Immagini della pagina
PDF
ePub

salute dubitatum, certē hōc tempore māgnīs cūrīs, molestiīs, doloribus liberātus praestāre dēbeō. Itaque, C. Caesar, sīc tibi grātiās agō, ut omnibus mē rēbus ā tē nōn cōnservātō sōlum, sed etiam ōrnātō, tamen 5 ad tua in mē ūnum innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrābar, maximus hoc tuo factō cumulus accesserit.

M. TULLI CICERONIS

IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA

QUARTA.

5

I. Frequentia vestrum incredibilis, Quirītēs, cōntiōque tanta, quantam meminisse non videor, et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et spem recuperandae. Quamquam animus mihi quidem numquam defuit, tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. Quod si id ante facere cōnātus essem, nunc facere non possem. Hodiernō enim diē, Quirītēs, nē mediocrem rem āctam arbitrēminī, fundamenta iacta sunt reliquārum actiō- 10 num. Nam est hostis ā senātū nōndum verbō appellātus, sed rē iam iūdicātus Antōnius. Nunc vērō multō sum.ērēctior, quod vōs quoque illum hostem esse tantō cōnsēnsū tantōque clamōre approbāvistis. Neque enim, Quirītēs, fieri potest, ut nōn aut ei sint 15 impii, qui contrā cōnsulem exercitus comparāvērunt, aut ille hostis, contrā quem iūre arma sūmpta sunt.

Hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen nẽ qua posset esse, senātus hodiernō die sustulit. C. Caesar, qui rem publicam libertatemque 20 vestram suō studiō, cōnsiliō, patrimōniō dēnique tūtātus est et tūtātur, māximīs senātūs laudibus ōrnātus est. Laudō, laudo vos, Quirītēs, quod gratissimis animis prōsequiminī nōmen clarissimi adulēscentis vel

pueri potius-sunt enim facta ēius immortālitātis, nōmen aetatis. Multa memini, multa audīvi, multa lēgi, Quirītēs; nihil ex omnium saeculōrum memoriā tāle cognovi, - qui, cum servitute premerēmur, in 5 dies malum cresceret, praesidī nihil habērēmus, capitālem et pestiferum ā Brundisiō tum M. Antōnī reditum timērēmus, hōc inspērātum omnibus consilium, incognitum certē ceperit, ut exercitum invictum ex paternis militibus conficeret Antōnique furorem cru10 dēlissimis cōnsiliīs incitātum ā perniciē rei publicae āverteret.

II. Quis est enim, qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum parāvisset, nōn sine exitiō nostrō futurum Antōnī reditum fuisse? Ita enim sẽ recipi15 ēbat ārdēns odio vestrī, cruentus sanguine civium Rōmānōrum, quos Suessae, quos Brundisi occiderat, ut nihil nisi de pernicie populi Rōmānī cōgitāret. Quod autem praesidium erat salūtis libertatisque vestrae, si C. Caesaris fortissimōrum sui patris militum 20 exercitus non fuisset? Cuius de laudibus et honōribus, qui ei prō dīvīnīs et immortalibus meritīs dīvīnī immortālēsque debentur, mihi senātus adsensus paulō ante decrevit, ut primō quoque tempore referretur.

Quō dēcrētō quis nōn perspicit hostem esse Antō25 nium iūdicātum? Quem enim possumus appellāre eum, contra quem qui exercitus ducunt, eis senātus arbitrātur singulārēs exquirendōs honōrēs? Quid? legiō Martia, quae mihi vidētur divinitus ab eo deō trāxisse nōmen, a quō populum Rōmānum generātum 30 accepimus, nōn ipsa suīs dēcrētīs prius quam senātus hostem iudicāvit Antōnium ? Nam si ille non hostis, hōs, qui consulem reliquerunt, hostes necesse est iūdicēmus. Praeclārē et loco, Quirītēs, reclāmātiōne vestrā factum pulcherrimum Mārtiālium comprobāvi

stis; qui se ad senātūs auctōritātem, ad libertatem vestram, ad universam rem pūblicam contulerunt, hostem illum et lätrōnem et parricīdam patriae reliquerunt. Nec solum id animōsē et fortiter, sed considerātē etiam sapienterque fecerunt; Albae constiterunt, in urbe 5 opportūnā, mūnītā, propinquā, fortissimōrum virōrum, fidēlissimōrum civium atque optimōrum. Huius Mārtiae leg is legiō quarta imitāta virtutem, duce L. Egnātuleiō, quem senātus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est.

ΙΟ

III. Quae exspectās, M. Antōnī, iūdicia graviōra? Caesar fertur in caelum, qui contrā tē exercitum comparavit; laudantur exquisītissimis verbis legiōnēs, quae tē reliquērunt, quae ā tē arcessitae sunt, quae essent, sī tē consulem quam hostem māluissēs, tuae; 15 quārum legiōnum fortissimum vērissimumque iudicium confirmat senātus, comprobat universus populus Rōmānus, nisi forte võs, Quirītēs, consulem, nōn hostem iudicatis Antōnium.

Sic arbitrabar, Quirītēs, vōs iūdicāre, ut ostenditis. 20 Quid? municipia, colōniās, praefectūrās num aliter iūdicāre cēnsētis ? Omnes mortālēs ūnā mente cōnsentiunt, omnia arma eōrum, qui haec salva velint, contrā illam pestem esse capienda. Quid? D. Brūti iūdicium, Quirītēs, quod ex hodiernō eius edictō per- 25 spicere potuistis, num cui tandem contemnendum vidētur ? Rēctē et vērē negātis, Quirītēs. Est enim quasi deōrum immortalium beneficiō et munere datum rei publicae Brūtōrum genus et nōmen ad lībertātem populi Rōmānī vel constituendam vel recipiendam. 30 Quid igitur D. Brūtus dē M. Antōniō iūdicāvit? Exclūdit provincia, exercitu obsistit, Galliam tōtam hortātur ad bellum, ipsam suā sponte suoque iudiciō excitātam. Sī cōnsul Antōnius, Brūtus hostis; sī cōn

servātor rei publicae Brūtus, hostis Antonius. Num igitur, utrum hōrum sit, dubitare possumus ?

IV. Atque ut vōs ūnā mente ūnāque vōce dubitāre vōs negātis, sic modo decrēvit senātus, D. Brūtum 5 optimē dē rē pūblicā merērī, cum senātūs auctōritātem populique Rōmānī lībertātem imperiumque defenderet. A quō defenderet? Nempe ab hoste; quae est enim alia laudanda dēfēnsio? Deinceps laudātur prōvincia Gallia meritōque ōrnātur verbīs amplissimīs Io ab senātū, quod resistat Antōniō. Quem si cōnsulem illa provincia putaret neque eum reciperet, māgnō scelere se astringeret; omnes enim in cōnsulis iūre et imperio debent esse provinciae. Negat hōc D. Brutus imperator, cōnsul dēsīgnātus, nātus reī pūbli15 cae civis; negat Gallia, negat cuncta Italia, negat senātus, negātis vōs.

Quis illum igitur cōnsulem nisi lātrōnēs putant? Quamquam në eī quidem ipsī, quod loquuntur, id sentiunt, nec ab iudicio omnium mortalium, quamvis 20 impii nefāriīque sint, sicut sunt, dissentire possunt. Sed spēs rapiendi atque praedandi occaecat animōs eōrum, quōs nōn bonōrum dōnātiō, nōn agrōrum adsignātiō, nōn illa infīnīta hasta satiāvit; qui sibi urbem, qui bona et fortūnās cīvium ad praedam prōposuē25 runt; qui, dum hic sit, quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius -ō di immortālēs, avertite et detestāminī, quaeso, hōc ōmen! urbem sẽ dīvisūrum esse prōmīsit.

Ita vērō, Quirītēs, ut precāminī, ēveniat, atque huius 30 amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat! Quod ita futurum esse cōnfidō. Iam enim nōn sōlum homines, sed etiam deōs immortālēs ad rem publicam cōnservandam arbitror cōnsēnsisse. Sive enim prōdigiis atque portentīs di immortālēs nōbīs futūra prae

« IndietroContinua »