihi videbatur, ut tibi in colloquiis nostris ostendi, incredibili laetitia affectus exspectabam, ut mox ampliores afferrentur disputationes, quibus ea, quae sentirem, sine meo labore ac molestia, et,

saepe

si minus haec metuebam, sine reprehensione mea explicata viderem. Frustra vero exspectabam. Atque ita causa exstitit, cur ipse accinctus ad eum laborem conarer vindicare, quod commune mihi esse cum aliis arbitrabar. Tibi vero etsi dubium non est, quin inventae rei honorem iure meo assumam, tamen non eum me cognovisti, qui tantum mihi arregem, ut primum me venisse in hanc cogitationem contendam. Quem ego honorem libenter cuivis concessero, ut soleo, si quid neque rustice neque imperite inventum meoque labore et industria ex tenebris erutum in lucem protuli, ab aliis idem prius multoque doctius inventum semper existimare idcircoque illis potius quam mihi deferre. Neque enim video, quomodo, quae ego invenerim, multis aliis in mentem venire ab iisque eruditione et ingenio multo praestantioribus subtilius meliusque elaborari non potuerint. Itaque si laus ulla inventori parta est, cuilibet eam non moleste concedam contentus meo honori attribui, quod primus causam, in qua magnam rem agi putabam, ausus sum publice defendere. Ceterum quibus ego difficultatibus in explicanda sententia distinerer, te non fugit, qui quodam pacto mecum in hoc labore conficiendo versabaris. Atque dicerem pluribus, nisi puderet meam laudem coniungere cum munere, quod tibi destinavi. De consilio, quod sim in iudicando secutus, prorsus tacere non licuit. Itaque paucis expeditum vides. Intelligebam enim, priusquam ad aliam rem animum applicarem, verba orationis esse subtilissime integritati suae restituenda. Atque id quomodo consequaris in libro, cuius similem nullum invenias ideoque certissimo subsidio veri cognoscendi ex similitudine priveris? Quid multa? omisi ea, in quibus fructum videbam nullum; eo me contuli, ubi spes bona ostendebatur. Imprimis codicem Erfurtensem secutus sum hac lege, ut, si eum conspirare cum alio bono libro viderem, non dubitarem id, quod praeberet, probare. Cuius rei causas plerumque subieci, si opus videretur, quemadmodum plurimos locos descripsi, in quibus liber Erfurtensis a meo libro

discreparet. Deinde Lambini rationem habui, ut utrasque eius curas, quas in Ciceronem impendit, diligenter explorarem, aliosque libros vetustos excussi. Atque quum librum Waldarferianum valde laudari a viris doctis animadvertissem, Lipsiae codicem evolvi perquisivique, quid bonae frugis haberet. Sed mox valde taedebat laboris consumpti in libro, quo nullum cognovi ingenio doctorum Italorum crebrius audaciusque interpolatum. His igitur opibus instructus nonnullos locos non iniuria, ut opinor, emendavi plures emendaturus, si licuisset uti copiis, quibus Steinmetz his ipsis temporibus dicitur Ciceronem locupletasse. Habes de libris, qui mihi auxilio fuerint. Accipe nunc paucis de commentariis. In tanta, quantam explicavi, copia argumentorum non te fugiet inveniri etiam, ubi aperta latera petitionibus adversarii dederim. Verum tamen vulneris quidquid infligeretur, putavi ferri posse ut non letiferum, quia pectus satis tectum munitumque videbatur. Ac nisi quis omnia argumenta refellerit et coarguerit, nihil actum est. Nonnulla credo accuratius debuisse a me disputari, ut ea, quae dixi de scribis, de lege Porcia. Quae idcirco omisi, ne longior fieret disputatio rebus alienis. Quod de verbis postremo loco disserui, mihi ita fuit commodum et firmissima his et levissima argumenta confici arbitranti. Nam quid ei rei multum tribuendum sit, quod verbum aliquod nisi in oratione non exstet? Quisquamne neget, multis id scriptis usu venisse? Tu non negabis, qui legeris orationem, quae secunda est in M. Antonium. Itaque leve sane argumentum duxi: gravissimum illud, si verba frequentissime usurpata a scriptoribus semper alia significatione in illorum libris alia in oratione animadvertissem, vel si Tacito, Livio, Suetonio convenirent, non convenirent Ciceroni, denique si qua verba sermo aut Tullianus aut omnium aspernaretur. Ex quo genere non ita pauca vides in disputatione reprehendi ac notari. Ad meam orationem quod attinet, operam dedi, ut emendate scriberem; verum ipse sensi, quam multum abesset

« IndietroContinua »