Immagini della pagina
PDF
ePub

Marius, qui bis Italiam obsidione et metū servitūtis liberavit; antepōnātur omnibus Pompēius, cuius rēs gestae atque virtūtēs īsdem quibus sõlis cursus regiōnibus ac terminis continentur: erit profecto inter 5 hōrum laudēs aliquid locī nostrae glōriae, nisi forte māius est patefacere nobis provinciās, quō exire possimus, quam cūrāre, ut etiam illi, qui absunt, habeant, quo victōrēs revertantur.

Quamquam est unō locō condicio melior externae 10 victōriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti in amicitiam beneficiō sẽ obligātōs putant; qui autem ex numerō cīvium, dementia aliquā dēprāvātī, hostēs patriae semel esse coeperunt, eōs cum ā perniciē rei publicae 15 reppuleris, nec vi coercere nec beneficiō plācāre possis. Quā rē mihi cum perditīs civibus aeternum bellum susceptum esse videō. Id ego vestrō bonōrumque omnium auxilio memoriāque tantōrum periculōrum, quae non modo in hoc populo, qui servātus 20 est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerēbit, ā mē atque ā meīs facile prōpulsārī posse confidō. Neque ulla prōfectō tanta vīs reperiētur, quae coniunctionem vestram equitumque Rōmānōrum et tantam cōnspirātiōnem bonōrum omnium 25 confringere et labefactare possit.

XI. Quae cum ita sint, prō imperiō, prō exercitu, prō provincia, quam neglēxī, prō triumphō cēterisque laudis insignibus, quae sunt ā mē propter urbis vestraeque salūtis custodiam repudiata, pro clientēlis 30 hospitiisque provincialibus, quae tamen urbānīs opibus nōn minōre labore tueor quam comparō, prō his igitur omnibus rebus, prō meis in vōs singulāribus studiis prōque hāc, quam perspicitis, ad cōnservandam rem publicam diligentiā, nihil ā vōbīs

nisi huius temporis totiusque mei consulātūs memoriam postulō; quae dum erit in vestris fixa mentibus, tūtissimō mē mūrō saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis improbōrum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, 5 cui profecto satis erit praesidi non solum ad salutem, vērum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suō sōlius periculō conservărit, illum filium esse memineritis.

Quapropter de summā salute vestra populique 10 Rōmānī, dē vestris coniugibus ac liberis, dē ārīs ac focis, dē fānis atque templis, de totius urbis tectis ac sēdibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, dē ūniversā rē pūblica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habētis eum consulem, qui et 15 pārēre vestrīs decrētīs non dubitet et ea, quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestäre possit.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

M. TULLI CICERONIS

DE IMPERIO GNAEI POMPEI ORATIO

AD QUIRITES.

I. Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multō iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ōrnātissimus est vīsus, Quirītēs, tamen hōc aditu laudis, qui semper 5 optimo cuique maximē patuit, non mea mē voluntās adhuc, sed vitae meae ratiōnēs ab ineunte aetate susceptae prohibuērunt. Nam cum antea per aetātem nōndum huius auctōritātem loci attingere audērem statueremque nihil hūc nisi perfectum ingeniō, Io ēlabōrātum industria adferri oportere, omne meum tempus amicōrum temporibus transmittendum putāvī.

Ita neque hic locus vacuus umquam fuit ab eis, qui vestram causam defenderent, et meus labor, in privātōrum periculis castē integrēque versātus, ex 15 vestrō iūdiciō fructum est amplissimum cōnsēcūtus. Nam cum propter dīlātiōnem comitiōrum ter praetor prīmus centuriīs cunctīs renuntiātus sum, facile intellēxi, Quirītēs, et quid dē mē iūdicārētis et quid aliis praescriberētis.

20

Nunc, cum et auctōritātis in mē tantum sit, quantum vōs honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultātis tantum, quantum hominī vigilanti

116

ex forēnsī ūsū prope cotīdiānā dicendi exercitātiō potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in mē est, apud eōs ūtar, qui eam mihi dederunt, et, si quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suō iūdiciō 5 tribuendum esse duxerunt. Atque illud in primis mihi laetandum iure esse video, quod in hac insolitā mihi ex hoc locō ratiōne dīcendi causa tālis oblāta est, in qua ōrātiō deesse nemini possit. Dicendum est enim dē Cn. Pompei singulārī eximiaque 10 virtute; hūius autem ōrātiōnis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.

II. Atque ut inde ōrātiō mea proficiscãtur, unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et pericu- 15 lōsum vestris vectigalibus ac sociis a duobus poā tentissimis rēgibus infertur, Mithridate et Tigrāne, quōrum alter relictus, alter lacessitus occasiōnem sibi ad occupandam Asiam oblātam esse arbitrātur. Equitibus Romānīs, honestissimis viris, adferuntur ex 20 Asia cotidie litterae, quōrum māgnae rēs aguntur in vestrīs vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me prō necessitudine, quae mihi est cum illō ōrdine, causam rei publicae periculaque rerum suārum dētulerunt: Bithyniae, quae nunc vestra provincia est, 25 vīcōs exūstōs esse complūrēs; rēgnum Ariobarzānis, quod finitimum est vestris vectigalibus, tōtum esse in hostium potestāte; L. Lucullum māgnīs rēbus gestis ab eō bellō discedere; huic qui successerit, nōn satis esse parātum ad tantum bellum administran- 30 dum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperātōrem dēposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.

Causa quae sit, vidētis; nunc, quid agendum sit,

considerāte. Primum mihi vidētur dē genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperātōre dēligendō esse dicendum.

Genus est enim belli eius modi, quod maximē 5 vestrōs animōs excitāre atque inflammāre ad persequendi studium debeat; in quo agitur populi Rōmānī glōria, quae vōbīs ā māiōribus cum māgna in omnibus rēbus, tum summa in rē mīlitārī trādita est; agitur salūs sociōrum atque amicōrum, prō 10 qua multa māiōrēs vestrī māgna et gravia bella

gesserunt; aguntur certissima populi Rōmānī vectīgālia et maxima, quibus āmissīs et pācis ōrnāmenta et subsidia bellī requīrētis; aguntur bona multōrum civium, quibus est à vobis et ipsōrum et rei pū15 blicae causā cōnsulendum.

III. Et quoniam semper appetentēs glōriae praeter cēterās gentēs atque avidī laudis fuistis, dēlenda est vōbīs illa macula Mithridaticō bellō superiōre concepta, quae penitus iam insedit ac nimis invete20 răvit in populi Rōmānī nōmine, quod is, qui ūnō die tōtā in Asia, tot in civitatibus, ūnō nūntiō atque una significatiōne litterarum cīvēs Rōmānōs necandōs trucidandōsque denotavit, non modo adhuc poenam nullam suō dīgnam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum iam tertium et vīcēsimum rēgnat, et ita rēgnat, ut sẽ nōn Ponti neque Cappadociae latebris occultare velit, sed emergere ex patriō rēgnō atque in vestrīs vectigalibus, hōc est, in Asiae luce, versārī.

25

30

Etenim adhuc ita nostri cum illō rēge contendērunt imperātōrēs, ut ab illo insignia victōriae, nōn victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Mūrēna dē Mithridate, duo fortissimi virī et summi imperātōrēs, sed ita triumphārunt, ut

« IndietroContinua »