Immagini della pagina
PDF
ePub

Non aliter, si parva licet componere magnis,
Cecropias innatus apes amor urget habendi,
Munere quamque suo. Grandævis oppida curæ,
Et munire favos, et Dædala fingere tecta.
At fessæ multâ referunt se nocte minores,
Crura thymo plenæ : pascuntur et arbuta passim,
Et glaucas salices, casiamque, crocumque rubentem,
Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus.
Manè ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem
Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant ;
Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi jam thalamis se composuere, siletur
In noctem, fessos sopor suus occupat artus.
Nec verò a stabulis pluviâ impendente recedunt
Longiùs, aut credunt cœlo, adventantibus Euris;
Sed circùm tutæ sub mœnibus urbis aquantur,
Excursusque breves tentant; et sæpè lapillos,
Ut cymbæ instabiles fluctu jactante saburram,
Tollunt; his sese per inania nubila librant.

EN. IV. 170.

Extemplo Libyæ magnas it Fama per urbes;
Fama, malum quâ non aliud velocius ullum;
Mobilitate viget, viresque acquirit eundo;
Parva metu primò, mox sese attollit in auras;
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, irâ irritata deorum,
Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem
Progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis :
Monstrum horrendum, ingens; cui, quot sunt corpore plumæ,
Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,

Tot linguæ, totidem ora sonant, tot subrigit aures
Nocte volat coeli medio terræque, per umbram
Stridens, nec dulci declinat lumina somno.
Luce sedet custos, aut summi culmine tecti,
Turribus aut altis, et magnas territat urbes;
Tam ficti pravique tenax quàm nuntia veri.

EN. VIII. 415.

Insula Sicanium juxta latus Æoliamque
Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis;
Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
Antra Ætnæa tenant, validique incudibus ictus
Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis
Stricturæ chalybum, et fornacibus ignis anhelat :
Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus.
Huc tunc ignipotens cœlo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon.
His informatum manibus, jam parte politâ,
Fulmen erat, toto genitor quæ plurima cœlo
Dejicit in terras, pars imperfecta manebat.
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosæ
Addiderant, rutili tres ignis et alitis Austri.
Fulgores nunc terrificos, sonitumque, metumque
Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.

Parte aliâ Marti currumque rotasque volucres
Instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
Egidaque horriferam, turbatæ Palladis arma,
Certatim squamis serpentum auroque polibant,
Connexosque angues, ipsam in pectore divæ
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
Tollite cuncta, inquit, cœptosque auferte labores,
Ætnæi Cyclopes, et huc advertite mentem.
Arma acri facienda viro: nunc viribus usus,
Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistrâ :
Præcipitate moras. Nec plura effatus: et illi
Ociùs incubuere omnes, pariterque laborem
Sortiti fluit æs rivis, aurique metallum ;
Vulnificusque chalybs vastâ fornace liquescit.
Ingentem clypeum informant, unum omnia contra
Tela Latinorum; septenosque orbibus orbes
Impediunt: alii ventosis follibus auras
Accipiunt redduntque; alii stridentia tingunt
Æra lacu gemit impositis incudibus antrum.
Illi inter sese multâ vi brachia tollunt
In numerum, versantque tenaci forcipe antrum.

EN. IX. 170.

Nisus erat portæ custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis :
Et juxtà comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Æneadum, Trojana neque induit arma;
Ora puer primâ signans intonsa juventâ.
His amor unus erat, pariterque in bella ruebant ;
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: Dîne hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam, aut aliquid jamdudum invadere magnum,
Mens agitat mihi; nec placidâ contenta quiete est.
Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum:
Lumina rara micant; somno vinoque sepulti
Procubuere; silent latè loca. Percipe porrò
Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat.
Ænean acciri omnes, populusque patresque,
Exposcunt, mittique viros qui certa reportent.
Si tibi quæ posco promittunt, nam mihi facti
Fama sat est, tumulo videor reperire sub illo
Posse viam ad muros et moenia Pallantea.
Obstupuit, magno laudum percussus amore,
Euryalus; simul his ardentem affatur amicum :
Mene igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor bellis assuetus Opheltes
Argolicum terrorem inter Trojæque labores
Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi,
Magnanimum Ænean et fata extrema secutus.
Est hîc, est animus lucis contemptor, et istum
Qui vitâ benè credat emi, quò tendis, honorem.
Nisus ad hæc: Equidem de te nil tale verebar,
Nec fas; non: ita me referat tibi magnus ovantem
Jupiter, aut quicunque oculis hæc adspicit æquis.
Sed, si quis (quæ multa vides discrimine tali,)
Si quis in adversum rapiat casusve deusve,

Te superesse velim: tua vitâ dignior ætas.
Sit qui me raptum pugnâ, pretiove redemptum,
Mandet humo solitâ ; aut siqua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.
Neu matri miseræ tanti sim causa doloris ;
Quæ te, sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec moenia curat Acesta.
Ille autem: Causas nequidquam nectis inanes,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Acceleremus, ait: vigiles simul excitat; illi
Succedunt, servantque vices: statione relictâ
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.

*

*

*

Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen antè futuri Exitio. Passim somno vinoque per herbam Corpora fusa vident; arrectos littore currus, Inter lora rotasque viros; simul arma jacere, Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: Euryale, audendum dextrâ : nunc ipsa vocat res. Hâc iter est: tu, nequa manus se attollere nobis A tergo possit, custodi, et consule longè. Hæc ego vasta dabo, et lato te limine ducam. Sic memorat, vocemque premit : simul ense superbum Rhamnetem aggreditur, qui fortè tapetibus altis Exstructus toto proflabat pectore somnum: Rex idem, et regi Turno gratissimus augur; Sed non augurio potuit depellere pestem. Tres juxtà famulos temerè inter tela jacentes, Armigerumque Remi premit, aurigamque sub ipsis Nactus equis, ferroque secat pendentia colla. Nam caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit Sanguine singultantem: atro tepefacta cruore Terra torique madent. Nec Lamyrumque, Lamumque, Et juvenem Sarranum, illâ qui plurima nocte Luserat, insignis facie, multoque jacebat Membra deo victus: felix si protenus illum Æquâsset nocti ludum, in lucemque tulisset! Impastus ceu plena leo per ovilia turbans, Suadet enim vesana fames, manditque trahitque Molle pecus, mutumque metu; fremit ore cruento. Nec minor Euryali cædes: incensus et ipse Perfurit, ac multam in medio sine nomine plebem; Fadumque, Herbesumque subit, Rhoetumque, Arabimque, Ignaros; Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, Sed magnum metuens se post cratera tegebat ; Pectore in adverso totum cui comminus ensem Condidit assurgenti, et multâ morte recepit. Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta Vina refert moriens: hic furto fervidus instat. Jamque ad Messapi socios tendebat, ubi ignem Deficere extremum, et religatos ritè videbat Carpere gramen equos; breviter quum talia Nisus, (Sensit enim nimiâ cæde atque cupidine ferri,) Absistamus, ait; nam lux inimica propinquat. Pœnarum exhaustum satis est; via facta per hostes. Multa virûm solido argento perfecta relinquunt Armaque, craterasque simul, pulchrosque tapetas.

*

*

Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
Cingula; Tiburti Remulo ditissimus olim
Quæ mittit dona, hospitio quum jungeret absens,
Cædicus; ille suo moriens dat habere nepoti:
Post mortem bello Rutuli pugnâque potiti.
Hæc rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristis decoram
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea præmissi equites ex urbe Latinâ,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regi responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes, Volscente magistro.
Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Quum procul hos lævo flectentes limite cernunt;
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbrâ
Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.
Haud temerè est visum, conclamat ab agmine Volscens:
State, viri; quæ causa viæ ? quive estis in armis ?
Quòve tenetis iter? Nihil illi tendere contrà ;
Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota

Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.
Silva fuit latè dumis atque ilice nigrâ
Horrida, quam densi complêrant undique sentes ;
Rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
Impediunt; fallitque timor regione viarum.
Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes,
Ad lucos qui pòst, Albæ de nomine, dicti
Albani; tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum :
Euryale, infelix quâ te regione reliqui?

Quâve sequar? Rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvæ, simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus, quum clamor ad aures
Pervenit, ac videt Euryalum, quem jam manus omnis,
Fraude loci et noctis, subito turbante tumulto,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? quâ vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere? An sese medios moriturus in enses
Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem?
Ociùs adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam lunam, sic voce precatur :
Tu, dea, tu præsens nostro succurre labori,
Astrorum decus, et nemorum Latonia custos.
Siqua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit; siqua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi;
Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.
Dixerat; et toto connixus corpore ferrum
Conjicit: hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit præcordia ligno.
Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem

Ecce aliud summâ telum librabat ab aure:
Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque,
Stridens, trajectoque hæsit tepefacta cerebro.
Sævit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quò se ardens immittere possit :
Tu tamen interea calido mihi sanguine pœnas
Persolves amborum, inquit. Simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum verò exterritus, amens,
Conclamat Nisus; nec se celerare tenebris
Ampliùs, aut tantum potuit perferre dolorem :
Me, me; adsum qui feci; in me convertite ferrum,
O Rutuli; mea fraus omnis: nihil iste nec ausus,
Nec potuit; cœlum hoc et conscia sidera testor :
Tantùm infelicem nimium dilexit amicum.
Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
Transabiit costas, et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit:
Purpureus veluti quum flos succisus aratro
Languescit moriens; lassove papavera collo
Demisêre caput, pluvia quum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit, in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
Proturbant: instat mon seciùs, ac rotat ensem
Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimum sese projecit amicum
Confossus, placidâque ibi demum morte quievit.

Fortunati ambo, si quid mea carmina possunt, Nulla dies unquam memori vos eximet ævo, Dum domus Æneæ Capitolî immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.

EX HORATII OPERIBUS.

AD MECENATEM. LIB. I. ODE I.

Mæcēnās ǎtǎvis ēdítě rēgibus;
O et præsidium, ēt dūlcě děcūs měům!
Sunt quos currículo pūlvěrěm Olympĭcŭm
Cōllēgissě jŭvät, mētăquè fervidis
Evitātă rotis, pâlmăque nobilis
Tērrārum dominōs ēvěhĭt ad Dĕŏs.
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus ;
Illum, si proprio condidit horreo
Quicquid de Libycis verritur areis,
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros, Attalicis conditionibus
Nunquam divomeas, ut trabe Cypriâ
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Ludat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.

Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die

« IndietroContinua »