Immagini della pagina
PDF
ePub

ac de laude cogitet. Deinde etiam sĩ qui sunt pudōre ac temperantia moderātiōrēs, tamen eōs esse tālēs propter multitudinem cupidōrum hominum nēmō arbitrātur. Difficile est dictū, Quirītēs, quantō in 5 odio simus apud exterās nātiōnēs propter eōrum, quos ad eas per hōs annōs cum imperiō mīsimus, libidines et iniurias. Quod enim fānum putatis in illis terris nostrīs magistratibus religiōsum, quam cīvitātem sānctam, quam domum satis clausam ac IO mūnītam fuisse ? Urbēs iam locupletēs et cōpiōsae requirunter, quibus causa belli propter diripiendi cupiditātem inferātur.

Libenter haec cōram cum Q. Catulō et Q. Hortensiō, summis et clarissimis virīs, disputarem; nōvērunt 15 enim sociōrum vulnera, vident eōrum calamitātēs, querimōniās audiunt. Prō sociis vōs contrā hostēs exercitum mittere putatis, an hostium simulatiōne contrā sociōs atque amicōs? Quae civitas est in Asiā, quae nōn modo imperātōris aut lēgātī, sed 20 ūnīus tribūnī mīlitum animōs ac spiritus capere possit ?

XXIII. Quā rē, etiam si quem habetis, qui collātīs signis exercitūs rēgiōs superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui sē ā pecūniīs sociōrum, 25 qui ab eōrum coniugibus ac liberis, qui ab ōrnāmentis fānōrum atque oppidōrum, qui ab aurō gazāque rēgia manūs, oculos, animum cohibere possit, nōn erit idōneus, qui ad bellum Asiāticum rēgiumque mittatur. Ecquam putātis cīvitātem pācātam fuisse, 30 quae locuples sit? ecquam esse locupletem, quae istīs pācāta esse videatur?

Ōra maritima, Quirītēs, Cn. Pompeium non sōlum propter rei militāris glōriam, sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim impe

rātōrēs locuplētārī quotannīs pecūniā pūblicā praeter paucos, neque eōs quicquam aliud adsequi classium nōmine, nisi ut detrimentis accipiendis māiōre adfici turpitudine vidērēmur. Nunc qua cupiditāte homines in prōvinciās, quibus iactūrīs et quibus 5 condiciōnibus proficiscantur, ignorant videlicet istī, qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur: quasi vērō Cn. Pompeium non cum suis virtutibus, tum etiam aliēnīs vitiīs māgnum esse videamus. Qua re nōlīte dubitare, quin huic ūnī crēdātis omnia, 10 qui inter tot annōs ūnus inventus sit, quem socii in urbēs suas cum exercitu vēnisse gaudeant.

Quod si auctoritātibus hanc causam, Quirītēs, cōnfirmandam putatis, est vōbis auctor vir bellōrum omnium maximārumque rerum perītissimus, P. Ser- 15 vilius, cuius tantae res gestae terra marique exstitērunt, ut, cum de bellō dēlīberētis, auctor võbis gravior esse nēmō debeat; est C. Cūriō, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summō ingeniō et prūdentiā praeditus; est Cn. Lentulus, 20 in quo omnes prō amplissimis vestrīs honōribus summum consilium, summam gravitātem esse COgnōvistis; est C. Cassius, integritāte, virtūte, cōnstantiā singulārī. Quā rē vidēte, ut hōrum auctoritātibus illōrum ōrātiōni, qui dissentiunt, respondere posse 25 videamur.

XXIV. Quae cum ita sint, C. Mānīlī, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobō; deinde të hortor, ut auctore populō Rōmānō maneãs in sententiā nēve 30 cuiusquam vim aut minās pertimēscās. Primum in tē satis esse animi perseverantiaeque arbitror; deinde, cum tantam multitudinem cum tanto studiō adesse videamus, quantam iterum nunc nunc in eōdem

homine praeficiendō vidēmus, quid est, quod aut dē rē aut de perficiendi facultate dubitēmus ?

Ego autem, quicquid est in me studī, consili, labōris, ingenī, quicquid hōc beneficiō populi Rō5 mānī atque hac potestāte praetōria, quicquid auctōritāte, fidē, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populō Rōmānō polliceor ac deferō; testorque omnes deōs, et eōs māximē, qui huic loco templōque praesident, qui omnium 10 mentes eorum, qui ad rem publicam adeunt, maximē perspiciunt, mē hoc neque rogātū facere cuiusquam, neque quō Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliārī putem, neque quō mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta 15 honoribus quaeram, propterea quod perīcula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellēmus, honōrem autem neque ab ūnō neque ex hōc loco, sed eadem illā nostrā labōriōsissimā ratiōne vitae, si vestra voluntās feret, consequemur.

20

[ocr errors]

Quam ob rem, quicquid in hac causā mihi susceptum est, Quirītēs, id ego omne me rei publicae causā suscepisse confirmō, tantumque abest, ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multās mē etiam simultātēs partim obscūrās, partim 25 apertās intellegam, mihi nōn necessāriās, vōbīs nōn inūtilēs suscepisse. Sed ego me hōc honore praeditum, tantis vestrīs beneficiis affectum statui, Quirītēs, vestram voluntatem et rei publicae dignitātem et salutem prōvinciārum atque sociōrum meīs omni30 bus commodīs et rationibus praeferre oportere.

M. TULLI CICERONIS

PRO A. LICINIO ARCHIA POËTA

ORATIO.

I. Si quid est in me ingenī, iūdicēs, quod sentiō quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in quā mē nōn infitior mediocriter esse versātum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimārum artium studiis ac disciplīnā profecta, ā qua ego nullum 5 confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, eārum rērum omnium vel in prīmīs hic A. Licinius fructum ā mē repetere prope suo iure debet. Nam, quoad longissimē potest mēns mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam re- 10 cordārī ultimam, inde usque repetens hunc videō mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem hōrum studiōrum exstitisse.

Quod si haec vox huius hortatu praeceptisque confōrmāta nōn nūllīs aliquandō salūtī fuit, à quō 15 id accepimus, quo cēteris opitulārī et aliōs servāre possumus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nōbīs, et opem et salutem ferre dēbēmus. Ac nē quis ā nōbīs hoc ita dīcī forte mīrētur, quod alia quaedam in hoc facultās sit ingenī neque haec 20 dicendi ratio aut disciplīna, nē nōs quidem huic ūnī studiō penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artēs, quae ad hūmānitātem pertinent, habent

quoddam commūne vinculum et quasi cognātiōne quādam inter se continentur.

II. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur, mē in quaestiōne lēgitimā et in iudicio pūblicō, cum rēs 5 agātur apud praetorem populi Rōmānī, rēctissimum virum, et apud sevērissimōs iūdicēs, tanto conventu hominum ac frequentia, hōc ūti genere dicendi, quod non modo a consuētūdine iudiciōrum, vērum etiam ā forensi sermōne abhorreat, quaesō ā vōbīs, ut in 10 hac causā mihi dētis hanc veniam, accommodatam huic reō, vōbis, quem ad modum spērō, nōn molestam, ut mē prō summō poētā atque eruditissimō homine dicentem, hoc concursū hominum litterātissimōrum, hāc vestrā hūmānitāte, hōc denique praetōre 15 exercente iudicium, patiamini de studiis hūmānitātis ac litterarum paulo loqui liberius et in eius modi persōnā, quae propter ōtium ac studium minimē in iūdiciis periculisque tractāta est, uti prope novō quodam et inūsitātō genere dicendi. Quod si mihi 20 ā vōbīs tribui concedique sentiam, perficiam profectō, ut hunc A. Licinium non modo nōn sēgregandum, cum sit civis, a numerō civium, vērum etiam, si non esset, putētis asciscendum fuisse.

III. Nam, ut primum ex pueris excessit Archiās 25 atque ab eis artibus, quibus aetās puerilis ad hūmānitātem infōrmārī solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiaenam ibi nātus est locō nōbili- celebri quondam urbe et copiōsā atque ērudītissimis hominibus liberālissimisque studiis adflu30 enti, celeriter antecellere omnibus ingenī glōriā contigit. Post in cēteris Asiae partibus cunctaque Graeciā sīc ēius adventus celebrabantur, ut fāmam ingeni exspectātiō hominis, exspectatiōnem ipsius adventus admīrātiōque superaret.

« IndietroContinua »