Immagini della pagina
PDF
ePub

illi ipsi suinini viri, quorum virtutes literis proditæ sunt-istáne doctrinâ, quem tu laudibus effers, er diti fuerunt? Difficile est hoc de omnibus confirmare; sed tamen est certum, quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrinâ, naturæ ipsius habitu propè divino, per seipsos, et moderatos, et graves extitisse fateor: etiam illud adjungo, sæpius ad laudem atque virtutem, naturam sine doctrinâ, quàm sine naturâ valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, cùm ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quædam confirmatióque doctrinæ ; tum illud nescio quid præclarum ac singulare solere existere.

Quòd si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur: tamen ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam cæteræ neque temporum sunt, neque ætatum omnium, neque locorum. Hæc studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent; delectant domi, non impediunt foris: pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Quòd si ipsi hæc neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus; tamen ea mirari deberemus, etiam cùm in aliis videremus. Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nupèr non commoveretur? qui cùm esset senex mortuus; tamen propter excellentem artem, ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat à nobis omnibus: nos animorum incredibiles motus celeritatémque ingeniorum negligemus? Quoties ego hunc Archiam vidi, judices (utar enim vestrâ benignitate: quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis) quoties ego hunc vidi, cùm literam scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de his ipsis rebus, quæ tum agerentur, dicere ex tempore? quoties revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis? quæ verò accuratè cogitatéque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem pervenirent. Hunc ego non diligam? non admirer? non omni oratione defendendum putem? Atqui sic à summis nominibus eruditissimísque accepimus, cæterarum rerum studia, et doctrinâ et præceptis, et arte constare; poëtam naturâ ipsâ valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu afflari. Quare suo jure noster ille Ennius sanctos appellat poëtas, quòd quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit igitur, judices, sanctum apud vos humanissimos homines hoc poëtæ nomen, quod nulla unquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voce respondent, bestiæ sæpe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnæi verò suum esse confirmant: itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt: permulti alii præterea pugnant inter se, atque contendunt. Ergo illi alienum, quia poëta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus? præsertim, cùm omne olim studium, atque omne ingenium contulerit Archias ad pop. Rom. gloriam laudémque celebrandam.

Quàm multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur? Atque is tamen, cùm in Sigao ad Achillis tumulum adstitisset, O fortunate, inquit, adolescens, qui tuæ virtutis Homerum præconem inveniris! et verè. Nam nisi İlias extitisset illa; idem tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset.

Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed præ nobis ferendum: trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maximè gloriâ ducitur. Ipsi illi Philosophi, etiam in illis libellis, quos de contemnendâ gloriâ scribunt, nomen suum inscribunt, in eo ipso, in quo predicationem nobilitatémque dispiciunt, prædicari se ac nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus ille vir, et imperator, Attii amicissimi sui carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum. Jam verò ille, qui cum Ætolis, Ennio comite, bellavit Fulvius, non dubitavit Martis manubias musis consecrare. Quare in quâ urbe imperatores prope armati poëtarum nomen et musarum delubrá coluerunt, in eâ non debent togati judices à musarum honore et à poëtarum salute abhorrere. Atque ut id libentiùs faciatis, jam me vobis, judices, indicabo, et de meo quodam amore gloriæ, nimis acri fortasse, veruntamen honesto, vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute hujus urbis atque imperii, et pro vitâ civium, próque universâ rep. gessimus, attigit hic versibus, atque inchoavit. Quibus auditis, quòd mihi magna res et jucunda visa est, hunc ad perficiendum hortatus sum.

EX OVIDII OPERIBUS.

PYRAMUS ET THISBE

Pyrămus ēt Thisbē, jŭvěnūm pūlchērrĭmus āltēr,
Altĕră, quas oriēns habuit, pæclātă půēllis,
Contiguas tenuêrě domōs; ŭbĭ dicitur āltām
Coctĭlĭbūs mūrīs cinxisse Semirămĭs ūrbēm.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit;
Tempore crevit amor: tædæ quoque jure cöissent;
Sed vetuêre patres. Quod non potuêre vetare,
Ex æquo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest. Nutu, signisque loquuntur.
Quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis.
Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim
Cum fieret, paries domui communis utrique.
Id vitium, nulli per secula longa notatum,
(Quid non sentit amor?) primi sensistis amantes,
Et voci fecistis iter :-tutæque per illud
Murmure blanditiæ minimo transire solebant.
Sæpe ut constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris;
Invide, dicebant, paries, quid amantibus obstas ?
Quantum erat, ut sineres nos toto corpore jungi!
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres !
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
Quòd datus est verbis ad amicas transitus aures.
Talia diversa nequicquam sede locuti ;
Sub noctem dixêre Vale: partique dedêre
Oscula quisque suæ, non pervenientia contrà.
Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
Ad solitum coïere locum. Tum murmure parvo
Multa priùs questi, statuunt ut nocte silenti
Fallere custodes, forisbusque excedere tentent :
Cúmque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant .
Neve sit errandum lato spatiantibus arvo;
Conveniant ad busta Nini: lateantque sub umbrâ
Arboris. Arbor ibi niveis uberrima pomis
Ardua morus erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent: et lux tarde discedere visa
Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem
Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe
Egreditur, fallitque suos; adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum; dictaque sub arbore sedi
Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
Cæde leæna boum spumantes oblita rictus,
Depositura sitim vicini fontis in undâ ;
Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe
Vidit, et obscurum timido pede fugit in antrum
Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.
Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ,
Dum redit in sylvas, inventos fortè sine ipsâ
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Seriùs egressus vestigia vidit in alto
Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore
Pyramus. Ut verò vestem quoque sangine tinctam
Repperit; Una duos nox, inquit, perdet amantes:
E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ.

10

15

20

25

30

35

40

45

50

55

Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi.
In loca plena metûs qui jussi nocte venires;
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O quicunque sub hâc habitatis rupe, leones.
Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram.
Utque dedit notæ lachrymas, dedit oscula vesti,
Accipe nunc, inquit, nostri quoque sanguinis haustus ;
Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum.
Nec mora; ferventi moriens e vulnere traxit.
Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat altè;
Non aliter, quàm cùm vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenues stridente foramine longè
Ejaculatur aquas, at ictibus aëra rumpit.
Arborei fœtus aspergine cædis ne atram
Vertuntur faciem: madefactaque sangine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.
Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit; juvenemque oculis, animoque requirit;
Quantaque vitârit narrare pericula gestit.
Utque locum, et versam cognovit in arbore formam;
(Sec facit incertam pomi color) hæret an hæc sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum; retroque pedem tulit; oraque buxo
Pallidiora gerens, exhorruit æquoris instar,
Quod fremit exiguâ cùm summum stringitur aura.
Sed postquàm remorata suos cognovit amores;
Percutit indignos claro plangore lacertos :
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrymis: fletumque cruori
Miscuit; et gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde. Tua te, carissime, Thisbe
Nominat. Exaudi; vultusque attolle jacentes.
Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos
Pyramus erexit, visâque recondidit illa.
Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum; tua te manus, inquit, amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
Hoc manus; est et amor; dabit hic in vulnera vires.
Persequar extinctum; lethique miserrima dicar
Caussa, comesque tui: quique a me morte revelli
Heu solâ poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multùm miserique mei, illiusque parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Coroni tumulo non invideatis eodem.
At tu ramis arbor miserabile corpus
Nuntis unius, mox es tectura duorum;
Signa tene cædis; pullosque et luctibus aptos
Semper habe foetus gemini monumenta cruoris.
Dixit; et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro; quod ahuc a cæde tepebat.
Vota tamen tetigêre deos, tetigêre parentes.
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater;
Quodque rogis superest, unâ requiescit in urna.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

EX VIRGILII OPERIBUS.

GEOR. II. 450.

O fortunatos nimium, sua si bona nôrint
Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus !
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Manè salutantum totis vomit ædibus undam,
Nec varios inhiant pulchrâ testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreïaque æra ;
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casiâ liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies, et nescia fallere vita,
Dives opum variarum; at latis otia fundis,
Speluncæ, vivique lacus; at frigida Tempe,
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni,
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque assueta juventus,
Sacra Deûm, sanctique patres: extrema per illos
Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me verò primùm dulces ante omnia musæ, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant; cœlique vias et sidera monstrent, Defectus solis varios, lunæque labores; Unde tremor terris; quâ vi maria alta tumescant Objicibus ruptis, rursusque in seipsa residant; Quid tantum oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturæ accedere partes, Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis; Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi, Spercheusque, et virginibus bacchata Lacanis Taygeta! O qui me gelidis in vallibus Hæmi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!

Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari! Fortunatus et ille deos qui novit agrestes, Panaque, Silvanumque senem, Nymphasque sorores' Illum non populi fasces, non purpura regum Flexit, et infidos agitans discordia fratres, Aut conjurato descendens Dacus ab Histro; Non res Romanæ, perituraque regna: neque ille Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti. Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura Sponte tulere suâ, carpsit; nec ferrea jura, Insanumque forum, aut populi tabularia vidit.

Solicitant alii remis freta cæca, ruuntque In ferrum, penetrant aulas et limina regum : Hic petit excidiis urbem miserosque penates, Ut gemmâ bibat, et Sarrano indormiat ostro: Condit opes alius, defossoque incubat auro: Hic stupet attonitus rostris: hunc plausus hiantem Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque Corripuit: gaudent perfusi sanguine fratrum, Exsilioque domos et dulcia limina mutant, Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem.

[blocks in formation]

Ipse dies agitat festos; fususque per herbam,
Ignis ubi in medio, et socii cratera coronant,
Te libans, Lenæe, vocat; pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo;
Corporaque agresti nudant prædura palæstrâ.

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
Hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevit
Scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictæ regis, et antè
Impia quàm cæcis gens epulata juvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
Impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus æquor; Et jam tempus equûm fumantia solvere colla.

GEOR. IV. 149.

Nunc age, naturas apibus quas Jupiter ipse Addidit expediam: pro quâ mercede, canoros Curetum sonitus crepitantiaque æra secutæ, Dictæo cœli regem pavêre sub antro. Solæ communes natos, consortia tecta Urbis habent, magnisque agitant sub legibus ævum Et patriam solæ, et certos novêre penates: Venturæque hiemis memores, æstate laborem Experiuntur, et in medium quæsita reponunt. Namque aliæ victu invigilant, et fœdere pacto Exercentur agris: pars intra sæpta domorum Narcissi lacrymam, et lentum de cortice gluten, Prima favis ponunt fundamina; deinde tenaces Suspendunt ceras; aliæ, spem gentis, adultos Educunt fetus aliæ purissima mella Stipant, et liquido distendunt nectare cellas. Sunt,quibus ad portas cecidit custodia sorti : Inque vicem speculantur aquas et nubila cœli; Aut onera accipiunt venientum; aut agmine facto, Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent. Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella: Ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis Quum properant, alii taurinis follibus auras Accipiunt, redduntque, alii stridentia tingunt Aëra lacu; gemit impositis incudibus Ætna: Illi inter sese magnâ vi brachia tollunt In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum.

« IndietroContinua »