Immagini della pagina
PDF
ePub

tem à republicâ procul habendam decrevi, non fuit consilium secordiâ atque desidiâ bonum otium conterere; neque verò agrum coler lo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere: sed, à quo incepto studi, ambitio mala detinuerat, eòdem regressus, statui res gestas populi Romani carptìm, ut quæque memoriâ digna videbantur, perscribere; eò magis quòd mihi à spe, metu, partibus reipublicæ, animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quàm verissumè potero, paucis absolvam: nam id facinus imprimis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca priùs explananda sunt, quàm initium narrandi faciam.

Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magná vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentiâ bella intestina, cædes, rapina, discordia civilis, grata fuêre; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris, suprà quàm cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius; cujus rei libet simulator ac dissimulator; alieni adpetens, sui profusus; ardens in cupiditatibus: satis loquentiæ, sapientiæ parùm. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta, semper cupiebat.

Hunc, post dominationem Lucii Sullæ, lubido maxuma invaserat reipublicæ capiundæ neque, id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopiâ rei familiaris, et conscientiâ scelerum; quæ utraque his artibus auxerat quas suprà memoravi. Incitabant prætereà corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, suprà repetere; ac paucis instituta majorum, domi militiæque quomodò rempublicam habuerint, quantamque reliquerint, utque paulatim immutata, ex pulcherrumâ et optumâ, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

E CICERONIS ORATIONIBUS.

IN CATILINAM.

Quousque tandem abutere, Catilina, patientiâ nostrâ? Quamdiu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrænata jactabit audacia? Nihilne te nocturnum præsidium Palatii, nihil urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatûs locus, nihil horum ora vultúsque moverunt? Patere tua consilia non sentis? Constrictam jam omnium horum conscientiâ teneri conjurationem tuam non vides? quid proximâ, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrûm ignorare arbitraris ? O tempora, ô mores! Senatus hæc intelligit, consul videt: hic tamen vivit; vivit? Imò verò etiam in senatum venit: fit publici consilii particeps: notat et designat oculis ad cædem unumquemque nostrûm. Nos autem viri fortes satisfacere reipubl. videmut, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci jussu consulis jampridem oportebat: in te conferri pestem istam, quam tu in nos omnes jamdiu machinaris.

Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modò audiam, sed etiam videam, planèque sentiam. Recognosce tandem mecum illam superiorem noctem: jam intelliges, multò me vigilare acriùs ad salutem, quam te ad perniciem reipub. Dico te priori nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Leccæ domum: convenisse eòdem complures ejusdem amentiæ scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hîc in senatu quosdam, qui tecum unà fuêre. O diî immortales, ubinam gentium sumus? Quam rempub. habemus? In quâ urbe vivimus? Hîc, hîc sunt in nostro numero, P. C. in hoc orbis terræ sanctissimo gravissimoque consilio, qui de meo, nostrûmque omnium interitu, qui de hujus urbis, atque adeò orbis terrarum exitio cogitent. Hosce ego video, consul, et de republicâ sententiam rogo: et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnuero. Fuisti igitur apud Leccam eâ nocte, Catilina: distribuisti partes Italiæ: statuisti quò quemque proficisci placeret: delegisti quos Romæ relinqueres, quos tecum educeres : descripsisti urbis partes ad incendia: confirmâsti te ipsum jam esse exiturum: dixisti paululum tibi esse etiam tum moræ, quòd ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te istâ curâ liberarent, et sese illâ ipsâ nocte paulò ante lucem me in meo lectulo interfecturos

pollicerentur. Hæc ego omnia, vix dum etiam cœtu vestro dimisso, comperi: domum meam majoribus præsidiis munivi, atque firmavi: exclusi eos quos tu manè ad me salutatum miseras cùm illi ipsi venissent; quos ego jam multis viris ad me venturos id temporis esse prædixeram. Quæ cùm ita sint, Catilina, perge quò cœpisti: egredere aliquando ex urbe: patent portæ, proficiscere. nimiùm diu te imperatorem illa tua Manliana castra desiderant. Edus tecum etiam omnes tuos, si minùs, quàm plurimos : purga urbem: magno me metu liberabis, dummodo inter me atque te murus intersit : nobiscum versari jam diutius non potes: Non feram, non patiar, non sinam. Magna diis immortalibus habenda est gratia, atque huic ipsi Jovi Statori, antiquissimo custodi hujus urbis, quòd hanc tam tetram, tam horribilem, támque infestam reipublicæ pestem toties jam effugimus. Non est sæpius in uno homine salus summa periclitanda reipublicæ.

Quòd si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus curâ et metu esse relevati: periculum autem residebit et erit inclusum penitùs in venis atque in visceribus reipublicæ. Ut sæpe homines ægri morbo gravi cum æstu, febrique jactantur, si aquam gelidam biberint, primò relevari videntur; deinde multò graviùs vehementiúsque afflictantur: si hic morbus, qui est in republicâ, relevatus istius pœnâ, vehementiùs, vivis reliquis, ingravescet. Quare, P. C. secedant improbi, secernant se à bonis, unum in locum congregentur; muro denique, id quod sæpe jam dixi, secernantur à nobis: desinant insidiari domi suæ consuli, circumstare tribunal prætoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces, ad incendendam urbem, comparare: sit denique inscriptum in fronte uniuscujusque civis quid de republicâ sentiat. Polliceor vobis hoc, P. C. tantam in nobis Coss. fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Roman. virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem ut Catilinæ profectionem omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis. Hisce omnibus, Catilina, cum summâ reipubl. salute, et cum tuâ peste, ac pernicie, cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidióque junxerunt, proficiscere ad impium bellum, ac nefarium. Tum tu, Jupiter, qui iisdem, quibus hæc urbs, auspiciis à Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii verè nominamus, hunc et hujus socios à tuis aris cæterisque templis, à tectis urbis ac mœnibus, à vitâ fortunisque civium omnium arcebis ; et omnes inimicos bonorum, hostes patriæ, latrones Italiæ, scelerum fœdere inter se, ac nefariâ societate conjunctos, æternis suppliciis vivos mortuósque mactabis.

IN CATILINAM II.

Instruite nunc, Quirites, contra has tam præclaras Catilinæ copias vestra præsidia vetrósque exercitus; et primùm gladiatori illi confecto et saucio, consules, imperatorésque vestros opponite: deinde contra illam naufragorum ejectam ac debilitatam manum, florem totius Italiæ ac robur educite. Jam verò urbes coloniarum ac muricipiorum respondebunt Catilinæ tumulis silvestribus. Neque verò cæteras copias, ornamenta, præsidia vestra, cum illius latronis inopiâ atque egestate debeo conferre. Sed omissis his rebus omnibus, quibus nos suppeditamur, eget ille senatu, equitibus Romaniis, populo, urbe, ærario, vectigalibus, cunctâ Italiâ, provinciis omnibus, exteris nationibus: si, inquam, his rebus omissis, ipsas causas, quæ inter se confligunt, contendere velimus: ex eo ipso, quàm valde illi jaceant, intelligere possumus. Ex hâc enim parte pudor pugnat, illinc petulantia: hinc pudicitia, illinc stuprum : hinc fides, illinc fraudatio: hinc pietas, illinc scelus: hinc constantia, illinc furor: hinc honestas, illinc turpitudo: hinc continentia, illinc libido: denique æquitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes, certant cum iniquitate, cum luxuriâ, cum ignaviâ, cum temeritate, cum vitiis omnibus: postremò copia cum egestate, bona ratio cum perditâ, mens sana cum amentiâ, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In hujuscemodi certamine ac prælio, nónne, etiamsi hominum studia deficiant, diî ipsi immortales cogent ab his præclarrissimis virtutibus tot et tanta vitia superari? Quæ cùm ita sint, Quirites, vos, quemadmodum jam antea dixi, vestra tecta custodiis vigiliisque defendite: mihi, ut urbi sine vestro motu, ac sine ullo tumultu satìs esset præsidii, consultum ac provisum est.

IN CATILINAM III.

Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus à vero, tam præceps, tam mente captus, qui neget, hæc omnia quæ videmus, præcipuèque hanc urbem, deorum immortalium

nutu atque potestate administrari? Etenim cùm esset ita responsum, cædes, incendia, interitúmque reipublicæ comparari et ea à perditis civibus: quæ tum propter magnitudinem scelerum nonnullis incredibilia videbantur; ea non modò cogitata à nefariis civibus, verùm etiam suscepta esse sensistis. Illud verò nónne ita præsens est, ut nutu Jovis optimi maximi factum esse videatur? ut, cùm hodierno die manè per forum meo jussu et conjurati et eorum indices in ædem Concordiæ ducerentur; eo ipso tempore signum statueretur; quo collocato, atque ad vos senatúmque converso, omnia et senatus, et vos, quæ erant contra salutem omnium cogitata illustrata, et patefacta, vidistis? Quo etiam majore sunt isti odio supplicióque digni, qui non solùm vestris domiciliis atque tectis; sed etiam deorum templis, atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati? quibus ego si me restitisse dicam, nimiùm mihi sumam, et non sim ferendus: ille, ille Jupiter restitit; ille Capitolium, ille hæc templa, ille hane urbem, ille vos omnes salvos esse voluit. Diîs ego immortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, voluntatémque suscepi, atque ad hæc tanta indicia perveni.

Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego à vobis præmium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo, præterquam hujus diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriæ, laudis insignia, condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique hujusmodi, quod etiam minùs digni assequi possint. Memoriâ vestrâ, Quirites, nostræ res alentur, sermonibus crescent, literarum monumentis inveterascent et corroborabuntur: eandémque diem intelligo, quam spero æternam fore, et ad salutem urbis, et ad memoriam consulatûs mei propagatam : unóque tempore in hâc republ. duos cives extitisse, quorum alter fines vestri imperii, non terræ sed cœli regionibus terminaret; alter ejusdem imperii domicilium sedémque servaret. Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non est eadem fortuna, atque conditio, quæ illorum, qui externa bella gesserunt; quòd mihi vivendum sit cum illis quos vici ac subegi; illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt: vestrum est, Quirites, si cæteris recta sua facta prosunt, mihi mea ne quando obsint providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratæ ac nefariæ ne vobis nocere possent, ego providi; ne mihi noceant, vestrum est providere.

IN CATILINAM IV.

Video, P. C. in me omnium vestrûm ora atque oculos esse conversos: video vos non solùm de vestro, ac reipublicæ, verùm etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse solicitos. Est mihi jucunda in malis, grata in dolore, vestra erga me voluntas: sed eam, per deos immortales, quæso, deponite, atque obliti salutis meæ, de vobis ac de liberis vestris cogitare. Mihi quidem si hæc conditio consulatûs data est, ut omnes acerbi tates, omnes dolores cruciatúsque perferrem; feram non solùm fortiter, sed etiam libenter; dummodo, meis laboribus, vobis populóque Romaño, dignitas salúsque pariatur. Ego sum ille consul, P. C. cui non forum, in quo omnis æquitas continetur; non campus, consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium; non domus, commune perfugium; non lectus, ad quietem datus; non denique hæc sedes honoris, sella curulis, unquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in vestro timore sanavi. Nunc si hunc exitum consulatûs mei diî immortales esse voluerunt, ut vos, P. C. populúmque Romanum ex cæde miserâ, conjuges liberósque vestros, virginésque Vestales ex acerbissimâ vexatione; templa, atque delubra, hanc pulcherriman patriam omnium nostrûm ex fœdissimâ flammâ; totam Italiam ex bello et vastitate eriperem: quæcunque mihi uni proponetur fortuna, subeatur. Etenim si P. Lentulus suum nomen inductus à vatibus, fatale ad perniciem reipubl. fore putavit; cur ego non læter, mcum consulatum ad salutem reipubl. prope fatalem exstitisse? Quare, P. C. consulite vobis, prospicite patriæ; conservate vos, conjuges, liberos, fortunásque vestras; populi Romani nomen, salutémque defendite; mihi parcere, ac de me cogitare definite. Nam primùm debeo sperare, omnes deos, qui huic urbi præsident, pro eo mihi, ac mereor, relaturos gratiam esse: deinde si quid obtigerit, æquo animo paratóque moriar; neque enim turpis mors forti viro, potest accidere; neque immatura consulari, nec misera sapienti.

Quæ cùm ita sint, Patres conscripti, pro imperio, pro exercitu, pro provinciâ, quam

neglexi; pro triumpho, cæterisque laudis insignibus, quæ sunt à me propter urbis vestræque salutis custodiam repudiata, pro clientelis, hospitiísque provincialibus, quæ tamen urbanis opibus non minore labore tueor, quàm comparo: pro his igitur omnibus rebus, et pro meis in vos singularibus studiis, próque hâc, quam conspicitis, ad conservandam rempubl. diligentiâ, nihil aliud à vobis, nisi hujus temporis totiusque mei consulatûs memoriam postulo; quæ dum erit vestris mentibus infixa, firmissimo me muro septum esse arbitrabor. Quòd si meam spem vis improborum fefellerit, atque superaverit; commendo vobis parvum meum filium: cui profectò satìs erit præsidii, non solùm ad salutem, verùm etiam ad dignitatem, si ejus, qui hæc omnia suo solus periculo conservaverit, illum esse filium memineritis. Quapropter de summâ salute vestrâ populique Romani, P. C. de vestris conjugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis ac templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio, de libertate, de salute Italiæ, déque universâ republicâ decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis enim consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet; et ea quæ statueritis, quoad vivet, defendere, et per seipsum præstare possit.

PRO LEGE MANILIA.

Quanquam mihi semper frequens conspectus vester multò jucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites : tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maximè patuit, non mea me voluntas, sed meæ vitæ rationes ab ineunte ætate susceptæ prohibuerunt. Nam cùm antea per ætatem nondum hujus auctoritatem loci contingere auderem, statuerémque, nihil hue nisi perfectum ingenio, elaboratum industriâ afferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus vacuus unquam fuit ab iis qui vestram causam defenderent; et meus labor in privatorum periculis castè integréque versatus, ex vestro judicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cùm propter dilationem comitiorum ter prætor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facilè intellexi, Quirites, et quid de me judicaretis, et quid aliis præscriberetis. Nunc cùm et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandum esse voluistis: et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope quotidiana dicendi exercitatio potuit afferre: certè et si quid auctoritatis in me est, eâ apud eos utar, qui eam mihi dederunt; et si quid etiam dicendo consequi possum: iis ostendam potissimùm, qui ei quoque rei fructum suo judicio tribuendum esse censuerunt. Atque illud imprimis mihi lætandum jure esse video, quòd in hâc insolitâ mihi ex hoc loco ratione dicendi, causa talis oblata est, in quâ oratio nemini deesse potest. Dicendum est enim de Cn. Pompeii singulari eximiâque virtute. Hujus autem orationis difficilius est exitum, quàm principium invenire. Itaque non mihi tam copia, quàm modus in dicendo quærendus est.

Utinam, Quirites, virorum fortium, atque innocentium, copiam tantam haberetis, ut hæc vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimùm tantis rebus ac tanto bello præficiendum putaretis. Nunc verò cùm sit unus Cn. Pompeius, qui non modò eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superârit; quæ res est, quæ cujusquam animum in hâc causâ dubium facere possit? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quatuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior unquam aut fuit, aut esse debuit? qui è ludo, atque pueritiæ disciplinâ, bello maximo, atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum, atque in militiæ disciplinam, profectus est, qui extremâ pueritiâ miles fuit summi imperatoris; ineunte adolescentiâ maximi ipse exercitûs imperator: qui sæpius cum hoste conflixit, quàm quisquam cum inimico concertavit; plura bella gessit, quàm cæteri legerunt; plures provincias confecit quàm alii concupiverunt: cujus adolscentia ad scientiam rei militaris non, alienis præceptis, sed suis imperiis; non offensionibus belli, sed victoriis; non stipendiis, sed triumphis, est traducta. Quod denique genus belli esse potest, in quo illum non exercuerit fortuna reipublicæ ? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, mistum ex civitatibus, atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum; varia et diversa genera, et bellorum, et hostium, non solùm gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant in usu militari positam, quæ hujus viri scientiam fugere possit. Jam verò virtuti Cn. Pompeii quæ potest par oratio inveniri? Quid est quod quisquam aut dignum illo, aut vobis novum, aut cuiquam inauditum possit afferre? Non enim illæ sunt solæ virtutes im

peratoriæ quæ vulgò existimantur; labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo; quæ tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus, aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla hujus virtute et consilio confessus est liberatam: testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii explicavit: testis est Africa, quæ magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit: testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter Gallorum internecione patefactum est: testis est Hispania, quæ sæpissimè plurimos hostes ab hoc superatos prostratósque conspexit: testis est iterum et sæpius Italia, quæ cùm servili bello tetro periculosóque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit: quod bellum expectatione Pompeii attenuatum atque imminutum est; adventu sublatum ac sepultum: testes verò jam omnes oræ, atque omnes exteræ gentes ac nationes; denique maria omnia tum universa, tum in singulis oris omnes sinus, atque portus.

PRO ARCHIA POETA.

Siquid est in me ingenii, judices, quod sentio quàm sit exiguum; aut siqua exercitation dicendi, in quâ me non inficior mediocriter esse versatum; aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis et disciplinâ profecta, à quâ ego nullum confiteor ætatis meæ tempus abhorruisse: earum rerum omnium vel imprimis hîc A. Licinius fructum à me repetere propè suo jure debet: Nam quoad longissimè potest mens mea respicere spatium præteriti temporis, et pueritiæ memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum extitisse. Quòd si hæc vox, hujus hortatu præceptisque conformata, nonnullis aliquando saluti fuit: à quo id accepimus quo cæteris opitulari et alios servare possemus, huic profectò ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac ne quis à nobis hoc ita dici fortè miretur, quòd alia quædam in hoc facultas sit ingenii, neque hæc dicendi ratio aut disciplina: ne nos quidem huic cuncti studio penitùs unquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quæ ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum; et quasi cognatione quâdam inter se continentur.

Quæres à nobis, Gracche, cur tantopere hoc homine delectemur; quia suppeditat nobis, ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur, et aures convicio defessæ conquiescant. An tu existimas, aut suppetere nobis posse, quod quotidie dicamus in tantâ varietate rerum, nisi animos nostros doctrinâ excolamus; aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrinâ eâdem relaxemus? Ego verò fateor, me his studiis esse deditum: Cæteros pudeat, si qui ita se literis abdiderunt, ut nihil possint ex his neque ad communem afferre fructum, neque in aspectum lucémque proferre. Me autem quid pudeat? qui tot annos ita vixi, judices, ut ab illis nullo me unquam tempore, aut commodum, aut otium meum abstraxerit, aut voluptas avocârit, aut denique somnus retardârit. Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi jure succenseat, si quantum cæteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporis, quantum alii tribuunt intempestivis conviviis, quantum denique aleæ, quantum pilæ; tantum mihi egomet ad hæc studia recolenda sumpsero? Atque hoc adeò mihi concedendum est magìs: quòd ex his studiis hæc quoque crescit oratio et facultas: quæ quantacunque in me est, nunquam amicorum periculis defuit. Quæ si cui levior vide tur; illa quidem certè, quæ summa sunt, ex quo fonte hauriam, sentio. Nam nisi multorum præceptis multisque literis mihi ab adolescentiâ suasissem, nihil esse in vitâ magnopere expetendum, nisi laudem atque honestatem; in eâ autem prosequendâ omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exilii, parvi esse ducenda nunquam me pro salute vestrâ in tot et tantas dimicationes, atque in hos profligatorum hominum quotidianos impetus objecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenæ sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quæ jacerent in tenebris omnia, nisi literarum lumen accederat. Quàm multas nobis imagines, non solùm ad intuendum, verùm etiam ad imitandum, fortissimorum virorum expressas, scriptores, et Græci, et Latini reliquerunt? quas ego mihi semper in administrandâ repub. proponens, animum et mentem meam ipsâ cogitatione hominum excellentium conformabam. Quæret quispiam: Quid?

D

« IndietroContinua »