Livy, Books I. and II., Libro 1

Copertina anteriore
Ginn, 1895 - 270 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 47 - Romanis, caelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.' Haec," inquit, "locutus sublimis abiit.
Pagina 4 - Sufficiently active remedies would kill the patient. 10. hoc illud est, this is the in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri, inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu quod vites.
Pagina 54 - Bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum -ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.
Pagina 209 - paruisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nee magis ali quam alere eum reddentem in omnis corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
Pagina 27 - Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat...
Pagina 58 - Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent.
Pagina 5 - ... diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. Adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
Pagina 190 - Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. Id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam...
Pagina 4 - Imperium patiuntur. sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem 9 ponam discrimine : ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum Imperium sit...
Pagina 197 - Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem. Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.

Informazioni bibliografiche