Immagini della pagina
PDF
ePub

liberavit; ab eōdem imperātōre classem māgnam et ōrnātam, quae ducibus Sertōriānīs ad Italiam studiō atque odio inflammāta raperētur, superātam esse atque depressam; māgnās hostium praeterea cōpiās 5 multis proeliis esse dēlētās patefactumque nostris legiōnibus esse Pontum, qui antea populō Rōmānō ex omni aditū clausus fuisset; Sinōpen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia rēgis, omnibus rebus ōrnātās ac refertās, cēterāsque urbes Ponti 10 et

Cappadociae permultās ūnō aditu adventuque esse captās; rēgem spoliātum rēgnō patriō atque avītō ad aliōs sē rēgēs atque ad alias gentes supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Rōmānī sociis atque integris vectigalibus esse gesta. 15 Satis opinor haec esse laudis, atque ita, Quirītēs, ut hōc vōs intellegātis, ā nūllō istōrum, qui huic obtrectant lēgi atque causae, L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudātum.

.

IX. Requirētur fortasse nunc, quem ad modum, 20 cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, Quirītēs; non enim hoc sine causā quaeri videtur.

Primum ex suō rēgnō sīc Mithridātēs profūgit, ut ex eodem Pontō Mēdēa illa quondam profugisse 25 dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis, qua sẽ parēns persequeretur, dissipāvisse, ut eōrum collectiō dispersa maerorque patrius celeritatem persequendi retardāret. Sic Mithridātēs fugiens maximam vim auri atque argenti pulcher30 rimārumque rerum omnium, quas et ā māiōribus acceperat et ipse bellō superiōre ex tōtā Asiā dīreptās in suum rēgnum congesserat, in Pontō omnem reliquit. Haec dum nostri colligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in 35 persequendi studiō maeror, hōs laetitia tardāvit.

Hunc in illō timōre et fugā Tigrānēs, rēx Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum ērēxit perditumque recreavit. Cuius in rēgnum postea quam L. Lucullus cum exercitu vēnit, plūrēs etiam gentes contrā imperātōrem nostrum 5 concitatae sunt. Erat enim metus iniectus eīs nātiōnibus, quās numquam populus Rōmānus neque lacessendās bellō neque temptandās putāvit; erat etiam alia gravis atque vehemens opīniō, quae animōs gentium barbarārum pervāserat, fānī locuplētis- 10 simi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum. Ita nātiōnēs multae atque māgnae novō quōdam terrōre ac metū concitabantur.

Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrā- 15 nis rēgnō ceperat et proeliīs ūsus erat secundis, tamen nimiā longinquitate locōrum ac dēsīderiō suōrum commovēbātur. Hic iam plūra non dicam ; fuit enim illud extremum, ut ex eis locīs ā mīlitibus nostrīs reditus magis mātūrus quam processiō 20 longior quaererētur. Mithridātēs autem et suam manum iam cōnfīrmārat, et magnis adventīciīs auxiliis multōrum rēgum et nātiōnum iuvābātur. Nam hōc fere sic fieri solere accepimus, ut rēgum adflictae fortunae facile multōrum opēs adliciant ad 25 misericordiam, maximēque eōrum, qui aut rēgēs sunt aut vivunt in rēgnō, ut eis nōmen rēgāle māgnum et sānctum esse videatur. Itaque tantum victus efficere potuit, quantum incolumis numquam est ausus optāre. Nam, cum sē in regnum suum 30 recepisset, non fuit eō contentus, quod ei praeter spem acciderat, ut illam, postea quam pulsus erat, terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victōrem impetum fecit.

Sinite hoc loco, Quirītēs, sicut poetae solent, qui rēs Rōmānās scribunt, praeterire mē nostram calamitātem, quae tanta fuit, ut eam ad aurēs imperātōris nōn ex proelio nuntius, sed ex sermōne 5 rumor adferret. Hic in illō ipsō malo gravissimāque belli offensiōne L. Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodīs medērī fortasse potuisset, vestrō iussū coactus, qui imperi diuturnitāti modum statuendum vetere exemplō putāvistis, partem mīli10 tum, qui iam stīpendiīs cōnfecti erant, dīmīsit, partem M'. Glabriōnī trādidit.

Multa praetereō cōnsultō; sed ea vōs coniectūrā perspicite, quantum illud bellum factum putētis, quod coniungant rēgēs potentissimī, renovent agi15 tātae nātiōnēs, suscipiant integrae gentēs, novus imperātor noster accipiat vetere exercitu pulsō.

X. Satis mihi multa verba fecisse videor, quā rē esset hōc bellum genere ipso necessarium, māgnitūdine periculōsum; restat, ut dē imperātōre ad id 20 bellum dēligendō ac tantis rebus praeficiendō dīcendum esse videatur. Utinam, Quirītēs, virōrum fortium atque innocentium cōpiam tantam habērētis, ut haec vōbis dēlīberātiō difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum 25 putārētis! Nunc vērō cum sit ūnus Cn. Pompeius, qui non modo eōrum hominum, qui nunc sunt, glōriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superărit, quae res est, quae cuiusquam animum in hāc causā dubium facere possit? Ego enim sic 30 existimo, in summō imperātōre quattuor hās rēs inesse oportere, scientiam reī mīlitāris, virtūtem, auctōritātem, fēlīcitātem.

Quis igitur hōc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui ē lūdō atque pueritiae disciplīnīs,

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »